Page images
PDF
EPUB

eum, qui mandâsset, suus furor absumpsisset, patriae restitueret. Conversus deinde ad interfectores tyranni, ac nomine appellans Theodotum ac Sosim: "Facinus," inquit,"memorabile fecistis. Sed, mihi credite, in"choata vestra gloria, nondum perfecta, est: pericu"lumque ingens manet, nisi paci et concordiae consu"litis, ne libera efferatur respublica."

XXIII. POST hanc orationem claves portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die, dimissi ex concione laeti, circa omnia fana deûm supplicaverunt cum conjugibus ac liberis: postero die comitia praetoribus creandis habita. Creatus in primis Andranodorus; ceteri magna ex parte interfectores tyranni. duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenem, fecerunt. Qui, auditis, quae Syracusis acta erant, pecuniam regiam, quae in Leontinis erat, Syracusas devectam, quaestoribus, ad id ipsum creatis, tradiderunt: et ea, quae in Insula erat et Achradina, tradita est; murique ea pars, quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersepiebat Insulam, consensu omnium dejecta est. secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad libertatem. Hippocrates atque Epicydes, auditâ morte tyranni, quam Hippocrates etiam nuncio interfecto celare voluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus videbatur, Syracusas rediere. ubi, ne suspecti obversarentur tanquam novandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum, adeunt. Ab Hannibale se missos praedicant ad Hieronymum, tanquam amicum ac socium. paruisse imperio ejus, cujus imperator suus voluerit. velle ad Hannibalem redire. cete.. rum, quum iter tutum non sit, vagantibus passim per totam Siciliam Romanis armis, petere, ut praesidii dent aliquid, quo Locros in Italiam perducantur. gratiam magnam eos parvâ operâ apud Hannibalem inituros. Facile res impetrata: abire enim duces, regios, quum peritos militiae, tum egentes eosdem atque audaces, cupiebant: sed, quod volebant, non, quam maturato opus erat, naviter expediebant. Interim juvenes militares et assueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus so

ciis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines, crimina serebant in senatum optimatesque : id moliri clam eos atque struere, ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in ditione Romanorum sint, dein factio et pauci auctores foederis renovati dominentur.

XXIV. His audiendis credendisque opportuna multitudo, major in dies, Syracusas confluebat: nec Epicydi solum spem novandarum rerum, sed Andranodoro etiam, praebebat. Qui, fessus tandem uxoris vocibus, monentis, nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia novâ atque inconditâ libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces, assueti militibus, juvare possent incepta; cum Themisto, cui Gelonis filia nupta, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam, tragico actori, cui et alia arcana committere assuêrat, incaute aperit. Huic et genus et fortuna honesta erant; nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat. itaque, fidem potiorem ratus, quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. Qui, ubi rem haud vanam esse certis indiciis compererunt, consultis senioribus, et auctoritate eorum praesidio ad fores posito, ingressos curiam Themistum atque Andranodorum interfecerunt : et, quum tumultus ab re in speciem atrociore, causam alliis ignorantibus, ortus esset, silentio tandem facto, indicem in curiam introduxerunt. Qui quum ordine omnia edocuisset, et principium conjurationis factum ab Harmoniae, Gelonis filiae, nuptiis, quibus Themisto juncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum; bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronunciatum; jam mercenariorum manum, assuetam imperiis Andranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula deinde, quae per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam conjurationem, ante oculos posuisset: senatui quidem tam jure caesi, quam Hieronymus, videbantur. Ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam, ferociter minitantem in vestibulo curiae, corpora conjuratorum eo metu compresserunt, ut silentes integram plebem in

concionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et ab collegis, ut verba faceret.

XXV. Is, tanquam reos ageret, ab anteacta vita orsus, quaecunque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Andranodorum ac Themistum arguit fecisse. Quid enim suâ sponte fecisse Hieronymum puerum, ac vixdum pubescentem facere potuisse? Tutores ac magistros ejus sub aliena invidia regnâsse. itaque aut ante Hieronymum, aut certe cum Hieronymo, perire eos debuisse. At illos, debitos jam morti destinatosque, alia nova scelera post mortem tyranni molitos : : palam primo, quum clausis Andranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit, quaeque procurator tenuerat pro domino possederit; proditus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequicquam palam atque aperte petitum, regnum clam et dolo affectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, quum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor. Sed animos eis regios conjuges regias fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis, filias nuptas. Sub hanc vocem ex omnibus partibus concionis clamor oritur, nullam earum vivere debere, nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. Haec natura multitudinis est; aut servit humiliter, aut superbe dominatur: libertatem, quae media est, nec spernere modice nec habere sciunt: et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes plebeiorum animos ad sanguinem et caedes irritent. Sicut tum extemplo praetores rogationem promulgârunt, (acceptaque pene prius, quam promulgata, est) ut omnis regia stirps interficeretur. missique a praetoribus Damaratam Hieronis, et Harmoniam Gelonis, filias, conjuges Andranodori et Themisti, interfecerunt.

