Page images
PDF
EPUB

The Golden Egg.

Mulier quaedam habebat gallinam, quae ei quotidie ovum pariebat aureum. Hinc suspicari coepit, illam auri massam intus celare, et gallinam occidit. Sed nihil in ea reperit, nisi quod in aliis gallinis reperiri solet. Itaque dum majoribus divitiis inhiabat, etiam minores perdidit.

Sour Grapes.

Vulpes uvam in vite conspicata ad illam subsiliit omnium virium suarum contentione, si eam forte attingere posset. Tandem defatigata inani labore discedens dixit: "At nunc etiam acerbae sunt, nec eas in via repertas tollerem." Haec fabula docet multos ea contemnere, quae se assequi posse desperent.

The Fox and the Lion.

Vulpes, quae nunquam leonem viderat, quum ei forte. occurrisset, ita est perterrita, ut paene moreretur formidine. Eundem conspicata iterum, timuit quidem, sed nequaquam, ut antea. Tertio illi obviam facta, ausa est etiam proprius accedere eumque alloqui.

The Oxen.

In eodem prato pascebantur tres boves in maxima concordia, et sic ab omni ferarum incursione tuti erant. Sed dissidio inter illos orto, singuli a feris petiti et laniati sunt. Fabula docet quantum boni sit in concordia.

The Travelers and the Ass.

Duo qui una iter faciebant, asinum oberrantem in soli tudine conspicati, accurrunt laeti, et uterque eum sibi vindicare coepit, quod eum prior conspexisset. Dum vero

contendunt et rixantur, nec a verberibus abstinent, asinus aufugit et neuter eo potitur.

The Husbandman and his Sons. Union.

Agricola senex, quum mortem sibi appropinquare sentiret, filios convocavit, quos, ut fieri solet, interdum discordare noverat, et fascem virgularum afferri jubet. Quibus allatis, filios hortatur, ut hunc fascem frangerent. Quod quum facere non possent, distribuit singulas virgas, iisque celeriter fractis, docuit illos, quam firma res esset concordia, quamque imbecillis discordia.

The Goat and the Wolf.

Lupus capram in alta rupe stantem conspicatus, "Cur non," inquit, "relinquis nuda illa et sterilia loca, et huc descendis in herbidos campos, qui tibi laetum pabulum offerunt?" Cui respondit capra: "Mihi non est in animo dulcia tutis praeponere.'

The Ass in the Lion's Skin.

Asinus, pelle leonis indutus, territabat homines et bestias tamquam leo esset. Sed forte, dum se celerius movet, aures eminebant; unde agnitus in pistrinum abductus est, ubi poenas petulantiae dedit. Haec fabula stolidos notat, qui immeritis honoribus superbiunt.

The Dog in the Manger.

Canis jacebat in praesepi bovesque latrando a pabulo arcebat. Cui unus boum, "Quanta ista," inquit, "invidia est, quod non pateris ut eo cibo vescamur, quem tu ipse capere nec velis nec possis! Haec fabula invidiae indolem declarat.

The Crane and the Peacock.

[ocr errors]

Pavo, coram grue pennas suas explicans, "Quanta est," inquit, "formositas mea et tua deformitas! At grus evolans, "Et quanta est," inquit, "levitas mea et tua tarditas!" Monet haec fabula, ne ob aliquod bonum, quod nobis natura tribuit, alios contemnamus, quibus natura alia et fortasse majora dedit.

The Mice.

Mures aliquando habuerunt consilium, quomodo sibi a fele caverent. Multis aliis propositis, omnibus placuit ut ei tintinnabulum annecteretur; sic enim ipsos sonitu admonitos eam fugere posse. Sed quum jam inter mures quaereretur, qui feli tintinnabulum annecteret, nemo repertus est. Fabula docet, in suadendo plurimos esse audaces, sed in ipso periculo timidos.

The Wolf and the Crane.

In faucibus lupi os inhaeserat. Mercede igitur conducit gruem, qui illud extrahat. Hoc grus longitudine colli facile effecit. Quum autem mercedem postularet, subridens lupus et dentibus infrendens, "Num tibi," inquit, "parva merces videtur, quod caput incolume ex lupi faucibus extraxisti? "

The Trumpeter.

Tubicen ab hostibus captus, "Ne me," inquit, "interficite; nam inermis sum, neque quidquam habeo praeter hanc tubam." At hostes, "Propter hoc ipsum," inquiunt, "te interimemus, quod, quum ipse pugnandi sis imperitus, alios ad pugnam incitare soles." Fabula docet, non solum maleficos esse puniendos sed etiam eos, qui alios ad male faciendum irritent.

The Enemies.

In eadem navi vehebantur duo, qui inter se capitalia odia exercebant. Unus eorum in prora, alter in puppi residebat. Orta tempestate ingenti, quum omnes de vita desperarent, interrogat is, qui in puppi sedebat, gubernatorem, “utram partem navis prius submersum iri existimaret." Cui gubernator, "Proram," respondit. Tum ille, "Jam mors mihi non molesta est, quum inimici mei mortem adspecturus sim."

The Tortoise and the Eagle.

Testudo aquilam magnopere orabat, ut sese volare doceret. Aquila ei ostendebat quidem, eam rem petere naturae suae contrariam; sed illa nihilo minus instabat, et obsecrabat aquilam, ut se volucrem facere vellet. Itaque ungulis arreptam aquila sustulit in sublime, et demisit illam, ut per aerem ferretur. Tum in saxa incidens comminuta interiit. Haec fabula docet, multos cupiditatibus suis occaecatos consilia prudentiorum respuere, et in exitium ruere stultitia sua.

Cornelia and her Jewels.

Cornelia, Gracchorum mater, quum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua pulcherrima ipsi ostenderet, traxit eam sermone, donec e schola redirent liberi. Tum, "Et haec," inquit, "mea sunt ornamenta."

Better late than never.

Tiberius, Iliensium legatis paulo serius de morte filii Drusi consolantibus, irridens se quoque, respondit, vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent. Effluxerant autem tum plus quam mille anni a morte Hectoris.

Simonides' Conception of God.

Quum de Simonide quaesivisset tyrannus Hiero, quid esset Deus; deliberandi sibi unum diem postulavit. Quum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit. Quum saepius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero requireret, cur ita faceret; "Quia," inquit, "quanto diutius · considero, tanto mihi res videtur obscurior."

Theophrastus, the Philosopher.

Theophrastus ad quendam, qui in convivio prorsus silebat; "Si stultus es," inquit, "rem facis sapientem; si sapiens, stultam."

Xerxes. Pleasure.

Xerxes refertus donis fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus, praemium ei proposuit, qui invenisset novam voluptatem.

Solon.

Solon quum interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necasset, respondit, se id neminem facturum putasse.

Socrates. Consciousness of Ignorance.

Sapientissimus Socrates dicebat, scire se nihil, praeter hoc ipsum, quod nihil sciret: reliquos hoc etiam nescire.

Thales' Conception of God.

Quum Thales interrogaretur, quid esset omnium vetustissimum, respondit: "Deus, quod nunquam esse coepit." Thales interrogatus, quid esset Deus, "Quod,” inquit, "initio et fine caret."

« PreviousContinue »