Page images
PDF
EPUB

ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus; a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.

XLV, 40-42.-L. AEMILI PAVLI DE REBVS GES

TIS ET CALAMITATE SVA CONTIO.

SED non Perseus tantum per illos dies documentum 5 humanorum casûm fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens. Nam duobus e filiis, quos, duobus datis in adoptionem, solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, 10 ferme [duodecim] annos natus, quinque diebus ante triumphum, major, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit; quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis praedestinantis triumphos, oportuerat. Paucis post diebus, data a M. 15 Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum dissereret, memorabilis ejus oratio et digna Romano principe fuit.

XLI. Quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et [quae] duo fulmina domum 20 meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam 25 meam fortunam. Profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. Inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. A Delphis quinto die 30 in castra perveni; ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia [castra] hostium

inter prae

erant, neque cogi pugnare poterat rex, sidia ejus saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici, Macedoniam in potestatem populi Romani redegi, et, quod bellum per quadriennium quattuor ante me consules ita gesserunt, ut semper 5 successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci. Aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus. Divitates omnes Macedoniae se dediderunt; gaza regia in potestatem venit; rex ipse, tradentibus prope ipsis dis, in templo Samothracum 10 cum liberis est captus. Mihi quoque ipsi nimia jam fortuna videri eoque suspecta esse. Maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando. Postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt, 15 neque erat quod ultra precarer, illud optavi, ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem ejus domus mea potius quam res publica sentiret. Itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut 20 ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. Et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, ille, qui ante se, captivos ipse, duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet; ego, qui de 25 illo triumphavi, ab alterius funere filii curru in [Capitolium vectus sum, ad alterum] ex Capitolio prope jam expirantem veni; neque ex tanta stirpe liberûm superest, qui L. Aemilii Pauli nomen ferat. Duos enim, tamquam ex magna progenie liberorum, in 30 adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent; Paulus in domo praeter me nemo superest. Sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur." XLII. Haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si 35 miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.

15- Livy.

NOTES.

227

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

* The numbering of the sections in these two Grammars is identical.

228

« PreviousContinue »