Page images
PDF
EPUB

procedit, atque urbe eorum obsessa, Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte, haud procul jam urbem cum intrare vellent, excepit insidiis : cæsa ad duodecim millia ; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere. Nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur. Triginta dies obsidio fuit; per quos raro umquam nix minus quattuor pedes alta jacuit : adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola, ignibus aliquotiens conjectis ab hoste, etiam tutamentum fuerit. Postremo, cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur.

Tarraconem in hiberna reditum est. LXII. Romæ ac circa urbem multa ea hieme prodigia facta, aut, quod evenire solet, motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt: in quis ingenuum infantem semenstrem in foro olitorio triumphum clamasse, et foro bovario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse, atque inde tumultu habitatorum territum sese dejecisse, et navium speciem de cælo adfulsisse, et ædem Spei, quæ est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hastam se commovisse, et corvum in ædem Junonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos, nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Cære sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. Ob cetera prodigia libros adire decemviri jussi : quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Jam primum omnium urbs lustrata est, hostiæque majores quibus editum est diis cæsæ, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium et Junoni portatum est, et signum æneum matronæ Junoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Cære, ubi sortes adtenuatæ erant, imperatum, et supplicatio Fortunæ in Algido : Romæ quoque et lectisternium Juventati

, et supplicatio ad ædem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio majores hostiæ cæsæ quinque, et C. Atilius Serranus prætor vota suscipere jussus, si in decem annos respublica eodem stetisset statu. Hæc procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

LXIII. Consulum designatorum alter Flaminius, cui hæ legiones quæ Placentiæ hibernabant sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martis Arimini adesset in castris. Hic in provincia consulatum inire consilium erat, memori veterum certaminum cum patribus, quæ tribunus plebis, et quæ postea consul, prius de consulatu qui abrogabatur,

dein de triumpho habuerat : invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum, atque uno patrum adjuvante C. Flaminio, tulerat, ne quis senator, cuive senator pater fuisset, maritimam navem, quæ plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos: quæstus omnis patribus indecorus visus. Res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit. Ob hæc ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis inpedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. Ea res ubi palam facta est, novam insuper iram, infestis jam ante patribus, movit: “non cum senatu modo, “sed jam cum diis immortalibus C. Flaminium bellum gerere : “consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie diis

atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum, et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne

die initi magistratus Jovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, “ne Latinas indiceret, Jovique Latiari sollemne sacrum in monte

faceret, ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncu“panda, paludatis inde cum lictoribus in provinciam iret : lixæ “ modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, “haud aliter quam si exilii causa solum vertisset : magis pro “ majestate videlicet imperii Arimini quam Romæ magistratum "initurum, et in diversorio hospitali quam apud penates suos “prætextam sumpturum.” Revocandum universi retrahendumque censuerunt, et cogendum omnibus prius præsentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in provinciam iret. In eam legationem, legatos enim mitti placuit, Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt quam priore consulatu litteræ moverant ab senatu missæ : paucos post dies magistratum iniit, inmolantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit: fuga procul etiam major apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit : id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio, prioris anni consule, duabus a C. Atilio prætore acceptis, in Etruriam per Apennini tramites exercitus duci est cæptus.

LIBER XXII.

EPITOME. .

eo

HANNIBAL, per continuas vigilias in paludibus oculo amisso, venit in Etruriam : per quas paludes quatriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quæ tolli non poterant, et ab equo, quem conscenderat, per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus, ad Trasumennum lacum cum exercitu cæsus est. Sex millia, quæ eruperant, fide ab Maharbale data, perfidia Hannibalis vincta sunt. Quum ad nuntium cladis Romæ luctus esset, duæ matres, ex insperato receptis filiis, gaudio mortuæ sunt. Ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum. Quum deinde Q. Fabius Maximus dictator, adversus Hannibalem missus, nollet acie cum confligere, ne, contra ferocem tot victoriis hostem, territum adversis præliis militem pugnæ commiteret, et opponendo se tantummodo, conatus Hannibalis inpediret, M. Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum, effecit, ut populi jussu æquaretur ei cum dictatorę imperium ; divisoque exercitu, quum in iniquo loco conflixisset, et in maximo discrimine legiones ejus essent, superveniente cum exercitu Fabio Maximo discrimine liberatus est. Quo beneficio victus castra cum eo junxit, et patrem eum salutavit ; idemque facere milites jussit. Hannibal vastata Campania, inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clausus, sarmentis ad cornua boum adligatis et incensis, præsidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit : et sic transgressus est saltum. Idemque Q. Fabii Maximi dictatoris, quum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret. Æmilio deinde Paulo et Terentio Varrone consulibus et ducibus, cum maxima clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est : cæsaque eo prælio Romanorum quadraginta quinque millia, cum Paulo consule et senatoribus octoginta, consularibus atque prætoriis aut ædiliciis triginta. Post

