Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

X. Itaque præterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque inrita legatio fuit. Hanno unus adversus senatum causam fœderis magno silentio propter auctoritatem suam non cum adsensu audientium egit, per deos fœderum arbitros ac testes senatum obtestans, "Ne Romanum cum Saguntino sus"citarent bellum. Monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent: non manes, non stirpem ejus conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis nominis"que Barcini quisquam supersit, quietura Romana fœdera:" "Juvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id "cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad exercitus 'misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur "fœdere mox Carthaginem circumsedebunt Romanæ legiones "ducibus iisdem diis, per quos priore bello rupta fœdera sunt "ulti. Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi "ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, jus gentium sustulit: "hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos venerunt: res ex fœdere repetuntur: publica fraus absit, "auctorem culpæ et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, cum cœperint, vereor ne per"severantius sæviant. Egates insulas Erycemque ante oculos proponite, quæ terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat sed pater ipse Hamilcar, "Mars alter, ut isti volunt. Sed Tarento, id est Italia, non "abstinueramus ex fœdere, sicut nunc Sagunti non abstinemus. "Vicerunt ergo dii hominesque, et id de quo verbis ambigebatur, "uter populus fœdus rupisset, eventus belli velut æquus judex, "unde jus stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal "vineas turrèsque admovet, Carthaginis moenia quatit ariete: Sagunti ruinæ, falsus utinam vates sim, nostris capitibus "incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum "Romanis est. Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. "Scio meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas "inimicitias: sed et Hamilcarem eo perisse lætatus sum, quod, "si ille viveret, bellum jam haberemus cum Romanis, et hunc "juvenem tanquam furiam facemque hujus belli odi ac detestor: "6 nec dedendum solum ad piaculum rupti fœderis sed, si nemo 'deposcit, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, 'ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque ejus accedere, neque ille sollicitare quietæ civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satis

[ocr errors]

66

66

66

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"faciant, alios, qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex fœdere Romanis dedant : "tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno."

XI. Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit, adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est, "bellum ortum ab Saguntinis non ab Hannibale esse populum "Romanum injuste facere, si Saguntinos vetustissimæ Carthaginiensium societati præponat.' Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem præliis operibusque habebat, paucorum his dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando nunc spe præmiorum accendit: ut vero pro contione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a præliis quietem habuerant, nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte non die umquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est; nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. Quæ cum admota, catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. Nec erat difficile opus, quod cæmenta non calce durata erant sed interlita luto structuræ antiquæ genere. Itaque latius quam qua cæderetur ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt, conlatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem inminentem haberent, muro circumdant. Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. Utrimque summa vi et muniunt et pugnant: sed interiora tuendo minorem indies urbem Saguntini faciunt Simul crescit inopia omnium longa obsidione, et minuitur expectatio externæ opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, delectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus, metum defectionis cum præbuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.

Et

XII. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale, Himilconis filio-eum præfecerat Hannibal-ita inpigre rem agente ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. Is et prælia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit, strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque prælium cum multorum utrimque cæde initum, et pars arcis capta est. Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco, insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimæ movebant, conditionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub conditionibus iis de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis, traditoque omni auro atque argento, egressi urbem cum singulis vestimentis ibi habitarent ubi Poenus jussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos ubi alia vincantur adfirmans, se pacis ejus interpretem fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta ad prætorem Saguntinum, et ipse ita jubebat, est deductus. Quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine, senatus Alorco datus est, cujus talis oratio fuit :

[ocr errors]

XIII. "Si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad "Hannibalem venit, ita pacis conditiones ab Hannibale ad vos "rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator "Hannibalis nec transfuga ad vos venissem. Cum ille aut vestra "aut sua culpa manserit apud hostem, sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus, ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis conditiones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. "Vestra autem causa me, nec ullius alterius, loqui quæ loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus "restitistis, neque dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis umquam apud vos mentionem feci. Postquam nec ab Romanis "vobis ulla est spes nec vestra vos jam aut arma aut monia "satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam æquam cujus ita aliqua spes est, si eam, quem ad modum ut "victor fert Hannibal, sic vos ut victi audiatis, si non id quod 'amittitur, in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid 'relinquitur pro munere habituri estis: urbem vobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit; 'agros relinquit, locum adsignaturus in quo novum oppidum

[ocr errors]
[ocr errors]

t

"ædificetis: aurum et argentum omne, publicum privatumque, "ad se jubet deferri: corpora vestra, conjugum ac liberorum "vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis "velitis ab Sagunto exire. Hæc victor hostis imperat; hæc, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis "suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei "facta sit, aliquid ex his rebus remissurum: sed vel hæc "patienda censeo potius quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra conjuges ac liberos belli jure "sinatis."

tr

XIV. Ad hæc audienda cum, circumfusa paulatim multitudine, permixtum senatui esset populi concilium, repente primores, secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conjicientes eodem plerique semet ipsi præcipitaverunt. Cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur: turris diu quassata prociderat, perque ruinam ejus cohors Pœnorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est cui enim parci potuit ex his, qui aut inclusi cum conjugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnæ quam morientes fecerunt?

:

XV. Captum oppidum est cum ingenti præda. Quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in cædibus vix ullum discrimen ætatis ira fecerat, et captivi militum præda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniæ redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem. Octavo mense, quam cœptum oppugnari, captum Saguntum quidam scripsere: inde Carthaginem novam in hiberna Hannibalem concessisse, quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quæ si ita sunt, fieri non potuit ut P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerunt, non cœptum oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servili et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio

consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est, tantusque simul mæror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne, et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si jam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent. Nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum, nec rem Romanam tam desidem umquam fuisse atque inbellem. Sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum: Pœnum, hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimæ urbis, Hiberum transire, trahere secum tot excitos Hispanorum populos, conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes: cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

XVII. Nominatæ jam antea consulibus provinciæ erant ; tum sortiri jussi Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretæ legiones, et socium quantum ipsis videretur, et classis quanta parari posset. Quattuor et viginti peditum Romanorum millia sunt scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta millia peditum, quatuor millia et quadringenti equites: naves ducentæ viginti quinqueremes, celoces viginti deducti. Latum inde ad populum, vellent, juberent, populo Carthaginiensi bellum indici: ejusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret quod bellum populus Romanus jussisset. Inter consules ita copiæ divisa: Sempronio datæ legiones duæ, ea quaterna millia erant peditum et treceni equites, et sociorum sedecim millia peditum, equites mille octingenti, naves longæ centum sexaginta, celoces duodecim : cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset: Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius prætor et ipse cum haud invalido præsidio in Galliam mittebatur: navium maxime Cornelio numerus deminutus: sexaginta quinqueremes datæ, neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant, et duæ Romanæ legiones cum suo justo equitatu et quattuordecim millibus socio

« PreviousContinue »