Page images
PDF
EPUB

deinde instratisque equis signum expectare. Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex millia peditum, postremo omnes copias ad destinatum jam ante consilio avidus certaminis eduxit. Erat forte brumæ tempus et nivalis dies in locis Alpibus Apenninoque interjectis, propinquitate etiam fluminum ac paludium prægelidis. Ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat ; et quidquid auræ fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis : ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt-et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri-tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et, procedente jam die, fame etiam deficere.

LV. Hannibalis interim miles, ignibus ante tentoria factis, oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso, et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit, atque in aciem procedit. Baliares locat ante signa, levem armaturam, octo ferme millia hominum, dein graviorem armis peditem, quod virium, quod roboris erat. In cornibus circumfudit decem millia equitum, et ab cornibus in utramque partem divisos elephantos statuit. Consul effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato, revocatos circumdedit peditibus : duodeviginti millia Romani erant, socium nominis Latini viginti, auxilia præterea Cenomanorum : ea sola in fide manserat Gallica gens. Iis copiis concursum est. Prælium a Baliaribus ortum est : quibus cum majore robore legiones obsisterent, deductæ propere in cornua leves armaturæ sunt; quæ res efficit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur : nam cum vix jam per se resisterent decem millibus equitum quattuor millia, et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper velut nube jaculorum a Baliaribus conjecta : ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non visu modo, sed odore insolito territis, fugam late faciebant. Pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas recentes Pænus, paulo ante curatis corporibus, in prælium attulerat : contra jejuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. Restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum : sed et Baliares, pulso equite, jaculabantur in latera, et elephanti jam in mediam peditum aciem sese tulerant, et Mago Numidæque, simul latebras eorum inprovida præterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu inmota acies, maxime præter spem omnium adversus elephantos : eos velites ad id ipsum locati verrutis conjectis et avertere, et insecuti aversos sub caudis, qua maxime molli cute vulnera accipiunt, fodiebant :

LVI. Trepidantesque et prope jam in suos consternatos media acie in extremam, ad sinistrum cornum, adversus Gallos auxiliares agi jussit Hannibal: ii extemplo haud dubiam fecere fugam ; quoque novus terror additus Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt. Itaque cum jam in orbem pugnarent, decem millia ferme hominum, cum alia evadere nequissent, media Afrorum acie, quæ Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti cæde hostium perrupere: et cum neque in castra reditus esset flumine interclusis, neque præ imbri satis decernere possent qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde in omnes partes eruptiones factæ; et, qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt, aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi ; qui passim per agros fuga sparsi erant, vestigia cedentis sequentes agminis, Placentiam contendere : aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra pervenerunt. Imber nive mixtus, et intoleranda vis frigoris, et homines multos et jumenta et elephantos prope omnes absumpsit. Finis insequendi hostes Pænis flumen Trebia fuit ; et ita torpentes gelu in castra rediere, ut vix lætitiam victoriæ sentirent : itaque nocte insequenti, cum præsidium castrorum et quod reliquum ex magna parte militum erat, ratibus Trebiam trajicerent, aut nihil sensere, obstrepente pluvia, aut, quia jam moveri nequibant præ lassitudine ac vulneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Pænis, taeito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado trajectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia pre

meretur.

LVII. Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut jam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem venturum, nec quicquam spei aut auxilii esse, qui a portis mænibusque vim arcerent: uno consule ad Ticinum victo, altero ex Sicilia “revocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus “victis, quos alios duces, quas alias legiones esse, quæ arces“ santur?" Ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad prædandum hostium equites, audacia magis quam consilio, aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus. Id quod unum maxime in præsentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit: creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius. Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant, vagantibus passim Numidis equitibus et, quæque iis inpeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque: omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent. Emporium prope Placentiam fuit, et opere magno munitum, et valido firmatum præsidio : ejus castelli expugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles. Tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiæ quoque audiretur : itaque sub lucem cum equitatu consul aderat, jussis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre interim prælium commissum, in quo quia saucius. Hannibal pugna excessit, pavore hostibus injecto, defensum egregie præsidium est. Paucorum inde dierum quiete sumpta, et vixdum satis percurato vulnere, ad Victumvias oppugnandas ire pergit. Id emporium Romanis Gallico bello fuerat munitum ; inde locum frequentaverant adcolæ mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris conpulerat. Hujus generis multitudo, fama inpigre defensi ad Placentiam præsidi accensa, armis arreptis, obviam Hannibali procedit. Magis agmina quam acies in via concurrerunt; et, cum ex altera parte nihil præter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles fidens, ad triginta quinque millia hominum a paucis fusa. Postero die, deditione facta, præsidium intra mônia accepere, jussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent: neque ulla, quæ in tali re memorabilis scribentibus videri solet, prætermissa clades est; adeo omnis libidinis crudelitatisque et inhumanæ superbiæ editum in miseros exemplum est. Hæ fuere hibernæ expeditiones Hannibalis.