XXVI. HERACLEA erat filia Hieronis, uxor Zoippi; regem Ptolemaeum mis

qui, legatus ab Hieronymo adm. Ea, quum ad

se

venire consciyerat

praescisset, in sacrarium ad penates confugit, cum duabus filiabus virginibus, resolutis crinibus, miserabifiqué alio habitu; et ad ea addidit preces, nunc per memoriam Hieronis patris, Gelonisque

innocent

ju deelrs

fratris, ne se innoxiam invidiâ Hieronymi conflagrare
sinerent. Nihil se ex illius, praeter exsilium vi-

[ocr errors]

ri, habere: ncque fortur suam eandem vivo Hiero-
pymo fuisse, quam sororis; neque, interfecto co ca1154 veelde
candem esse. Quid quod, st
cum viro fufet unodoro consilia pro-

viendum?

rediturus? ensurus,

regnatura, sibi cum ce

Si quis Zoippo nunciet interfectum Hieronymum, ac liberatas Syracusas, cui dubium esse, quin extemplo sit navim, atque in patriamtery Quantum spes fallit! "In libera spes hominum fallit ta patria conjugem ejus ac liberos de vita dimicare quide bstantes libertati aut legibus? Quod ab se cuiquam periculum, a sola vidua, et puellis in orbitate Begentibus, esse At enim periculi quidem nihil ab se imeri: invisam tamen regiam stirpem esse. Ablegaent ergo procul ab Syracusis Siciliaque, et asportari Alexandriam juberent, ad virum uxorem, ad patrem ficasse ne tempus tere

lias. Aversis auribus adientes cernebat; tum

retur, ferrum quosdam

omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent,
prare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere.
he, tyrannos ulciscendo, quae odissent, scelera ipsi imi
tarentur. Inter haec abstractam a penetralibus jugu-
lant in virgines deinde, respersas matris cruore, impe-
tum faciunt. quae, alienatâ mente simul luctu metuque,
velut captae furore, eo cursu se ex sacrario proripue
runt, ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae
urbem tumultu fuerint. Tum quoque, haud magno
aedium spatio, inter medios tot armatos, aliquoties in-
tegro corpore evaserunt; tenentibusque, quum tot ac
tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt:
tandem vulneribus confectae, quum omnia replêssent
sanguine, exanimes corruerunt; caedemque, per se mi-
serabilem, miserabiliorem casus fecit, quod paulo post
nuncius venit, mutatis repente ad misericordiam animis,
he interficerentur. Ira deinde ex misericordia orta,
quod adeo festinatum ad supplicium, neque locus poe-
nitendi aut regressus ab ira relictus esset. itaque fre-
mere multitudo, et in locum Andranodori ae Themisti
nam ambo praetores fuerant) comitia poscere quae
nequaquam ex sententia praetorum futura essent.

R

i

XXVII. STATUTUS est comitiis dies: quo, necopinantibus omnibus, unus ex ultima turba Epicydem nominavit, tum inde alius Hippocratem. crebriores deinde eae voces, et cum haud dubio assensu multitudinis, esse. Et erat confusa concio, non populari modo sed militari quoque turbâ, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebunt, permixtis. Praetores dissimulare primo, et trahendâ re esse: postremo, victi consensu, et seditionem metuentes, pronunciant eos praetores. Nec illi primo statim creati nudare, quid vellent: quanquam aegre ferebant, et de induciis dierum decem legatos îsse ad Ap. Claudium, et, impetratis eis, alios, qui de foedere antiquo renovando agerent, missos. Ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis, quove eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens. Per eosdem dies quum ad Marcellum, venientem in Siciliam, legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis conditionibus pacis, Marcellus, posse rem convenire ratus, et ipse legatos Syracusas, qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent, misit. Et jam ibi nequaquam eadem quies et tranquillitas erat. postquam Punicam classem accessisse Pachynum allatum est, demto timore, Hippocrates et Epicydes, nunc apud mercenarios milites, nunc apud transfugas, prodi Romano Syracusas criminabantur. Ut vero Appius naves ad ostium portûs, quo aliae partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides, ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos, si in terram egrederentur.

XXVIII. IN hac turbatione rerum in concionem vocari placuit. ubi, quum alii alio tenderent, nec procul seditione res esset, Apollonides, principum unus, orationem salutarem, ut in tali tempore, habuit: Nec spem salutis, nec perniciem, propiorem unquam civitati ulli fuisse. Si enim uno animo omnes vel ad Romanos, vel ad Karthaginienses, inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem beatioremve fore. si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore, quam inter ipsos Syracusanos; quum intra eosdem mu

« PreviousContinue »