Page images
PDF
EPUB

exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime huiusce rei, 3 ut fama erat, egentem, locupletari volebant. Quum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. 4 Unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsolvisset. Quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.

5

Est et alia de captivis fama: decem primos venisse; de eis quum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem 6 necne, ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur; morantibus deinde longius omnium spe, alios tres insuper legatos 7 venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum; et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres 8 remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, vic9 tosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint; ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita, sed 10 prope luce ac publico caruerint. Mirari magis, adeo discrepare inter auctores, quam, quid veri sit, discernere queas.

Quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quæ ad eam diem firma steterat, tum labare cœpit, nulla profecto 11 alia de re quam quod desperaverant de imperio. Defecere

autem ad Pœnos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apu12 lorum pars, Samnites præter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, præter hos Uzentini, et Græcorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes

Galli. Nec tamen eæ clades defectionesque sociorum move- 13 runt, ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptæ cladis; quo in tempore ipso 14 adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiæ actæ, quod de re publica non desperasset; qui si Carthaginiensium ductor 15 fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

Liber XXIII.

Hannibal post Cannensem pugnam castraque capta ac direpta

confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a 2 Statio Trebio, pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum 3 factio, familiæ per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnæ vulgatumque Trebii sermonibus adventum Hannibalis quum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine 4 tradita urbs Pono præsidiumque acceptum est. Ibi præda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito, Magonem regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut 5 detrectantes cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut 6 urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis (et pleræque cavæ sunt viæ sinusque occulti), quacunque apte poterat, disposuit, alios præ se actam prædam ex agris ostentantes obequitare portis 7 iussit. In quos, quia nec multi et incompositi videbantur, quum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta 8 in insidias circumventa est; nec evasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriæ pleræque, 9 conspectæ peritis nandi dedissent effugium. Aliquot tamen eo prœlio nobiles iuvenes capti cæsique, inter quos et Hegeas,

præfectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit. Ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta monia 10 haudquaquam prompta oppugnanti.

2

Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunæ, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis. Senatum et 2 sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes. Is 3 quum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, improbus 4 homo, sed non ad extremum perditus, quum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret. Vocato 5 senatu, quum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, præfatus esset, quippe 6 qui liberos ex App. Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset; ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare; non enim per defectionem ad tol- 7 lendum ex civitate senatum plebem spectare, sed per cædem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis velle; eo se periculo posse liberare eos, si permittant sibi et 8 certaminum in re publica obliti credant, quum omnes victi metu permitterent, Claudam" inquit in curia vos et, tan- 9 quam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia, quibus nequicquam adversarer, viam saluti vestræ inveniam. In hoc fidem, quam vultis ipsi, accipite." Fide data egressus 10 claudi curiam iubet, præsidiumque in vestibulo relinquit, ne quis adire curiam iniussu suo neve inde egredi possit. Tum 3 vocato ad contionem populo, „Quod sæpe" inquit „optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, eam non per tumultum expugnantes 2

[ocr errors]
[ocr errors]

4

domos singulorum, quas præsidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam; 3 clausos omnes in curia accipite, solos, inermes. Nec quic

quam raptim aut forte temere egeritis; de singulorum capite vobis ius sententiæ dicendæ faciam, ut, quas quisque meritus 4 est, pœnas pendat; sed ante omnia ita vos iræ indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. Etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non sena5 tum omnino habere non vultis; quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberæ civitatis consilium est, senatus habendus est. Itaque duæ res simul agendæ vobis sunt, ut 6 et veterem senatum tollatis et novum cooptetis. Citari singulos senatores iubebo deque eorum capite vos consulam; quod de quoque censueritis, fiet; sed prius in eius locum virum fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis, quam 7 de noxio supplicium sumatur.“ Inde consedit et, nominibus in urnam coniectis, citari, quod primum sorte nomen excidit, 8 ipsumque e curia produci iussit. Ubi auditum est nomen, malum et improbum pro se quisque clamare et supplicio dig9 num. Tum Pacuvius: „Video, quæ de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque improbo bonum senatorem et 10 iustum." Primo silentium erat inopia potioris subiiciundi;

deinde quum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, 11 multo maior extemplo clamor oriebatur, quum alii negarent nosse, alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque inopiam 12 et pudendæ artis aut quæstus genus obiicerent. Hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius pænitere homines appareret, quem autem in eius sub13 stituerent locum, deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis, qui primi memoriæ 14 occurrebant. Ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse, iubentesque senatum ex custodia dimitti.

Hoc modo Pacuvius quum obnoxium vitæ beneficio se

« PreviousContinue »