Page images
PDF
EPUB

sorte L. Furius datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad omnem laudem esset, et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit, et privatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petit. 7 exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare parato in verba excusandae valetudini solita consensus populi restiterat: sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat, virebatque integris sensibus, et civiles iam res haud magno8 pere obeuntem bella excitabant. quattuor legionibus quaternum milium scriptis, exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem, ad Satricum profectus. ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum nu9 mero, quo aliquantum praestabant, opperiebantur. postquam adpropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem procedunt, nihil dilaturi quin periculum summae rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus 23 solis confiderent, profuturas esse. Idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius viri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuvandarum ratione vimit Camillus verband. non tam etc., dieses Verhältniss hatte den Erfolg, dass es nicht sowol zum Nutzen des Staates ausschlug, s. c. 23. materia, c. 7, 4. omnem, jeder Art.

7. comitiis, in denen er gewählt war. excus. valet., er wollte seine Schwächlichkeit als Grund anführen, wesshalb er kein Commando übernehmen könne. Dass eine solche Angabe eidlich habe bekräftigt werden müssen ist sonst nicht bemerkt, scheint aber Regel gewesen zu sein, s. 9, 46, 2; Walther röm. Rechtsgesch. § 134. 22, 40, 6: Atilium aetatem excusantem Romam miserunt; 26, 22, 5: oculorum valetudinem excusavit; 38, 52, 3. Ueber que an comitiis s. c. 21, 9: und so hatte er schwören wollen, aber das Volk es nicht zugelassen. Der ganze Satz: comitiis — restiterat ist nur eine Erweiterung von exactae aetatis, worauf sich sed vegetum zurückbezieht. Die Assonanz in

[ocr errors]

--

vegetum ― vivido vigebat-virebat deutet auf die Aehnlichkeit der Begriffe: Beweglichkeit des Geistes; thatkräftiger Wille; Energie und Regsamkeit; Frische der Sinne; s. 2, 48, 3. bella, nur Kriege.

8. quaternum, sonst 4200, 7, 25, 8; Marquardt 3, 2, 248. Die Genauigkeit in den Angaben hier wie überhaupt in der Geschichte des Camillus setzt eine auf das Specielle sich erstreckende von Sagen nicht freie Quelle voraus, s. c. 2, 8; 5, 21, 8. exercitu indicto, asyndetisch, da der eine der Sätze dem anderen untergeordnet ist: cum_legionibus scriptis indixisset.

Esquilinam, das Heer müsste also anfangs auf der via Praenestina marschiert sein, dann erst sich nach Süden auf die via Appia gewendet haben.

23. 1. praesentis dim. f., nur Cam. verhinderte es, dass man sich sogleich in einen Kampf einliess, dessen Ausgang nur vom Zufall abgehangen haben würde.

rium trahendo bello quaerebat. eò magis hostis instare, nec 2 iam pro castris tantum suis explicare aciem, sed procedere in medium campi, et vallo prope hostium signa inferendo superbam fiduciam virium ostentare. id aegre patiebatur 3 Romanus miles, multo aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, ferox cum aetate et ingenio tum multitudinis ex incertissimo 'sumentis animos spe inflatus. hic per se iam 4 milites incitatos insuper instigabat elevando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae, iuvenibus bella data dictitans, et cum corporibus vigere et deflorescere animos; cunctatorem ex acerrimo bellatore factum, et qui adveniens ca- 5 stra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem? quam occasionem, quod 6 tempus, quem insidiis instruendis locum? frigere ac torpere senis consilia. sed Camillo cum vitae satis tum gloriae esse. 7 quid attinere cum mortali corpore uno civitatis, quam inmortalem esse deceat, pati consenescere vires? His sermo- 8 nibus tota in se averterat castra, et cum omnibus locis posceretur pugna,,,sustinere" inquit, „M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat. cede unus omnibus et patere te vinci consilio, ut maturius bello vincas." ad ea Camillus, quae bella suo unius auspicio gesta ad eam 9 diem essent, negare in eis neque se neque populum Romanum aut consilii sui aut fortunae paenituisse. nunc scire se collegam habere iure imperioque parem, vigore aetatis praestantem. itaque' se quod ad exercitum attineat regere con- 10

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

suesse non regi, collegae imperium se non posse inpedire. diis bene iuvantibus ageret, quod e re publica duceret. 11 aetati suae se veniam etiam petere, ne in prima acie esset: quae senis munia in bello sint, iis se non defuturum. id a diis inmortalibus precari, ne qui casus suum consilium 12 laudabile efficiat. nec ab hominibus salutaris sententia nec a diis tam piae preces auditae sunt. primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat, validamque stationem pro castris opponit; ipse edito loco spectator intentus 24 in eventu alieni consilii constitit. Simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit. 2 lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra; et quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam 3 certamen, ubi vallo adpropinquasset hostis, erumperent. Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit. versus itaque in victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam in4 clinavit aciem. instant Vulsci recentes qui e castris impetum fecerant, integrant et illi pugnam, qui simulata cesserant fuga. iam non recipiebat se Romanus miles, sed inmemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat, ateffuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus

3 que

11. etiam zu veniam zu nehmen er wolle nicht nur nicht hindern, sondern bitte, seinem Collegen die ganze Leitung der Schlacht überlassend, sogar um die Erlaubniss u. s. w., vgl. 1, 28, 2: novitate etiam; 3, 7, 4: pudore etiam u. a. Die älteren Soldaten (aetati im Gegensatze zu iuvenibus), die triarii, welche auch § 12 bei subsidia zu denken sind, bilden das letzte Treffen, s. 8, 8.

