Page images
PDF
EPUB

cursu

L. Hostilio Mancino. Qui ex turba juvenum audientium

sæpe ferociter contionantem magistrum equitum, progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas vidit, per occasionem etiam paucos occidit : extemplo occupatus certamine est animus, excideruntque præcepta dictatoris, qui, quantum tuto posset, progressum prius recipere sese jusserat quam in conspectum hostium veniret. Numidæ alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsum cum fatigatione equorum atque hominum pertrahere : inde Carthalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus, cum priusquam ad conjectum teli veniret, avertisset hostes, quinque ferme millia continenti cursu secutus est fugientes. Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi, nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in prælium rediit, omni parte virium inpar : itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur : ceteri effuso rursus Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt. Eo forte die Minucius se conjunxerat Fabio, missus ad firmandum præsidio saltum, qui super Tarracinam, in artas coactus fauces, inminet mari, ne ab Sinuessa Pænus Appiæ limite pervenire in agrum Romanum posset. Conjunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt, qua Hannibal ducturus erat. Duo inde millia hostes aberant.

XVI. Postero die Pæni quod viæ inter bina castra erat, agmine conplevere. Cum Romani sub ipso constitissent vallo, haud dubie æquiore loco, successit tamen Pænus cum expeditis equitibus, atque ad lacessendum hostem carptim Pæni et procursando recipiendoque sese pugnavere.

Restitit suo loco Romana acies : lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis fuit voluntate : ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere. Inclusus inde videri Hannibal, via ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum Romanis commeatus subveheret, Pænus inter Formiana saxa ac Literni arenas stagnaque perhorrida situ hibernaturus esset. Nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti : itaque cum per Casilinum evadere non posset, petendique montes et jugum Calliculæ superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen adgrederetur, ludibrium oculorum, specie terribile, ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis apparatus fuit : faces undique ex agris conlectæ, fascesque virgarum atque aridi sarmenti, præliganturque cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem prædam agebat: ad duo millia ferme boum effecta, Hasdrubalique negotium datum

sessos.

ut primis tenebris noctis id armentumi accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste in

XVIJ. Primis tenebris silentio mota castra ; boves aliquanto ante signa acti. Ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes. Et metus ipse relucentis flammæ ex capite, calorque jam ad vivum diu ad imaque cornuum adveniens, velut stimulatos furore agebat boves. Quo repente discursu, haud secus quam silvis montibusque accensis, omnia circum virgulta ardere, capitumque inrita quassatio excitans flammam, hominum passim discurrentium speciem præbebat. Qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumventos se esse rati præsidio excessere : qua minime densæ micabant flammæ, velut tutissimum iter, petentes summa montium juga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt: et primo cum procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo adtoniti constiterunt, deinde, ut humana apparuit fraus, tum vero insidias rati ésse, cum majore metu concitant se in fugam ; levi quoque armaturæ hostium incurrere. Ceterum nox æquato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit: interea toto agmine Hannibal transducto per saltum, et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis, in agro Allifano posuit castra.

XVIII. Hunc tumultum sensit Fabius : ceterum et insidias esse ratus, et ab nocturno utique abhorrens certamine, suos munimentis tenuit. Luce prima sub jugo montis prælium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facilemetenim numero aliquantum præstabant-Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale pervenisset. Ea adsuetior montibus, et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac leviorque, cum velocitate corporum, tum armorum habitu, campestrem hostem, gravem armis statariumque, pugnæ genere facile elusit. Ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani, aliquot suis amissis, in castra contenderunt. Fabius quoque movit castra, transgressusque saltum, super Allifas loco alto ac munito consedit. Tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Pelignos populabundus rediit : Fabius, medius inter hostium agmen urbemque Romam jugis ducebat, nec absistens, nec congrediens. Ex Pelignis Pænus flexit iter, retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars mænium erat, ab suis desertam. Dictator in Larinate agro castra com

[ocr errors]

muniit. Inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo, sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, “ut plus consilio quam fortunæ confidat, et se potius

ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur: ne nihil “actum censeret, extracta prope æstate per ludificationem hostis : “medicos quoque plus interdum quiete quam movendo atque

agendo proficere: haud parvam rem esse ab toties victore “ hoste vinci desisse ab continuis cladibus, ac respirasse : hæc nequiquam præmonito magistro equitum, Romam est profectus.

