Page images
PDF
EPUB

TITI LIVII PATAVINI

HISTORIARUM AB URBE CONDITA

LIBRI XXI. XXII.

LIVY'S

HISTORY OF ROME.

(PART III.)

BOOKS XXI. XXII.

WITH NOTES

By W. BROWNRIGG SMITH, M.A., F.R.G.S.

LONDON :

JOHN WEALE, 59, HIGH HOLBORN.

1857.

تا ہے کون

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ADVERTISEMENT.

The present edition of the Twenty-first and Twentysecond Books of Livy follows the very excellent text of Alschefski, founded, as it is, on a new and most carefully conducted recension of the manuscripts, especially of the well-known Codex Puteanus. From this text no departure has been made, except in the spelling of a few words, and in the substitution of es for is in those cases in which the termination of the accusative plural of words, whose genitive plural ends in ium, is found so written.

With respect to the explanatory notes appended to this volume, I have to acknowledge my great obligations to the Latin commentaries of Alschefski, Crevier, and Ruperti, and to the German Commentaries of Fabri and Weis

senborn.

T. LIVI PATAVINI

HISTORIA RUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXI.

EPITOME. .

[In Italiam] belli Punici secundi ortus narratur, Hannibalis Pænorum ducis contra fædus per Iberum amnem transitus, a quo Saguntum, sociorum populi Romani civitas, obsessa octavo mense capta est. De quibus injuriis missi legati ad Carthaginienses, qui quererentur. Quum satisfacere nollent, bellum iis indictum est. Hannibal, superato Pyrenæo saltu, per Gallias, fusis Volscis, qui obsistere conati erant, ad Alpes venit; et laborioso per eas transitu (quum montanos quoque Gallos obvios aliquot præliis repulisset) descendit in Italiam, et ad Ticinum amnem Romanos equestri prælio fudit: in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. Iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso, Hannibal Apenninum quoque, per magnam militum vexationem propter vim tempestatum, transiit. Cn. Cornelius Scipio in Hispania contra Penos prospere pugnavit, duce hostium Magone capto.

I. In parte operis mei licet mihi præfari, quod in principio summæ totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quæ umquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit: et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conserebant bello : et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint qui vicerunt : odiis etiam prope majoribus certarunt quam viribus ; Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Pænis, quod superbe avareque crederent

B

« PreviousContinue »