Page images
PDF
EPUB

C. 445-443

C. 307-30g

populos? Clarum hac fore imagine Scaptium: populum romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienæ personam laturum : quem enim hoc privatæ rei judicem fecisse; ut sibi controversiosam adjudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi præmortui jum sit pudoris, non facturum. Hæc consules, hæc Patres vociferantur; sed plus cupiditas, et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatæ tribus judicaverunt agrum pu

lentus maximeque popularis, qui omnes rumorum et concionum ventos colligere (Cic. Cluent. 28), assidue concionibus interesse, et in iis temere vociferari et turbas excitare solet, studiose rumores captans atque res, quibus conciones perturbare, agitare plebem et aliis invidiam faciendo ipse eminere possit. Hinc senatus clamor prope concionalis, et concionalis hirudo ærarii, misera ac jejuna plebecula apud Cicer. ad Quint. Fr. II, 5, et ad Att. I, 16. Hi sunt otiosi urbani infr. V, 20; forensis factio vel forensis turba, et humiles, quibus per omnes tribus divisis Appius forum et campum, conciones in foro et comitia, in campo Martio habenda, corrupit IX, 46; circumforanei, subrostrani, subbasilicani, etc. Conf. ad cap. 68, n. 3; XXII, 34, 38; Sil. VIII, 243 sq, et Gron. Obss. II, 14, et de pec. vet. IV, 9, ubi etiam recte forsan suspicatur, verbum putarent h. 1. esse scholion delendum, quale passim orationibus infinitivis inseruerint corruptores. Idem conjicit hic pro hoc, et h. 1. ita interpretatur: an Romani, a disceptantibus Aricinis et Ardeatibus judices capti, finitimos illos populos, i. e. aliquantam eorum possessionem, Scaptio, i. e. Scaptio suadente, in illius gratiam cuicumque assignaturi essent? Sed neminem eo sensu dixisse assignare aliquem alicui, neque obvia illa donare et condonare

aliquem alicui (vide ad II, 35, n. 5) ad hoc genus loquendi probandum sufficere, jam monuit Dukerus.

5. Clarum hac fore imagine Scaptium venusta translatione pro: hunc hominem ignobilem et sine imagine ejusque jure (insigni nobilitatis), hoc judicio, cujusque auctor foret, tanta, qua valeret, auctoritate et incremento agri publici, non minus nobilem ac celebrem (certe apud plebem romanam) fore, quam si multas haberet imagines; hanc actionem ei fore argumentum ingens gloriæ, omnemque ejus turpitudinem casuram in populum romanum. Conf. Gronov. 1. 1. Similiter apud Sallust. Jug. 81, Marius dicit, dona militaria et cicatrices esse suas imagines, suam nobilitatem. druplator propr. delator s. calumniator, hinc qui malitiose et lucri faciendi causa, aut false saltem jus sive interpretatur, sive dicit.—Quadruplatores erant delatores criminum publicorum: in qua re quartam partem ex damnatorum bonis, quos detulerant, consequebantur. Alii dicunt quadruplatores esse eorum reorum accusatores, qui convicti quadrupli damnari soleant, ut aleæ, etc. - Hujus notæ homines, malum! nunquam defuerunt. ED.

Qua

6. Etsi præmortui jam sit pudoris, eum jam amiserit, post tot flagitia. Epitheton simul ad senectutem ejus spectat. Conf. ad cap. 62, n. 5.

blicum populi romani esse. Nec abnuitur 7 ita fuisse, si ad judices alios itum foret : nunc haud sanæ quidquam bono causæ levatur dedecus judicii; idque non Aricinis Ardeatibusque, quam Patribus romanis, fœdius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

7. Nec abnuitur, non negaverim, nec negaverit facile quisquam (ne litigantes quidem), ita fuisse, hunc agrum publicum fuisse populi romani, eique adjudicandum, si alii judices, quam Romani, a partibus essent sumpti eumque populo romano adjudicassent;

sed judicem sibi vindicare rem controversam, semper turpe est, neque dedecus judicii talis levatur, minuitur (vide ad III, 21, n. 5), causæ bono, bonitate, justitia, jure, quo sibi rem vindicare possit: quia neminem in sua causa judicem esse decet.

TABULA

RERUM QUÆ IN HOC PRIMO VOLUMINE CONTINENTUR.

[ocr errors]

Pag.

FINIS PRIMI VOLUMINIS.

« PreviousContinue »