LVIII. Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est; et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adjuncturus. Transeuntem Apenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium prope fæditatem superaverit. Vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant, aut contra enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere ; dein, cum jam spiritum includeret, nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono cælum strepere, et inter horrendos fragores micare ignes : captis auribus et oculis, metu omnes torpere : tandem effuso imbre, cum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprensi erant, loco castra ponere necessarium visum est. Id vero laboris velut de integro initium fuit: nam nec explicare quicquam, nec statuere poterant, nec quod statutum esset manebat, omnia perscindente vento et rapiente. Et mox aqua levata vento, cum super gelida montium juga concreta esset, tantum nivosæ grandinis dejecit, ut,omnibus omissis, procumberent homines, tegminibus suis magis obruti quam tecti: tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage cum se quisque extollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torrentibus rigore nervis, vix flectere artus poterant : deinde, ut tandem agitando sese movere ac recipere animos, et raris locis ignis fieri est cæptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco velut obsessi mansere : multi homines, multa jumenta, elephanti quoque ex iis, qui prælio ad Trebiam facto superfuerant, septem absumpti.

LIX. Digressus Apennino retro ad Piacentiam castra movit, et ad decem millia progressus consedit : postero die duodecim millia peditum, quinque equitum adversus hostem ducit. Sempronius consul, jam enim redierat ab Roma, detrectavit certamen : atque eo die tria millia passum inter bina castra fuere. Postero die ingentibus animis, vario eventu pugnatum est. Primo concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent. Hannibal, paucis propugnatoribus in vallo portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum spectare jubet. Jam nona ferme diei hora erat, cum Romanus, nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit, laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra lævaque emissis in hostem, ipse cum peditum robore mediis castris erupit. Pugna raro magis ulla ea et utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset : nox accensum ingentibus animis prælium diremit. Itaque acrior concursus fuit quam cædes, et sicut æquata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. Ab neutra parte sexcentis plus peditibus, et dimidium ejus equitum cecidit : sed major Romanis quam pro numero jactura fuit, quia equestris ordinis aliquot, et tribuni militum quinque, et præfecti sociorum tres sunt interfecti. Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quæstores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum, et quinque equestris ordinis senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.

LX. Dum hæc in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus, cum, ab ostio Rhodani profectus, Pyrenæosque montes circumvectus, Emporis adpulisset

classem, exposito ibi exercitu, orsus a Lacetanis omnern oram usque ad Hiberum flumen, partim renovandis societatibus, partim novis instituendis, Romanæ ditionis fecit. Inde conciliata lenitatis clementiæque fama, non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneis quoque ac montanis, ad ferociores jam gentes valuit; nec pax modo apud eos,sed societas etiam armorum parata est, validæque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptæ sunt. Hannonis cis Hiberum provincia erat : eum reliquerat Hannibal ad regionis ejus præsidium : itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus, castris in conspectu hostium positis, in aciem eduxit. Nec Romano differendum certamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse, malletque adversus singulos separatim, quam adversus duos simul rem gerere.

Nec magni certaminis ea dimicatio fuit: sex millia hostium cæsa, duo capta cum præsidio castrorum : nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. Ceterum præda oppidi parvi preti rerum fuit

, supellex barbarica ac vilium mancipiorum : castra militem ditavere, non ejus modo exercitus qui victus erat, sed et ejus qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia inpedimenta ferentibus essent, citra Pyrenæum relictis.

LXI. Priusquam certa hujus cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo millibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantesque per agros, quod ferme fit, ut secundæ res neglegentiam creent, equite passim dimisso, cum magna cæde, majore fuga ad naves conpellit. Nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. Et Scipio, raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos præfectos navium animadvertisset, præsidio Tarracone modico relicto, Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo, Hasdrubal aderat, et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem inpulso, cum eorum ipsorum juventute agros fidelium Romanis sociorum vastat: excito deinde Scipione hibernis, hostico cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, conpulsis omnibus Atanagrum urbem, quæ caput ejus populi erat, circumsedit, intraque dies paucos, pluribus quam ante obsidibus imperatis, Ilergetes pecunia etiam multatos in jus ditionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Pænorum,

« PreviousContinue »