Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

TITI LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER X.

EPITO ME

LIBRI DECIM I.

Coloniæ deductæ funt Sora, & Alba , & Carfeoli. Marsi

in deditionem accepti sunt. Collegium augurum amplia tum est, ut essent noveni, cum antea quaterni fuissent. Lex de provocatione ad populum a Valerio consule tunc tertium lata est. Duæ' tribus adjectæ funt, Aniensis & Terentina. Samnicibus bellum indictum , & adversus eos fæpe prospere pugnatum est. Cum adversus Etruscos , Umbros, Samnites , Gallos, P. Decio & Q. Fabio ducibus, pugnaretur, Romanufque exercitus in maximo esset discrimine, P. Decius , fecutus exemplum patris , devovit se pro exercitu , & morte sua victoriam ejus pugnæ populo Romano dedit. Papirius Cursor Samnitium exercitum, qui jurejurando obstrictus, quo majore constantia virtutis pugnaret, in aciem descenderat, fudit. Cenfus actus est. luftrum conditum. cenfa sunt civium capita ducenta fexaginta duo millia, & trecenta viginti duo. T. Liy. Vol. III.

A

1. Lucio Genucio, Ser. Cornelio confulibus, ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniæ dedu&tæ. Albam in Æquos fex millia colonorum scripta. Sora agri Volsci fuerat; sed possederant Samnites. eo quatuor millia hominum missa. Eodem anno Arpinatibus Trebulanifque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum : capitaque conjurationis ejus, quæstione ab confulibus ex senatusconsulto habita , virgis cæsi ac fecuri percussi. Tamen, ne prorsus imbellem agerent annum, parva expeditio in Umbria facta est; quod nuntiabatur , ex fpelunca quadam excurfiones armatorum in agros fieri. In eam fpeluncam penetratum cum fignis eft : & ex eo loco obfcuro multa vulnera accepta , maximeque lapidum i&u; donec, altero fpecus ejus ore ( nam pervius erat) invento, utræque fauces congestis lignis accensæ : ita intus fumo ac vapore ad duo millia armatorum , ruentia noviffime in ipsas flammas dum evadere tendunt, absumta. Marcis Livio Dentre & Æmilio consulibus , redintegratum Æquicum bellum. Coloniam ægre patientes, velut arcem fuis finibus impofitam, summa vi expugnare adorti , ab ipfis colonis pelluntur. Ceterum tantum Romæ terrorem fecere, quia vix credibile erat, tam affectis rebus folos per fe Æquos ad bellum coortos , ut tumultus ejus causa dictator diceretur C. Junius Bubulcus. is, cum M. Titinio magistro equitum profe&tus , primo congressu Æquos fubegit; ac, die octavo triumphans in urbem cum redisset, ædem Salutis , quam consul voverat, cenfor locaverat , dictator dedicavit.

II. Eodem anno classis Græcorum , Cleonymo duce Lacedæmonio, ad Italiæ litora appulsa, Thurias urbem in Sallentinis cepit. Adversus hunc hostem conful Æmilius miffus proelio uno fugatum compulit in naves. Thuriæ redditæ veteri cultori: Sallentinoque agro pax parta. Junium Bubulcum di&tatorem miffum in Sallentinos, in quibusdam annalibus invenio: & Cleonymum prius, quam confligendum esset cum Romanis, Italia exceffiffe. circumvectus inde Brundisii promontorium, medioque finu Hadriatico ventis latus , cum læva importuosa Italiæ litora , dextra lyrii Liburnique & Iftri, gentes feræ, & magna ex parte latrocinis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum pervenit. ibi expositis paucis, qui loca explorarent , cum audisset, tenue prætentum litus effe , quod tranfgreffis ftagna ab tergo sint, irrigua æstibus maritiinis; agros haud procul proximos campestres cerni; ulteriora colles; inde effe oftium fluminis præalti, quo circumagi naves in ftationem tutam vidiffe : (Meduacus amnis erat :) eo invectam classem fubire flumine adverso jussit. Gravissimas navium non pertulit alveus fluminis. in leviora navigia transgressa multitudo armatorum ad frequentes agros, tribus maritimis Patavi. norum vicis colentibus eam oram, pervenit. Ibi egressi, levi præsidio navibus relicto , vicos ex

« PreviousContinue »