Page images
PDF
EPUB

imperitatum victis esse. Fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris jurejurando adactum, se, cum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ : nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africæ fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret majus eum quam quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Pœnos arma Italiæ inlaturos fuisse, qui Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore ætatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem, profecto animi, adscitus, et, quia gener erat, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum in imperio positus. Is plura consilio quam vi gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat, comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si evasisset vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante lætitia dolores ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus imperioque suo jungendis fuerat, fœdus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin prærogativam militarem, qua extemplo juvenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat, favor plebis sequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat; actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus ut adsuesceret militiæ Hannibal atque in paternas succederet opes: Hanno, alterius factionis princeps, "et æquum postulare videtur " inquit "Hasdrubal, et ego tamen "non censeo quod petit tribuendum." Cum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, "Florem ætatis " inquit "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum

[ocr errors]

præbuit, justo jure eum a filio repeti censet: nos tamen "minime decet juventutem nostram pro militari rudimento ad"suefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Hamilcaris "filius nimis sero imperia inmodica et regni paterni speciem "videat et, cujus regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum mature serviamus? Ego istum juvenem domi tenendum, sub legibus, sub magistratibus docendum "vivere æquo jure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet."

ઃઃ

IV. Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni assentiebantur, sed, ut plerumque fit, major pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: Hamilcarem juvenem redditum sibi veteres milites credere; eumdem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri: dein brevi effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit: itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendem esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat: caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali non voluntate modus finitus. Vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora: id quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato neque silentio accersita: multi sæpe militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat: princeps in prælium ibat, ultimus conserto prælio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines-ultra Hi

berum ea gens in parte magis quam in ditione Carthaginiensium erat-induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, jungendoque, tractus ad id bellum videri posset. Cartalam urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque, quo metu perculsæ minores civitates stipendio imposito imperium accepere: victor exercitus opulentusque præda Carthaginem novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo prædam, stipendioque præterito cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbocala eorum urbes vi capta. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, cum se junxissent, concitant Carpetanos, adortique Hannibalem regressum ex Vaccæis, haud procul Tago flumine agmen grave præda turbavere. Hannibal prælio abstinuit, castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit, valloque ita producto ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur peditum agmen : in ripa elephantos, quadraginta autem erant, disponit. Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccæorumque centum millia fuere, invicta acies, si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. Et ex parte altera ripæ vis ingens equitum in flumen inmissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite, equo temere acto, perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt: postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit, vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem. accepit. Et jam omnia trans Hiberum præter Saguntinos Carthaginiensium erant.

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum jam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus cum adesset idem qui litis erat sator, nec certamen juris sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam missi

auxilium ad bellum jam haud dubie inminens orantes. Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus: qui cum legatis in senatum introductis de re publica retulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam trajicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari adlatum est. Tunc relata de integro res ad senatum, et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum: erant qui non temere movendam rem tantam expectandosque ex Hispania legatos censerent. Hæc sententia, quæ tutissima videbatur, vicit: legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus et Q. Bæbius Tamphilus Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in pœnam fœderis rupti deposcendum.

VII. Dum ea Romani parant consultantque, jam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum. quidam generis: ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus, seu multitudinis incremento seu disciplinæ sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines pervastatis passim agris urbem tripertito adgreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem vergens adversus eum vineas agere instituit, per quas aries monibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis æquus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, cœptis succedebat: et turris ingens inminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat, et juventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur, ibi vi majore obsistebant. Ac primo missilibus submovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati, deinde jam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat, quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Pœni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineæ desererentur.

VIII. Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur. Per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineæ cœptæ agi, admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Pœnus; ad centum quinquaginta millia habuisse in armis satis creditur: oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri cœpti sunt. Non sufficiebant: itaque jam feriebantur arietibus muri quassatæque multæ partes erant. Una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti prociderunt. Captum oppidum ea ruina crediderant Pœni, qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariæ pugnæ simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conciri solent, sed justæ acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Pono cepisse jam se urbem, si paulum adnitatur, credente, Saguntinis pro nudata manibus patria corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem inmitteret. Itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabatur, eo plures vulnerabantur, nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Phalarica erat Saguntinis missile telum, hastili abiegno, et cetero tereti præterquam ad extremum, unde ferrum extabat: id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant, linebantque pice: ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiam si hæsisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, cum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso motu multo majorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus præbebat.

IX. Cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis, quia præter spem resisterent, crevissent animi, Pœnus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde inpeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est: quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma, nec Hannibali in tanto discrimine rerum operæ esse legationes audire. Apparebat non admissos protinus Carthaginem ituros. Litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcina præmittit, ut præpararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari pro Romanis posset.

« PreviousContinue »