Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"et gratia devinciendos esse. Miranti Bostari percunctantique, "quodnam id subitum tantæ rei donum posset esse, Obsides' inquit"in civitates remitte: id et privatim parentibus, quorum "maximum nomen in civitatibus est suis, et publice populis gratum erit vult sibi quisque credi, et habita fides ipsam plerumque obligat fidem: ministerium restituendorum domos "obsidium mihimet deposco ipse, ut opera quoque inpensa "consilium adjuvem meum et rei suapte natura gratæ quantam "insuper gratiam possim adjiciam.' Homini non ad cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis, et ab his ad Scipionem perductus, quid adferret, exprimit: et fide accepta dataque, ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos, Saguntum redit. Diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis: dimissus, cum se nocte iturum, ut custodias hostium falleret, constituisset, ad conpositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in præparatas sua fraude insidias ducit. In castra Romana perducti: cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eundem ordine quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur. Major aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari quam quanta futura Carthaginiensium fuerat: illos enim, graves, superbos in rebus secundis expertos, fortuna et timor mitigasse videri poterat: Romanus primo adventu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat. Et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutasse: itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare, armaque extemplo mota forent, ni hiems, quæ Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.

XXIII. Hæc in Hispania quoque secunda æstate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabii fecisset: quæ ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiæ magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non fortuna, gereret, ita contempta erat inter cives armatos pariter togatosque, utique postquam, absente eo, temeritate magistri equitum læto verius dixerim quam prospero eventu pugnatum fuerat. Accesserant duæ res ad augendam invidiam dictatoris: una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo æquatis, ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostium abstineri jussit, ut occulti alicujus pacti ea merces videri posset: altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non expectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso, in permutandis

captivis, quod, sicut primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque ut, quæ pars plus reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem præstaret. Ducentos quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset, argentumque pro eis debitum, sæpe jactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius rogaretur, inviolatum ab hoste agrum, misso Romam Quinto filio, vendidit, fidemque publicam inpendio privato exsolvit. Hannibal pro Gereoni manibus, cujus urbis, captæ atque incensæ ab se, in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat. Inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in statione erat, simul castris præsidio, et circumspectans, necunde impetus in frumentatores fieret.

XXIV. Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat: præerat Minucius magister equitum, profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. Ceterum castra, quæ in monte alto ac tuto loco posita fuerant, jam in planum deferuntur, agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos, aut in castra relicta cum levi præsidio fieret. Nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem, et ferocius quam consultius rem hostes gesturos. Ipse autem, quod minime quis crederet, cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum, duabus in castris retentis, dimisit; dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio millia in tumulum hosti conspectum, ut intentum sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos. Propior inde ei atque ipsis inminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via præventurus erat, nocte clam missi Numidæ ceperunt. Quos tenentes locum, contempta paucitate, Romani postero die cum jecissent, ipsi eo transferunt castra. Tum itaque exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum tota prope conpleverat Romana acies: simul et per aversa castra equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late cædem fugamque hostium palatorum fecit. Nec acie certare Hannibal ausus; quia tanta paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat : jamque artibus Fabiis-pars exercitus aberat jam ferme-sedendo et cunctando bellum gerebat, receperatque suos in priora castra, quæ pro Gereoni mœnibus erant. Justa quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt: primo concursu Pœnum usque ad castra fusum, inde, eruptione facta, repente versum terrorem in Romanos; Numeri Decimi Samnitis deinde interventu prælium restitutum : hunc principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat,

sed toto Samnio, jussu dictatoris octo millia peditum, mille equites adducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utriusque præbuisse novi præsidii cum Q. Fabio ab Roma venientis; Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos; Romanum insecutum, adjuvante Samnite, duo castella eo die expugnasse; sex millia hostium cæsa, quinque admodum Romanorum: tamen in tam pari prope clade famam egregiæ victoriæ cum vanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XXV. De iis rebus persæpe et in senatu et in contione actum est. Cum, læta civitate, dictator unus nihil nec famæ, nec litteris crederet, "ut vera omnia essent, secunda se magis quam adversa "timere" diceret, tum M. Metellus tribunus plebis " id enim "ferendum esse" negat: non præsentem solum dictatorem ob"stitisse rei bene gerendæ, sed absentem etiam gestæ obstare, et "in ducendo bello ac sedulo tempus terere, quo diutius in magis"tratu sit, solusque et Romæ et in exercitu imperium habeat : quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum, specie "classis Punicæ persequendæ, procul ab Italia ablegatum: duos prætores Sicilia atque Sardinia occupatos, quorum neutra hoc tempore provincia prætore egeat: M. Minucium magistrum "equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicæ gereret, prope "in custodiam habitum: itaque hercule non Samnium modo, quo jam, tamquam trans Hiberum agro, Pœnis concessum sit, sed Campanum Calenumque et Falernum agrum pervasta"tos esse, sedenti Casilini dictatore et legionibus populi Romani 66 agrum suum tutante. Exercitum cupientem pugnare et magistrum equitum clausos prope intra vallum retentos; tamquam hostibus captivis arma adempta: tandem, ut abscesserit "inde dictator, ut obsidione liberatos, extra vallum egressos "fudisse ac fugasse hostes. Quas ob res, si antiquus animus "plebei Romanæ esset, audaciter se laturum fuisse dein de abro"gando Q. Fabi imperio: nunc modicam rogationem promul"gaturum de æquando magistri equitum et dictatoris jure. Nec "tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in locum C. Flamini suffecisset." Dictator contionibus se abstinuit, in actione minime popularis: ne in senatu quidem satis æquis auribus audiebatur, hunc cum hostem verbis extolleret, biennique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptas referret, "magistroque equitum, quod "contra dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse: si penes se summa imperii consiliique sit, propediem "effecturum ut sciant homines, bono imperatore haud magni "fortunam momenti esse, mentem rationemque dominari, et in

