Page images
PDF
EPUB

Ubi de cujusvis loci sententia satis constaret, eam interpungendi rationem secuti sumus, quae auctoris sensum lectori quam maxime obvium reddere videbatur. Ubi vero ab editoribus doctissi. mis dissentiremus, opinionem nostram, et distinguendi rationem, in notis proponere melius duximus, rem omnem erudito lectori dijudicandam relinquentes.

ANDREAPOLI Pad. Kal. Nov. M.DCCC. XXVIII.

T. LIVII

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

LIBER XXI.

EPITOME.

I. &c. IN Italiam belli Punici secundi ortus narratur, V. &c. et Hannibalis, Poenorum ducis, contra foedus per Iberum amnem transitus, XIV. a quo Saguntum, sociorum populi Romani civitas, obsessa, octavo mense capta est. XVIII. De quibus injuriis, missi legati ad Karthaginienses, qui quererentur. quum satisfacere nollent, bellum iis indictum est. XXIV. &c. Hannibal, superato Pyrenaeo saltu, per Gallias, fusis Volcis, qui obsistere conati erant, ad Alpes venit ; et laborioso per eas transitu (quum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset) XXXVII, XXXVIII. descendit in Italiam, et ad Ticinum amnem Romanos equestri proelio fudit: XLV, XLVI. in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. LV, LVI. &c. iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Apenninum quoque, per magnam militum vexationem propter vim tempestatum, transiit. LX. 8c. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit, duce hostium Magone capto.

I. In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae unquam gesta sint, me scripturum ; quod, Hannibale duce, Karthaginienses cum populo Romano gessere.

A

Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit : et haud ignotas belli artes inter se sed expertas primo Punico conserebant bello, et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certârunt, quam viribus : Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma ; Poenis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse.

Fama etiam est, Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus, sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris jurejurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritûs virum Sicilia Sardiniaque amissae : nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

II. His anxius curis, ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanani pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret, majus eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum ; et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae illaturos fuisse, qui Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem et filium octo ferme annos imperium obtinuit: flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus; gener inde ob altam indolem provecto annis adscitus, et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud niilites plebemque plus quam modicae erant, haud sane voluntate principum, imperio potitus. Is, plura consilio, quam vi, gerens, hospitiis regulorum magis, conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, rem Karthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tu. tior fuit. barbarus eum quidam palam, ob iram interfecti ab eo domini, obtruncavit; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu ; tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante laetitiâ dolores, ridentis etiam speciem praebuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus, imperioque jungendis suo, fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque, mediis inter imperia duorum populorum, libertas servaretur.

III. In Hasdrubalis locum, haud dubia res fuit, quin praerogativam militarem, quâ extemplo juvenis Hannihal in praetorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal literis ad se arcessierat : actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiae Hannibal, atque in paternas succederet opes. Hanno, alterius factionis princeps, “ Et aequum postulare vide

tur," inquit, “ Hasdrubal ; et ego tamen non censeo,

quod petit, tribuendum.” Quum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes convertisset, “ Florem " aetatis," inquit, “ Hasdrubal, quem ipse patri Hanni“balis fruendum praebuit, justo jure eum a filio repeti “ censet. nos tamen minime decet juventutem nostram

pro militari rudimento assuefacere libidini praetorum. “ An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero impe“ ria immodica et regni paterni speciem videat? et, cu

jus regis genero hereditarii sint relicti exercitus nos“tri, ejus filio parum mature serviamus ? Ego istum “ juvenem domi tenendum, sub legibus, sub magistrati* bus docendum vivere aequo jure cum ceteris, censeo ;

ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens u exsuscitet.”

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hànnoni assentiebantur: sed, ut plerumque fit, major pars meliorem vicit. Missus, Hannibal, in Hispaniam, primo statim adventu omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem juvenem redditum sibi veteres milites credere : cundem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris, lineamentaque intueri. dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile decerneres, utrum imperatori, an exercitui, carior esset : neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset; neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus

fatigari, aut animus vinci poterat,

Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus : vigiliarum somnique nec die, nec nocte, discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio, arcessita. Multi saepe, militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. -Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. princeps in proelium ibat: ultimus conserto proelio excedebat.

Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant ; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deûm metus, nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nullâ re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissâ.

V. Ceterum, ex quo die dux est declaratus, relut Italia ei provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum fines prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, quam in ditione, Karthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, jungendoque, tractus ad id bellum videri posset. Cartejam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculsae, minores civitates, stipendio imposito, imperium accepere. victor exercitus, opulentusque praedâ, Karthaginem Novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo praedam, stipendio praeterito cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque

« PreviousContinue »