12. firmat, er stellt eine starke Nachhut auf, 2, 31, 2. in eventu, bei der Entscheidung, da es sich um einen Plan handelte, den er nicht gebilligt hatte, aber entschlossen sogleich einzuschreiten, wenn es nöthig sein würde; intentus ist absolut gebraucht. in eventum würde nur heissen: gespannt auf den Erfolg.

[blocks in formation]

ab circumstantibus in equum, et raptim subsidiis oppositis ,,haec est" inquit,,,milites, pugna quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis? vestra illa temeritas, vestra ignavia haec est. secuti alium ducem se- 6 quimini nunc Camillum, et quod ductu meo soletis, vincite. quid vallum et castra spectatis? neminem vestrum illa nisi victorem receptura sunt." pudor primo tenuit effusos; inde 7 ut circumagi signa obvertique aciem viderunt in hostem, et dux, praeterquam [quod] tot insignis triumphis, etiam aetate venerabilis, inter prima signa, ubi plurimus labor periculumque erat, se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore, pervasit aciem. neque alter tribunus rei defuit, sed missus a collega resti- 8 tuente peditum aciem ad equites, non castigando, ad quam rem leviorem auctorem eum culpae societas fecerat, sed ab imperio totus ad preces versus orare singulos universosque, ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent:,,abnuente 9 ac prohibente collega temeritatis me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque vestra fortuna suam gloriam videt: ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam." optimum visum est in fluctuantem aciem tradi equos 10 et pedestri pugna invadere hostem. eunt insignes armis ani

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

zu ergänzen, oder ein Anacoluth anzunehmen ist, vgl. 3, 12, 8. leviorem, 5, 15, 12. fortunae e. d., der unglückliche Ausgang des Schlachttages gehört sowol zu reum 'als zu crimine.

9. temeritatis etc., s. Cic. Lael. 11, 37: nec se comitem illius furoris sed ducem praebuit. temeritas und prudentia stehen nachdrücklicher für die Personen. sentiam, muss ich tragen, s. 2, 45, 13; 3, 21, 4 u. a.

10. in fluct. aciem, für die ins Schwanken gerathene Schlachtreihe, 37, 15, 7: in duas res id usui fore; 34, 6, 6: alia in secundam alia in adversam tempestatem usui sunt. tradi, n. calonibus: abzugeben, ist mit dem Folg. eng zu verbinden nach Abgabe der Pferde zu Fusse u. s. w. Ueber den Wechsel tradi invadere s. 5, 43, 5.

misque, qua premi parte maxime peditum copias vident. nihil neque apud duces neque apud milites remittitur 11 a summo certamine animi. sensit ergo eventus virtutis enixae opem, et Vulsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris, quae capta eodem impetu sunt: plures tamen capti quam occisi.

25

Ubi in recensendis captivis cum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur, percon2 tantibusque fassi publico consilio se militasse, cuius tam vicini belli metu Camillus motus extemplo se Romam captivos ducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab societate descisse. castris exercituique interim, si videatur, 3 praesit collega. documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret. nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam eius videbatur, qua data in tam praecipitem casum res publica 4 esset, et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum varia fortuna in Vulscis gesta res esset, adversae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne 5 penes M. Furium esse. introductis in senatum captivis cum bello persequendos Tusculanos patres censuissent, Camilloque id bellum mandassent, adiutorem sibi ad eam rem unum petit; permissoque, ut ex collegis optaret quem vellet, con6 tra spem omnium L. Furium optavit. qua moderatione animi cum collegae levavit infamiam, tum sibi gloriam ingentem peperit. nec fuit cum Tusculanis bellum: pace constanti 7 vim Romanam arcuerunt, quam armis non poterant. intran

11. eventus, personificirt, wie 3, 68, 7: bellum scandet; 8, 3, 7: fortuna u. a. Da Camillus nicht triumphirt, so hält Nieb. R. G. 2, 658 den ganzen Sieg für erdichtet. 25-26. Zug gegen Tusculum. Valer. Max. 7, 3, 9; Plut. 38. 1. Ubi în quibus. percont., s. c. 13, 8. publico consilio, vielleicht wegen Nichtbeachtung der c. 21, 9 berührten Beschwerden giebt Tusculum das Bündniss mit Rom, 2, 33, auf, und schliesst sich den Feinden desselben an, 2. si videatur, Höflichkeitsform gegen den gleichgestellten Collegen,

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »