Page images
PDF
EPUB

sine tumultu atque insectatione hostis copias trajiceret. Prius Placentiam pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos: tamen ad sexcentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes cepit. Transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente. Cœlius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo transnasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. Ea peritis amnis ejus vix fidem fecerint ; nam neque equites, armis equisque salvis, tantam vim fluminis superasse verisimile est, ut jam Hispanos omnes inflati travexerint utres; et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerint, qua exercitus gravis inpedimentis traduci posset potiores apud me auctores sunt, qui biduo vix locum rate jungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites Hispanorum expeditos præmissos. Dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, trajicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis die unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post diebus sex millia a Placentia castra communivit, et postero die, in conspectu hostium acie directa, potestatem pugnæ fecit.

XLVIII. Insequenti nocte cædes in castris Romanis, tumultu tamen quam re major, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo millia peditum et ducenti equites vigilibus ad portas trucidatis, ad Hannibalem transfugiunt, quos Poenus benigne adlocutus, et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio cædem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus, contactosque eo scelere, velut injecta rabie, ad arma ituros, quamquam gravis adhuc vulnere erat, tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, jam in loca altiora collesque inpeditiores equiti castra movet. Minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis, deinde omni equitatu, turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate prædæ in vacua Romana castra Numidæ devertissent. Ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno moræ pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus, et cum jam transgressos Trebiam Romanos, metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos. Scipio nec vexationem vulneris in via jactanti ultra patiens, et conlegam, jam enim et revocatum ex Sicilia audierat, ratus expectandum, locum, qui prope flumen tutissimus stativis est visus, delectum communiit. Nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius

inopia, quæ per hostium agros euntem, nusquam præparatis commeatibus, major in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit. Ibi cum vim pararent, spes facta proditionis ; nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasiro Brundisino præfecto præsidi corrupto, traditur Hannibali Clastidium. Id horreum fuit Pœnis sedentibus ad Trebiam. In captivos ex tradito præsidio, ut fama clementiæ in principio rerum colligeretur, nihil sævitum est.

P

XLIX. Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiæ inminentes et a Sempronio consule et ante adventum ejus, terra marique res gestæ. Viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram Italiæ a Carthaginiensibus missæ novem Liparas, octo ad insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit æstus. Ad eas conspectas a Messana duodecim naves ab Hierone rege Syracusanorum missæ, qui tum forte Messanæ erat, consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in portum deduxerunt. Cognitum ex captivis, præter viginti naves, cujus ipsi classis essent, in Italiam missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios : Lilybæi occupandi præcipuam curam esse: credere eadem tempestate, qua ipsi disjecti forent, eam quoque classem ad Ægates insulas dejectam. Hæc sicut audita erant, rex M. Æmilio prætori, cujus Sicilia provincia erat, perscribit, monetque ut Lilybæum firmo teneret præsidio. Extemplo et circa a prætore ad civitates missi legati tribunique : suos ad curam custodiæ intenderent; ante omnia Lilybæum teneri ; ad paratum belli edicto "proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves "deferrent, et, ubi signum datum esset, ne quis moram conscen"dendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis prospicerent "adventantem hostium classem." Simul itaque, quamquam de industria morati cursum navium erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybæum, præsensum tamen est, quia et luna pernox erat, et sublatis armamentis veniebant; extemplo signum datum e speculis, et in oppido ad arma conclamatum est, et in naves conscensum. Pars militum in muris portarumque in stationibus, pars in navibus erant. Et Carthaginienses, quia rem fore haud cum inparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto. Ubi inluxit, recipere classem in altum, ut spatium pugnæ esset, exitumque liberum e portu naves hostium haberent. Nec Romani detrectavere pugnam, et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti, et militum multitudine ac virtute.

[ocr errors]

L. Ubi in altum evecti sunt, Romanos conserere pugnam, et ex propinquo vires conferre velle: contra eludere Poenus, et arte non vi rem gerere, naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere. Nam ut sociis navalibus adfatim instructam classem, ita inopem milite habebant, et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat. Quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et paucitas illis minuit: extemplo septem naves Punicæ circumventæ; fugam ceteræ ceperunt. Mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautæque; in his tres nobiles Carthaginiensium. Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi, sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit. Secundum hanc pugnam, nondum gnaris ejus qui Messanai erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit. Ei fretum intranti rex Hiero classem armatam ornatamque obviam duxit, transgressusque ex regia in prætoriam navem, gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse, precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum, statum deinde insulæ et Carthaginiensium conata exposuit, pollicitusque est, "ut quo animo priore bello populum "Romanum juvenis adjuvisset, eo senem adjuturum, frumentum "vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis "præbiturum: grande periculum Lilybæo maritimisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore." Ob hæc consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybæum classe peteret: et rex regiaque classis una profecti. Navigantes inde, pugnatum ad Lilybæum, fusasque et captas hostium naves accipere.

