Page images
PDF
EPUB

& induciæ quietum tenebant: Samnitem, multorum annorum cladibus domitum, haud dum foederis novi pœnitebat. Romæ quoque plebem quietam & exoneratam deducta in colonias multitudo præftabat. tamen, ne undique tranquillæ res effent, certamen injectum inter primores civitatis, patricios plebejofque, ab tribunis plebis Q. & Cn. Ogulniis. qui, undique criminandorum Patrum apud plebem occafionibus quæfitis, poftquam alia fruftra tentata erant, eam actionem fufceperunt, qua non infimam plebem accenderent, fed ipfa capita plebis, confulares triumphalefque plebejos: quorum honoribus nihil, præter facerdotia, quæ nondum promifcua erant, deeffet. Rogationem ergo promulgarunt, ut, cum quatuor augures, quatuor pontifices ea tempeftate effent, placeretque augeri facerdotum numerum, quatuor pontifices, quinque augures, de plebe omnes, adlegerentur. Quemadmodum ad quatuor augurum numerum, nifi morte duorum, id redigi collegium potuerit, non invenio; cum inter augures conftet, imparem numerum debere effe, ut tres antiquæ tribus, Ramnes, Titienses, Luceres, fuum quæque augurem habeant; aut, fi pluribus fit opus, pari inter se numero facerdotes multiplicent: ficut multiplicati funt, cum ad quatuor quinque adjecti novem numerum, ut terni in fingulas effent, expleverunt. Ceterum, quia de plebe adlegebantur, juxta eam rem ægre paffi Patres, quam cum confulatum vulgari viderent. Simulabant ad Deos id magis, quam ad fe, pertinere: ipfos vifuros, ne facra fua pol

luantur. id fe optare tantum, ne qua in rempublicam clades veniat. Minus autem tetendere, affueti jam tali genere certaminum vinci. & cernebant, adverfarios non id, quod olim vix fperaverint, affectantes magnos honores, fed omnia jam, in quorum fpem dubiam erat certatum, tamen adeptos, multiplices confulatus, cenfurafque & triumphos.

VII. Certatum tamen fuadenda diffuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt, & inter P. Decium Murem. qui cum eadem ferme de jure Patrum ac plebis, quæ pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant, cum plebejis confulatus. rogabatur, differuiffent; retuliffe dicitur Decius parentis fui fpeciem, qualem eum multi, qui in concione erant, viderant, incin&tum Gabino cultu, fuper telum ftantem, quo fe habitu pro populo ac legionibus Romanis devoviffet. Tum P. Decium conJulem purum piumque Deis immortalibus vifum, aque ac fi T. Manlius collega ejus devoveretur. eundem P. Decium, qui facra publica populi Romani faceret, legi rite non potuiffe? id effe periculum, ne fuas preces minus audirent Dii, quam Ap. Claudii? caftius eum facra privata facere, & religiofius Deos colere, quam Je? quem pœnitere votorum, quæ pro republica nuncupaverint tot confules plebeji, tot dictatores, aut ad exercitus euntes, aut inter ipfa bella? Numerarentur duces eorum annorum, quibus plebejorum ductu & auSpicio res geri captæ funt: numerarentur triumphi. jam ne nobilitatis quidem fuæ plebejos pœnitere. pro cer-to habere, fi quod repens bellum oriatur, non plus fpei

fore fenatui populoque Romano in patriciis, quam in plebejis ducibus. Quod cum ita fe habeat, cui Deorum hominumve indignum videri poteft, inquit, eos viros, quos vos fellis curulibus, toga prætexta, tunica palmata, & toga piêła, & corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos fpoliis hoftium affixis infignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia infignia adjicere? qui, Jovis optimi maximi ornatu decoratus, curru aurato per urbem vectus in Capitolium afcenderit, fi confpiciatur cum capide ac lituo, capite velato victimam cadat, auguriumve ex arce capiat? Cujus imaginis titulo confulatus, cenfuraque, & triumphus, æquo animo legetur; fi auguratum aut pontificatum adjeceritis, non fuftinebunt legentium oculi? Equidem (pace dixerim Deûm) eos nos jam populi Romani beneficio effe fpero, qui facerdotiis non minus reddamus dignatione noftra honoris, quam acceperimus ; & Deorum magis, quam nofira caufa expetamus, ut, quos privatim colimus, publi

ce colamus.