quum a nobilibus adolescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui postea Africanus nun

quam cladem

cupatus est, stricto super capita deliberantium ferro, juravit, se pro hoste habiturum eum, qui in verba sua non jurasset ; effecitque, ut omnes minime relictum iri a se Italiam jurejurando adstringerentur. Præterea trepidationem urbis et luctum, et res in Hispania meliore eventu gestas continet. Opimia et Floronia, Vestales virgines, incesti damnatæ sunt. Propter paucitatem vero militum servorum octo millia armata sunt. Captivi, quum potestas esset redimendi, .redempti non sunt. Varroni obviam itum est, et gratiæ actæ, quod de republica non desperasset.

I. Jam ver adpetebat, cum Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Apenninum intolerandis frigoribus, et cum ingenti periculo moratus ac metu. Gallis, quos prædæ populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse, premique utriusque partis exercituum hibernis viderent, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia : petitusque sæpe principium insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat, et mutando nunc vestem, nunc tegumenta capitis, errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis. Per idem tempus Cn. Servilius consul Romæ idibus Martis magistratum iniit. Ibi cum de republica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est : “ duos se consules creasse, unum habere : quod enim illi justum “imperium, quod auspicium esse ? magistratus id a domo, pub“ licis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in “monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre: “ nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in “externo ea solo nova atque integra concipere posse.” Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata : in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum : et Præneste ardentes lapides cælo cecidisse, et Arpis parmas in cælo visas pugnantemque cum luna solem, et Capenæ duas interdiu lunas ortas, et aquas Cæretes sanguine mixtas fluxisse, fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis cælum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit, ingens lumen effulsisse, sortes sua sponte adtenuatas, unamque excidisse ita scriptam, “Mavors telum suum concutit :" et per idem tempus Romæ signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuæ speciem cæli ardentis fuisse lunæque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. Iis sicut erant nunciata expositis, auctoribusque in curiam introductis, consul de religione patres consuluit : decretum ut ea prodigia partim majoribus hostiis, partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur : cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quemadmodum cordi esse dii divinis carminibus præfarentur. Decemvirorum monitu decretum est, Jovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret, Junoni Minervæque ex argento dona darentur, et Junoni reginæ in Aventino, Junonique Sospitæ Lanuvii majoribus hostiis sacrificaretur, matronæque, pecunia collata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Junoni reginæ in Aventinum ferrent, lectisterniumque fieret, quin et ut libertinæ et ipsæ-inde Feroniæ donum daretur—pecuniam pro facultatibus suis conferrent: hæc ubi facta, decemviri Ardeæ in foro majoribus hostiis sacrificarunt: postremo Decembri jam mense ad ædem Saturni Romæ inmolatum est, lectisterniumque imperatum, et eum lectum senatores straverunt, et convivium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum jussus.

II. Dum consul placandis Romæ diis habendoque delectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia jam Flaminium consulem Arretium prævenisse fama erat, cum aliud longius, ceterum commodius, ostenderetur iter, propiorem viam per paludem petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus, admixtis ipsorum inpedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire jussit, sequi Gallos, ut id agminis medium esset, novissimos ire equites, Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si tædio laboris longæque viæ, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. Primi, qua modo præirent duces, per præaltas fluvii ac profundas voragines, hausti pæne limo inmergentesque se, tamen signa sequebantur : Galli neque sustinere se prolapsi, neque adsurgere ex voraginibus poterant, aut corpora animis, aut animos spe sustinebant, alii fessa ægre trahentes membra, alii, ubi semel victis tædio animis procubuissent, inter jumenta, et ipsa jacentia passim, morientes. Maximeque omnium vigiliæ conficiebant per quadriduum jam et

« PreviousContinue »