CUPRI FIFANORUM: OLIVER ET BOYD. A. DCCC.IXVIII. AD LECTOREM. In hac quarta horụm Livii librorum editione, quam summa cura ac diligentia recognovimus, quamque inter emendatissimas numerari posse speramus, accuratissimam Thomae Ruddimanni edi. tionem, quae anno 1751 Edinburgi in lucem prodiit, in plerisque secuti sumus. Si quando a viro doctissimo discessimus, id fecimus, non incertis conjecturís indulgentes, sed veterum librorum auctoritate freti. In hos scriptoris eximii libros, qui librariorum ignorantia permultis in locis foedissime corrupti sunt, notas adjecimus, partim aliorum, partim nostras ; quibus adjuti, adolescentes vel de lec-' tione variante certius judicare, vel auctoris sensum facilius assequi, possent. Notae, in quibus adolescentium utilitatem praecipue spectavimus, adhuc quidem non ultra duos libros priores excurrunt: at, si horum librorum lectionem studiosae juventuti vel jucundiorem vel expeditiorem facere existimentur, augere et ulterius extendere in animo est. |