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"tempore et sine ignominia servasse exercitum quam multa "millia hostium occidisse majorem gloriam esse." Hujus generis orationibus frustra habitis, et consule creato M. Atilio Regulo, ne præsens de jure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendæ dies adesset, nocte ad exercitum abiit. Luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris, favorque magistri equitum animos versabat, quam satis audebant homines ad suadendum, quod vulgo placebat, prodire, et, favore superante, auctoritas tamen rogationi deerat. Unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno prætor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus. Patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in servili ejus artis ministerio usum.

XXVI. Is juvenis, ut primum ex eo genere quæstus pecunia a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunæ fecit, togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum, primum in notitiam populi, deinde ad honores pervenit. Quæstura quoque et duabus ædilitatibus, plebeia et curuli, postremo et prætura perfunctus, jam ad consulatus spem cum adtolleret animos, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit, scitique plebis unus gratiam tulit. Omnes eam rogationem, quique Romæ, quique in exercitu erant, æqui atque iniqui, præter ipsum dictatorem, in contumeliam ejus latam acceperunt: ipse, qua gravitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se sævientem injuriam tulit, acceptisque in ipso itinere litteris senatusconsulti de æquato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii jure artem imperandi æquatam, cumque invicto a civibus hostibusque animo ad exercitum rediit.

XXVII. Minucius vero cum jam ante vix tolerabilis fuisset secundis rebus ac favore vulgi, tum utique inmodice inmodesteque non Hannibale magis victo ab se, quam Q. Fabio, gloriari : "illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quæsitum Han"nibali, majorem minori, dictatorem magistro equitum, quod "nulla memoria habeat annalium, jussu populi æquatum in eadem "civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris "tremere atque horrere soliti sint: tantum suam felicitatem "virtutemque enituisse: ergo secuturumque se fortunam suam, "si dictator in cunctationi ac segnitie deorum hominumque "judicio damnata perstaret." Itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, "statuendum omnium primum" ait esse, quem ad modum imperio æquato utantur: se optumum "ducere aut diebus alternis aut, si majora intervalla placerent,

[ocr errors]

46

[ocr errors]

partitis temporibus, alterius summum jus imperiumque esse, "ut par hosti non consilio solum, sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendæ habuisset." Q. Fabio haudquaquam id placere: "omnia fortunam enim habituram, quæ66 cumque temeritas conlegæ habuisset: sibi communicatum cum alio, non ademptum imperium esse: itaque se numquam "volentem parte, qua posset, rerum consilio gerendarum cessurum; nec se tempora aut dies imperii cum eo, "exercitum divisurum, suisque consiliis, quoniam omnia non "liceret, quæ posset servaturum." Ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos est, se inter dividerent: prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt: item equites pari numero, sociumque et Latini nominis auxilia diviserunt: castris se quoque separari magister equitum voluit.

XXVIII. Duplex inde Hannibali gaudium fuit: neque enim quicquam eorum, quæ apud hostes agerentur, eum fallebat, et perfugis multa indicantibus, et per suos explorantem : nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum, et sollertiæ Fabii dimidium virium decessisse. Tumulus erat inter castra Minucii et Pœnorum, quem qui occupasset, haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id operæ pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis eo magis, quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat : et erant in anfractibus cavæ rupes, ut quædam earum ducenos armatos possent capere. In has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque millia conduntur peditum equitumque : necubi tamen aut motus alicujus temere egressi, aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum, avertit oculos hostium. Primo statim conspectu contempta paucitas; ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes ad locum capiendum. Dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat, et vanis animis et minis increpat hostem principio levem armaturam dimittit, deinde conserto agmine mittit equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit. Et Hannibal laborantibus suis alia atque alia, ut crescente certamine, mittens auxilia peditum equitumque, jam justam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus certatur. Prima levis armatura Romanorum, præoccupatum inferiore loco succedens tumulum, pulsa detru

:

« PreviousContinue »