[ocr errors]

LI. A Lilybæo consul, Hierone cum classe regia dimisso, relictoque prætore ad tuendam Siciliæ oram, ipse in insulam Melitam, quæ a Carthaginiensibus tenebatur, trajecit: advenienti Hamilcar Gisgonis filius præfectus præsidii cum paulo minus duobus millibus militum, oppidumque cum insula traditur. Inde post paucos dies reditum Lilybæum, captivique et a consule et a prætore, præter insignes nobilitate viros, sub corona venierunt. Postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Vulcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, trajecit, nec quisquam hostium circa eas insulas inventus: jam forte transmiserant ad vastandam Italiæ oram, depopulatoque Viboniensi agro, urbem etiam terrebant. Repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Viboniensem facta nuntiatur, litteræque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore conlegæ ferret auxilium, missæ traduntur. Multis simul anxius curis exercitum extemplo in naves inpositum Ariminum mari supero misit, Sexto Pomponio legato cum viginti quinque longis navibus Viboniensem agrum maritimamque oram

Italiæ tuendam adtribuit, M. Emilio prætori quinquaginta navium classem explevit. Ipse conpositis Siciliæ rebus, decem navibus oram Italiæ legens, Ariminum pervenit: inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen conlegæ conjungitur.

:

LII. Jam ambo consules, et quidquid Romanarum virium erat Hannibali oppositum, aut illis copiis defendi posse Romanum imperium, aut spem nullam aliam esse satis declarabat. Tamen consul alter, equestri prælio uno et vulnere suo deminutus, trahi rem malebat recentis animi alter eoque ferocior nullam dilationem patiebatur. Quod inter Trebiam Padumque agri est, Galli tum incolebant, in duorum præpotentium populorum certamine per ambiguum favorem haud dubie gratiam victoris spectantes. Id Romani, modo ne quid moverint, æquo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se venisse ad liberandos eos dictitans. Ob eam iram, simul ut præda militem aleret, duo millia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas jussit. Egentes ope Galli, cum ad id dubios servassent animos, coacti ab auctoribus injuriæ ad vindices futuros declinant, legatisque ad consulem missis auxilium Romanorum terræ, ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti, orant. Cornelio nec causa nec tempus agendæ rei placebat, suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora, tum, ut alia vetustate abolevissent, ob recentem Bojorum perfidiam: Sempronius contra continendis in fide sociis maximum vinculum esse primos quosque, qui eguissent ope, defensos censebat. Tum conlega cunctante equitatum suum, mille peditum jaculatoribus ferme admixtis, ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit. Sparsos et incompositos, ad hoc graves præda plerosque, cum inopinatos invasissent, ingentem terrorem cædemque ac fugam usque ad castra stationesque hostium fecere, unde multitudine effusa pulsi, rursus subsidio suorum prælium restituere : varia inde pugna sequentes cedentesque cum ad extremum æquassent certamen, major tamen, quam hostium, Romanorum fama victoriæ fuit.

LIII. Ceterum nemini omnium major justiorque quam ipsi consuli videri: gaudio efferri, " qua parte copiarum alter consul "victus foret, ea se vicisse: restitutos ac refectos militibus animos,

nec quemquam esse præter conlegam, qui dilatam dimicationem 'vellet: : eum, animo magis quam corpore, ægrum memoria vulneris ❝aciem ac tela horrere: sed non esse cum ægro senescendum: quid enim ultra differri aut teri tempus? quem tertium consulem, quem alium exercitum expectari ? castra Carthaginiensium in Italia, ac prope in conspectu urbis esse: non Siciliam ac Sardi

[ocr errors]

66

"niam victis ademptas, nec cis Hiberum Hispaniam peti, sed solo patrio terraque, in qua geniti forent, pelli Romanos. Quantum ingemiscant," inquit, "patres nostri circa monia Carthaginis "bellare soliti, si videant nos, progeniem suam, duos consules consularesque exercitus, in media Italia paventes intra castra, "Poenum, quod inter Alpes Apenninumque agri sit, suæ "ditionis fecisse!" hæc adsidens ægro conlegæ, hæc in prætorio prope contionabundus agere. Stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendæ gloriæ, dum æger conlega erat: itaque, nequiquam dissentiente Cornelio, parari ad propinquum certamen milites jubet. Hannibal cum, quid optimum foret hosti, cerneret, vix ullam spem habebat temere atque inprovide quicquam consules acturos: cum alterius ingenium, fama prius, deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse, ferociusque factum prospero cum prædatoribus suis certamine crederet, adesse gerendæ rei fortunam haud diffidebat. Cujus ne quod prætermitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem vulnus faceret, dum Gallorum animi vigerent, quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam, quanto longius ab domo traherentur. Cum ob hæc taliaque speraret propinquum certamen, et facere, si cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli-ad ea exploranda, quæ vellent, tutiores, quia in utriusque castris militabant paratos pugnæ esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Pœnus cœpit.

[ocr errors]

LIV. Erat in medio rivus peraltis utrimque clausus ripis, et circa obsitus palustribus herbis et, quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque. Quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, "Hic "erit locus," Magoni fratri ait, quem teneas: delige centenos "viros ex omni pedite atque equite, cum quibus ad me vigilia "prima venias: nunc corpora curare tempus est." Ita prætorium missum. Mox cum delectis Mago aderat. "Robora "virorum cerno," inquit Hannibal: "sed uti numero etiam, non "animis modo valeatis, singulis vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite: Mago locum monstrabit quem "insideatis: hostem cæcum ad has belli artes habetis." mille equitibus Magoni, mille peditibus dimissis, Hannibal prima luce Numidas equites, transgressos Trebiam flumen, obequitare jubet hostium portis, jaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, injecto deinde certamine, cedendo sensim citra flumen pertrahere. Hæc mandata Numidis: ceteris ducibus peditum equitumque præceptum ut prandere omnes juberent, armatos

[ocr errors]

Ita

« PreviousContinue »