VIII. Quid autem ego fic adhuc egi, tanquam integra fit caufa patriciorum de facerdotiis, & non jam in poffeffione unius ampliffimi fimus facerdotii? Decemviros facris faciundis, carminum Sibylla ac fatorum populi hujus interpretes, antiftites eofdem Apollinaris facri cærimoniarumque aliarum, plebejos videmus. Nec tum patriciis ulla injuria facta eft, cum duumviris facris faciundis adjectus eft propter plebejos numerus: & nunc tribunus, vir fortis ac ftrenuus, quinque augurum loca, quatuor pontificum adjecit, in que plebeji nominentur; non ut vos, Appi, veftro loco pel

lant, fed ut adjuvent vos homines plebeji divinis quoque rebus procurandis, ficut in ceteris humanis pro parte virili adjuvant. Noli erubefcere, Appi, collegam in facerdotio habere, quem in cenfura, quem in confulatu collegam habere potuifti: cujus tam dictatoris magifter equitum, quam magiftri equitum dictator effe potes. Sabinum advenam, principem nobilitatis veftræ, feu Attum Claufum, feu Ap. Claudium mavultis, illi antiqui patricii in fuum numerum acceperunt. Ne faflidieris nos in facerdotum numerum accipere. multa nobifcum decora afferimus; immo omnia eadem, quæ vos fuperbos fecerunt. L. Sextius primus de plebe conful eft factus. C. Licinius Stolo primus magifter equitum, C. Marcius Rutilus primus & dictator & cenfor, Q. Publilius Philo primus prætor. Semper ifta audita funt eadem, penes vos aufpicia effe, vos folos gentem habere, vos folos juftum imperium & aufpicium domi militiæque. Æque adhuc profperum plebejum ac patricium fuit, porroque erit. En unquam fando audiftis, patricios primo effe factos, non de cœlo demiffos, fed qui patrem ciere poffent, id eft, nihil ultra quam ingenuos? Confulem jam patrem ciere poffum, avumque jam poterit filius meus. Nihil eft aliud in re, Quirites, nifi ut omnia negata adipifcamur. certamen tantum patricii petunt, nec curant , quem eventum certaminum habeant. Ego hanc legem, quod banum, fauftum, felixque fit vobis ac reipublicæ, uti rogas, jubendam cenfeo.

IX. Vocare tribus extemplo populus jubebat, apparebatque accipi legem: ille tamen dies eft interceffione fublatus. poftero die, deterritis tribu

nis, ingenti confenfu accepta eft. Pontifices creantur fuafor legis P. Decius Mus, P. Sempronius Sophus, C. Marcius Rutilus, M. Livius Denter. Quinque augures item de plebe, C. Genucius, P. Ælius Pætus, M. Minucius Feffus, C. Marcius, T. Publilius. Ita octo pontificum, novem augurum numerus factus. Eodem anno M. Valerius conful de provocatione legem tulit, diligentius fanctam. tertio ea tum poft reges exactos lata eft, femper a familia eadem. Caufam renovandæ fæpius haud aliam fuiffe reor, quam quod plus paucorum opes, quam libertas plebis, poterant. Porcia tamen lex fola pro tergo civium lata videtur: quod gravi poena, fi quis verberaffet necaffetve civem Romanum, fanxit. Valeria lex, cum eum, qui provocaffet, virgis cædi, fecurique necari vetuiffet, fi quis adverfus ea feciffet, nihil ultra, quam improbe factum, adjecit. Id (qui tum pudor hominum erat) vifum, credo, vinculum fatis validum legis. nunc vix ferio ita minetur quifquam. Bellum ab eodem confule haudquaquam memorabile adverfus rebellantes Æquos, cum præter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, geftum eft. Alter conful Appulejus in Umbria Nequinum oppidum circumfedit. locus erat arduus, atque in parte una præceps, ubi nunc Narnia fita eft. nec vi, nec munimento capi poterat. Itaque eam infectam rem M. Fulvius Pætinus, T. Manlius Torquatus, novi confules, acceperunt. In eum annum cum Q. Fabium confulem non petentem omnes dicerent centuriæ, ipfum auctorem fuiffe Macer Licinius ac Tubero

« PreviousContinue »