Page images
PDF
EPUB

obsidione circumventas legiones," si hoc P. Sempronius diceret, nec viros quisquam nec Romanos vos duceret, si nemo tantae virtutis extitisset comes. Viam non ad gloriam magis quam ad salutem feren5 tem demonstrat; reduces in patriam, ad parentis, ad conjuges ac liberos facit. Ut servemini, deest vobis animus: quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? Quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa jacent. Si tot exempla virtutis 10 non movent, nihil umquam movebit; si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. Liberi atque incolumes desiderate patriam! immo desiderate, dum patria est, dum cives ejus estis! sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienato jure civium, servi Cartha15 giniensium facti. Pretio redituri estis eo, unde ignavia ac nequitia abistis? P. Sempronium civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se jubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi jubentem. Quamquam ego ignaviam 20 istorum accuso, cum scelus possim accusare.

Non

Ex

modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertis submovissent. Prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium 25 fuit erumpendum. Hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pugnaverunt civem haberet. milibus septem armatorum sescenti extiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque 30 armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere ; quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? Haberetis hodie viginti milia armatorum Canusi fortia, fidelia, patres conscripti. Nunc autem quem ad modum hi boni fide35 lesque (nam "fortes" ne ipsi quidem dixerint) cives esse possunt? Nisi quis credere potest, aut favisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum incolumitati tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem 40 ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse

sciant. Maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem expectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. At ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum 5 armis, se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma jam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. Orto sole hostis ad vallum accessit; ante secundam 10 horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. Haec vobis istorum per biduum militia fuit. Cum in acie stare ac pugnare decuerat, tum in castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie 15 neque in castris utiles. Et vos redimam? Cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. Ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo, 20 quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostis e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt."

LXI. Postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attinge- 25 bant, praeter exemplum civitatis minime in captivos jam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit, quia nec aerarium exhaurire, magna jam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime 30 hujusce rei (ut fama erat) egentem, locupletari volebant. Cum triste responsum, 'non redimi captivos,' redditum esset, novusque super veterem luctus tot jactura civium adjectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. 35 Unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra jure jurando se exsolvisset. Quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt conprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.

40

Est et alia de captivis fama : decem primos venisse; de eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem necne, ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur; morantibus deinde longius omnium spe, 5 alios tris insuper legatos venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum; et novos legatos tris ad Hannibalem revertisse, decem 10 veteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis qui dedendos censuerint; ceterum 15 proxumis censoribus adeo omnibus notis ignominîsque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico caruerint. Mirari magis adeo discrepare inter auctores, quam 20 quid veri sit discernere, queas.

Quanto autem major ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare ccepit, nulla profecto alia de re quam quod desperaverant 25 de imperio. Defecere autem ad Poenos hi populi : Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lucani; praeter hos Uzentini, et Graecorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini om30 nes Galli. Nec tamen eae clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis usquam mentio aput Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae cladis; quo in tempore ipso adeo magno 35 animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade, cujus ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae, quod de re publica non desperasset; qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii

40 foret.

EXCERPTA

EX

TITI LIVI HISTORIIS.

IX, 17-19.—ALEXANDRI MAGNI ET ROMANORVM

CONLATIO.

XVII. NIHIL minus quaesitum a principio hujus operis videri potest, quam ut plus justo ab rerum ordine declinarem, varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem animo meo quaererem; tamen tanti regis ac ducis 5 mentio, quibus saepe tacitis cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit. Plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia 10 imperatorum, fortuna, per omnia humana, maxime in res bellicas potens; ea et singula intuenti et universa, sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc quoque facile praestant invictum Romanum imperium. Jam primum, ut ordiar ab ducibus comparandis, haud 15 equidem abnuo, egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit, quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. Ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humano- 20 rum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium,

vertenti praebuit fortunae? Recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos, cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, M. Valerium Corvum, C. Marcium 5 Rutilum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q. Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M'. Curium? Deinceps ingentes secuntur viri, si Punicum Romano praevertisset bellum seniorque in Ita10 liam trajecisset. Horum in quolibet cum indoles eadem, quae in Alexandro, erat animi ingeniique, tum disciplina militaris, jam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat. Ita reges gesserant bella, ita 15 deinde exactores regum Junii Valeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem juvenes ii, quibus cum Alexandro dimicandum erat, senem viderant. Militaria opera pugnando obeunti Alexandro (nam ea quoque haud minus clarum eum 20 faciunt) cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi! victus esset consiliis juve25 nis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram speciem Romani senatus cepit! Id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his, quos nominavi, castris locum caperet, commeatus expediret, ab insi30 diis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret. Non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum, oneratum fortunae apparatibus suae, praedam verius quam hostem, 35 nihil aliud quam bene ausus vana contemnere, incruentus devicit. Longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis, ubi

« PreviousContinue »