Titi Livii Ab urbe condita libri XXI et XXII

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 316 - Saepe ego, inquit, audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit ; secundum eum , qui bene monenti obediat : qui nee ipse consulere, nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Page 15 - Multi ssepe militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens : arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in prcelium ibat : ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant ; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jusjurandam, nulla religio.
Page 14 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat : nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par : cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus: vigiliarum somnique nee die, nee nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum ; ea neque molli strato, neque silentio arcessita.
Page 222 - C. Flaminio tulerat, ne quis Senator cuive Senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos; quaestus omnis patribus indecorus visus.
Page 233 - Postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatum — et eum lectum senatores straverunt — et convivium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in 20 perpetuum iussus.
Page 31 - Phalarica erat Saguntinis, missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad extremum, unde ferrum exstabat. Id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice ; ferrum autem tres longum habebat 26 pedes, ut cum armis transfigere corpus posset.
Page 13 - Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere.
Page 242 - Trasumennus subit. Via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio: deinde paulo latior patescit campus; inde colles adsurgunt.

Bibliographic information