Page images
PDF
EPUB

rentius et M. Antistiús, profecti, nihilo magis eum moverunt, quam priori consulatu literae moverant ab senatu missae. Paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese quum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit. Fuga procul etiam major apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit. Id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio, prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis, in Etruriam per Apennini tramites exercitus duci est coeptus.

LIBER

[ocr errors][merged small][merged small]

II, III. HANNIBAL, per continuas vigilias in paludibus oculo amisso, venit in Etruriam: per quas paludes quatriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. III, IV. &c. C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo, quem conscenderat, per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus, ad Trasimenum lacum cum exercitu caesus est. VI. Sex millia, quae eruperant, fide ab Maharbale datâ, perfidiâ Hannibalis vincta sunt. VII. Quum ad nuncium cladis Romae luctus esset, duae matres, ex insperato receptis filiis, gaudio mortuae sunt. X. Ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum. XII. Quum deinde Q. Fabius Maximus dictator, adversus Hannibalem missus, nollet acie cum eo confligere, ne, contra ferocem tot victoriis hostem, territum adversis proeliis militem pugnae committeret, et opponendo se tantummodo conatus Hannibalis impediret; XIV, XXVI. M. Minucius, magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tanquam segnem et timidum, effecit, ut populi jussu aequaretur ei cum dictatore imperium: XXVII. divisoque exercitu, quum iniquo loco conflixisset, et in maximo discrimine legiones ejus essent, XXIX. superveniente cum exercitu Fabio Maximo, discrimine liberatus est. Quo beneficio victus, castra cum eo junxit. et patrem eum salutavit; idemque facere milites jussit. XVI. Hannibal, vastatâ Campania, inter Casilinum oppidum et Calliculam montem à Fabio clausus, sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis, praesidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit: et sic transgressus est saltum. XXIII. idemque Q. Fabii Maximi dictatoris, quum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tanquam proditorem suspectum faceret. XLVII. Aemilio deinde Paullo et Terentio Varrone consulibus et

ducibus, cum maxima clude adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est: XLIX. caesaque eo proelio Romano‐ rum quadraginta quinque millia, cum Paullo consule et senatoribus octoginta, consularibus atque praetoriis aut aedilitiis triginta. LIII. Post quam cladem, quum a nobilibus adolescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio, tribunus militum, qui postea Africanus nuncupatus est, stricto super capita deliberantium ferro, juravit, se pro hoste habiturum eum, qui in verba sua non jurásset; effecitque, ut omnes minime relictum iri a se Italiam jurejurando astringerentur. VII, XIX, XX. &c. Praeterea trepidationem urbis et luctum, et res in Hispania meliore eventu gestas continet. LVII. Opimia et Floronia, Vestales virgines, incesti damnatae sunt. Propter paucitatem_vero militum, servorum octo millia armata sunt. LX, LXI. Captivi, quum potestas esset redimendi, redempti non sunt. Varroni obviam ilum est, et gratiae actae, quod de republica non desperásseto ~

I. JAM ver appetebat, quum Hannibal ex hibernis movit, ne quicquam ante conatus transcendere Apenninum intolerandis frigoribus, et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos praedae populationum, que conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse, premique utriusque partis exercituum hibernis, viderunt, verterunt retro ad Hannibalem ab Romanis odia : petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eâdem levitate, quâ consenserant, consensum indicantium, servatus erat; et, mutando nunc vestem, nunc tegumenta capitis, errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis. Per idem tempus Cn. Servilius consul Romae Idibus Martiis magistratum iniit. Ibi quum de republica retulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: Duos se consules creâsse, unum habere. quod enim illi justum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre:

nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. Augebant metum prodigia, ex pluribus simul locis nunciata in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et littora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudâsse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum et Praeneste ardentes lapides coelo cecidisse; et Arpis parmas in coelo visas, pugnantemque cum luna solem et Capenae duas interdiu lunas ortas: et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse; fontemque ipsum Herculis cruentis manâsse sparsum maculis: et in Antiati metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse: et Faleriis coelum findi velut magno hiatu visum; quâque patuerit ingens lumen effulsisse: sortes suâ sponte attenuatas, unamque excidisse, ita scriptam : MAVORS TELUM SUUM CONCUTIT: et per idem tempus Romae signum Martis Appiâ viâ ad simulacra luporum sudâsse et Capuae speciem coeli ardentis fuisse, lunaeque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. His, sicut erant nunciata, expositis, auctoribusque in curiam introductis, consul de religione Patres consuluit. Decretum, ut ea prodigia, partim majoribus hostiis, partim lactentibus, procurarentur; et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur; cetera, quum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quemadmodum cordi esse divi carminibus praefarentur. Decemvirorum monitu decretum est, Jovi primùm donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret; Junoni Minervaeque ex argento dona darentur; et Junoni Reginae in Aventino, Junonique Sospitae Lanuvii, majoribus hostiis sacrificaretur; matronaeque, pecuniâ collatâ, quantum conferre cuique commodum esset, donum Junoni Reginae in Aventinum ferrent, lectisterniumque fieret quin et libertinae ut ipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent. Haec ubi facta, decemviri Ardeae in foro majoribus hostiis sacrificârunt, postremo Decembri jam mense ad

aedem Saturni Romae immolatum est, lectisterniumque imperatum, (et eum lectum senatores straverunt) et convivium publicum; ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamatum, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum jussus.

tur.

II. DUM consul placandis Romae diis trahendoque delectu dat operam, Hannibal, profectus ex hibernis, quia jam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama erat, quum aliud longius, ceterum commodius, ostenderetur iter, propiorem viam per paludem petit, quâ fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros, (id omne veterani erat robur exercitûs) admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire jussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; novissimos ire equites: Magonem inde eum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque viae (ut est mollis ad talia gens) dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. Primi, quâ modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines, hausti paene limo immergentesque se, tamen signa sequebanGalli neque sustinere se prolapsi, neque assurgere ex voraginibus, poterant, aut corpora animis, aut animos spe, sustinebant: alii fessa aegre trahentes membra; alii, ubi semel victis taedio animis procubuissent, inter jumenta, et ipsa jacentia passim, morientes. maximeque omnium vigiliae conficiebant, per quatriduum jam et tres noctes toleratae. Quum, omnia obtinentibus aquis, nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aquas sarcinis insuper incumbebant. jumentorum itinere toto prostratorum passim acervi tantùm, quod exstaret aquâ, quaerentibus ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant. Ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret, vectus; vigiliis tandem, et nocturno humore, palustrique coelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

III. MULTIS hominibus jumentisque foede amissis, quum tandem de paludibus emersisset, ubi primum in

« PreviousContinue »