Page images
PDF
EPUB

Karthaginiensium societati praeponat. Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. interim animos eorum nunc irâ in hostes stimulando, nunc spe praemiorum, accendit. Ut vero pro concione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, și extemplo signum datum esset, nullâ vi resisti videretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant, nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies; ita non nocte, non die, unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, quâ patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior, quam ante, adorta est: nec, quâ primum aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Hannibal, quâ turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. quae quum, admota, catapultis balistisqué per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudâsset; tum Hannibal, occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum m dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant, sed interlita lu to, structurae antiquae genere. Itaque latius, quam caederetur, ruebat: perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt; collatisque eo catapultis balistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circundant: et Saguntini murum interiorem ab nondum capta urbis parte ducunt. Utrinque summâ vi et muniunt et pugnant: sed, interiora tuendo, minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longâ obsidione, et minuitur exspectatio externae opis; quum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen affectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque. qui duo populi, delectûs acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis quum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis, omi

serunt mota arma.

XII. NEC Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale, Himilconis filio, (eum praefecerat Hannibal) ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus aliquantulum muri discussit; strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrinque caede initum, et pars arcis capta est. Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum, et Alorcum Hispanum. Alcon, insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, quum ad Hannibalem noctu transîsset, postquam nihil lacrimae movebant, conditionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, transfuga ex oratore factus, apud hostem mansit; moriturum affirmans, qui sub conditionibus his de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis; traditoque omni auro atque argento, egressi urbe cum singulis vestimentis, ibi habitarent, ubi Poenus jussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, affirmans, se pacis ejus interpretem fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis; ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta, ad praetorem Saguntinum (et ipse ita jubebat) est deductus. quo quum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, summotâ ceterâ multitudine, senatus Alorco datus est: cujus talis oratio fuit :

XIII. "SI civis vester Alcon, sicut ad pacem pe"tendam ad Hannibalem venit, ita pacis conditiones ab "Hannibale ad vos retulisset, supervacaneum hoc mihi "fuisset iter, quo nec orator Hannibalis, nec transfuga, "ad vos venissem. Quum ille, aut vestrâ, aut suâ culpâ, "manserit apud hostem, (si metum simulavit, suâ; ves"trâ, si periculum est apud vos vera referentibus) ego, ❝ne ignoraretis, esse aliquas et salutis et pacis vobis con"ditiones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, "ad vos veni. Vestrà autem causâ me, nec ullius alterius, "loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod, neque dum vestris viribus, restitistis, neque dum auxilia

[ocr errors]

"ab Romanis sperâstis, pacis unquam apud vos mentio"nem feci. Postquam nec ab Romanis vobis ulla spes "est, nec vestra jam aut arma vos, aut moenia, satis de"fendunt, pacem affero ad vos magis necessariam, quam "aequam. cujus ita aliqua spes est, si eam, quemadmo"dum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audiatis : "si non id, quod amittitur, in damno, quum omnia vic"toris sint, sed, quicquid relinquitur, pro munere habi

[ocr errors]

turi estis. Urbem vobis, quam, ex magna jam parte « dirutam, captam fere totam habet, adimit; agros relin"quit, locum assignaturus, in quo novum oppidum aedi"ficetis: aurum argentumque omne, publicum privatumque, ad se jubet deferri: conjugum vestraque cor. pora ac liberorum vestrorum servat inviolata, si iner"mes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. "Haec victor hostis imperat. Haec, quanquam sint gra"via atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem "haud despero, quum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum. Sed vel haec patienda " censeo potius, quam trucidari corpora vestra; rapi trahique ante ora vestra conjuges ac liberos belli jure, "sinatis."

[ocr errors]

. XIV. AD haec audienda, quum, circumfusâ paulatim multitudine, permixtum senatui esset populi concilium; repente primores, secessione factâ, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne, ex publico privatoque in forum collatum, in ignem ad id raptim factum conjicientes, eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. Quum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat: perque ruinam ejus cohors Poenorum impetu facto quum signum imperatori dedisset, nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem; non cunctandum in tali occasione ratus, Hannibal, totis viribus agressus urbem, momento cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope necessarium, cognitum ipso eventu est. Cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum conjugibus ac liberis domos super seipsos concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnae, quam morrentes, fecerunt?

XV. CAPTUM oppidum est cum ingenti praeda. Quanquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat, et captivi militum praeda fuerant ; tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Karthaginem. Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Saguntum quidam scripsere; inde Karthaginem Novam in hiberna Hannibalem concessisse ; quinto deinde mense, quam ab Karthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, Ti. Sempronius, consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint, et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Ti. Sempronius, consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servilii et C. Flaminii non potest: quia Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus ab Ti. Sempronio consule; qui, post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam quum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

XVI. SUB idem fere tempus et legati, qui redierant a Karthagine, Romam retulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nunciatum est: tantusque simul moeror Patres, misericordiaque sociorum peremptorum indigne, et pudor non lati auxilii, et ira in Karthaginienses, metusque de summa rerum cepit, velut si jam ad portas hostis esset; ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis, quam consulerent. Nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum; nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos, Corsosque, et Istros, atque Illyrios, lacessisse magis, quam exercuisse, Romana arma: et cum Gallis tumultuatum verius, quam belligeratum. Poenum, hostem veteranum, trium et viginti annorum militiâ durissimâ inter Hispanas gentes semper victorem, primum Hamilcare, deinde Hasdrubale, nunc Hannibale duce acerrimo, assuetum, recenB

tem ab excidio opulentissimae urbis, Iberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum, avidas semper armorum, Gallicas gentes. cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

XVII. NOMINATAE jam antea consulibus provinciae erant: tum sortiri jussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretae legiones, et sociûm quantum ipsis videretur, et classis quanta parari posset. Quatuor et viginti peditum Romanorum millia sunt scripta, et mille octingenti equites: sociorum, quadraginta millia peditum, quatuor millia et quadringenti equites: naves ducentae viginti quinqueremes, celoces viginti deductae. Latum inde ad populum, vellent, juberent, populo Karthaginiensi bellum indici. Ejusque belli causâ supplicatio per urbem habita, atque adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret, quod bellum populus Romanus jussisset. Inter consules ita copiae divisae. Sempronio datae legiones duae, (ea quaterna millia erant peditum, et trecenti equites) et sociorum sexdecim millia peditum, equites mille octingenti; naves longae centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam ; ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italiâ Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud invalido praesidio in Galliam mittebatur. Navium maxime Cornelio numerus deminutus. sexaginta quinqueremes datae, (neque enim mari venturum, aut eâ parte belli dimicaturum hostem credebant) et duae Romanae legiones cum suo justo equitatu, et quatuordecim millibus sociorum peditum, equitibus mille sexcentis. Duas legiones Romanas, et decem millia -sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos, Gallia provincia, eodem anno versa in Punicum bellum, habuit.

XVIII. His ita comparatis, ut omnia justa ante bellum fierent, legatos majores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. Aemilium, C. Licinium, Q. Baebium, in Africam mittunt ad percunctandos Karthaginienses,

« PreviousContinue »