XIX. Principio æstatis, qua hæc gerebantur, in Hispania quoque terra marique cæptum bellum est. Hasdrubal ad eum navium numerum, quem a fratre instructum paratumque acceperat, decem adjecit : quadraginta navium classem Himilconi tradit, atque ita Carthagine profectus, navibus prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere, quacumque parte copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit : deinde minus terra propter ingentem famam novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves inposito, quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit: altero ab Tarracone die stationem decem millia passuum distantem ab ostio Hiberi amnis pervenit. Inde duæ Massiliensium speculatoriæ præmissæ rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis, castraque in ripa posita : itaque ut inprovidos incautosque universo simul effuso terrore opprimeret, sublatis anchoris ad hostem vadit. Multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. Inde primo conspectis hostium navibus datum signum Hasdrubali est; tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito, aut aperientibus classem promontoriis, cum repente eques, alius super alium ab Hasdrubale missus, vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut prælium eo die expectantes, conscendere naves propere, atque arma capere jubet : classem Romanam jam haud procul portu esse. Hæc equites dimissi passim imperabant. Mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat; varioque omnia tumultu strepunt, ruentibus in naves simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo. Vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in anchoras eveherentur ; alii, ne quid teneat, anchoralia incidunt, raptimque omnia præpropere agendo, militum apparatu nautica ministeria inpediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibentur.

Et jam Romanus non ad propinquabat modo sed direxerat etiam in pugnam naves. Itaque non ab hoste et prælio magis Peni quam suomet ipsi tumultu turbati, et tentata verius pugna, quam inita, in fugam averterunt classem : et cum adversi amnis os lato agmini et tam multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis, alii sicco litore excepti, partim armati, partim inermes, ad instructam per

litus aciem suorum perfugere. Duæ tamen primo concursu captæ erant Punicæ naves, quattuor suppressæ.

XX. Romani, quamquam terra hostium erat, armatamque aciem toto prætentam in litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem, naves omnes, quæ non aut perfregerant proras litori inlisas, aut carinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere ; ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere. Neque id pulcherrimum ejus victoriæ fuit, sed quod una levi pugna toto ejus oræ mari potiti erant. Itaque ad Onusam classe provecti ; escensio ab navibus in terram facta. Cum urbem vi cepissent, captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati, postremo tecta quoque injuncta muro portisque incenderunt. Inde jam præda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale : quod satis in usum fuit sublato, ceterum omne incensum est. Nec continentis modo projectas oras, sed in Ebusum insulam transmissum. Ibi urbe, quæ caput insulæ est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est, ad populationem agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, majore quam ex continenti præda parta, cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. Inde flexa retro classis, reditumque in citeriora provinciæ, quo omnium populorum, qui Hiberum accolunt, multorum et ultimæ Hispaniæ legati concurrerunt. Sed qui vere ditionis imperiique Romani facti sint, obsidibus datis, populi, amplius fuerunt centum viginti. Igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus : Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

XXI. Quietum inde fore videbatur reliquum æstatis tempus, fuissetque per Pænum hostem : sed præterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indebilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus, in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt. Adversus eos tribunus militum cum expeditis

auxiliis a Scipione missi, levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere omnes, occisis quibusdam captisque, magnaque parte armis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Lergavonensium, castra Romana ad Novam classem erant, cum fama repens alio avertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis suæ legatos obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti, arma capiunt, provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt, tria oppida vi expugnant: inde cum ipso Hasdrubale duobus præliis egregie pugnant, ac quindecim millia hostium occiderunt, quattuor millia cum multis militaribus signis capiunt.

XXII. Hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in provinciam venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, cum triginta longis navibus et octo millibus militum magnoque commeatu advecto. Ea classis ingens agmine onerariarum procul visa cum magna lætitia civium sociorumque portum Tarraconis ex alto tenuit. Ibi milite exposito, profectus Scipio fratri se conjungit; ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum. Occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello, haud cunctanter Hiberum transgrediuntur, nec ullo viso hoste Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniæ traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri præsidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniæ populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur. Eo vinculo Hispaniam vir unus sollerti magis quam fideli consilio exsolvit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Penis ; tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutaverat fidem. Ceterum transfugam sine magnæ rei proditione venientem ad hostes nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus, id agebat ut quam maxumum emolumentum novis sociis esset. Circumspectis igitur omnibus, quæ fortuna potestatis ejus poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adjecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniæ amicitiam. Sed cum, injussu Bostaris præfecti, satis sciret nihil obsidium custodes facturosesse, Bostarem ipsum arte adgreditur. Castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar, ut aditum ex ea parte intercluderet Romanis. Ibi eum in secretum abductum, velut ignorantem monet, quo statu sit res : “metum continuisse ad eam diem “ Hispanorum animos, quia procul Romani abessent : nunc cis “ Hiberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque

novas volentibus res : itaque quos metus non teneat, beneficio

« PreviousContinue »