Page images
PDF
EPUB

responso dimissi.

72

[ocr errors]

U. C. 551, legatis, delectu habito, substitisse, et se bello lacessisse A. C. 201. contra fœdus, et sæpe cum præfectis suis signis conlatis pugnasse) partim postulantium, ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, captique in vinculis essent, sibi restituerentur. Adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit, Aurelium relictum, ne socii populi Romani, fessi populationibus atque injuria, ad regem deficerent, finibus sociorum non excessisse; dedisse operam, ne inpune in agros eorum transcenderent populatores. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse: eum cum quatuor millibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse, Hannibali Karthaginiensibusque auxilio. De his rebus interrogati Macedones, quum perplexe responderent "ipsi, ante responsum Cum tristi tulerunt, Bellum quærere regem, et, si pergat, propediem inventurum. Dupliciter ab eo fœdus violatum: et quod sociis populi Romani injurias fecerit, bello armisque lacessierit: et quod hostes auxiliis et pecunia juverit. Et P. Scipionem recte atque ordine videri fecisse et facere, quod eos, qui arma contra populum Romanum ferentes 12 capti sunt, hostium numero in vinculis habeat. et M. Aurelium e republica facere, gratumque id senatui esse, quod socios populi Romani, quando jure fœderis non posset, armis tueatur. Cum hoc tam tristi Legati Kar-responso dimissis Macedonibus, legati Karthaginienses vothaginien- cati. quorum ætatibus dignitatibusque conspectis, (nam longe primi civitatis erant) tum pro se quisque dicere, vere de pace agi. Insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat, (Hædum populares cognomine adpellabant) pacis semper auctor, adversusque factioni Barcinæ. Eo tum plus illi auctoritatis fuit, belli culpam in paucorum cupiditatem a republica transferenti. qui quum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quædam fatendo, ne inpudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam Patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur; Si se atque Hannonem audissent Karthaginienses, et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis conditiones, quas tunc peterent. Raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari. Populum Romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit. et, Hercule, mirandum fuisse, si aliter facerent. "Ex

sium.

[blocks in formation]

73

72 Capti sunt] Lege sint.

74

73* Eo tum plus illi auctoritatis fuit] Eo tum et decentior gravique viro dignior ejus oratio fuit, et fides illi facilius haberi poterat.

74* Ex insolentia] Eos quibus nova bona fortuna sit, quia id illis præter solitum accidat,, non capientes

insolentia, quibus nova bona fortuna sit, inpotentes læ- U. C. 551. titiæ insanire. Populo Romano usitata ac prope jam ob- A. C. 201. soleta ex victoria gaudia esse, ac plus pene parcendo victis, quam vincendo, imperium auxisse. Ceterorum 75 miserabilior oratio fuit, commemorantium, Ex quantis opibus quo recidissent Karthaginiensium res. nihil eis, qui modo orbem prope terrarum obtinuissent armis, superesse, præter Karthaginis munia. Iis inclusos, non terra, non mari quidquam sui juris cernere. Urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, sævire populus Romanus velit. Quum flecti misericordia Patres adpareret, senatorum unum infestum perfidiæ Karthaginiensium subclamasse ferunt, Per quos Deos fœdus icturi essent, quum eos, per quos ante ictum esset, fefellissent? Per eosdem, inquit Hasdrubal, qui tam infesti sunt fœdera violantibus.

XLIII. Inclinatis omnium ad pacem animis, Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatusconsulto intercessit. Tum 76 M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad Plebiscitum populum tulerunt, Vellent, juberentne senatum decernere, ut de pace. cum Karthaginiensibus pax fieret: et quem eam pacem dare, quemque ex Africa exercitus deportare juberent? De pace 77 uti rogassent, omnes tribus jusserunt: pacem dare P. Scipionem, eumdem exercitus deportare. Ex hac rogatione senatus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum senten- S. C. de tia pacem cum populo Karthaginiensi, quibus legibus ei pace. videretur, faceret. Gratias deinde Patribus egere Karthaginienses, petieruntque, ut sibi in urbem introïre, et conloqui cum civibus suis liceret, qui capti in publica custodia essent. esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines; partim ad quos mandata a propinquis haberent. Quibus conventis, quum rursus peterent, ut sibi, quos vellent, ex iis redimendi potestas fieret; jussi nomina edere: et, quum ducentos ferme ederent, senatusconsultum factum est, Ut legati Romani ducentos ex captivis, quos Karthaginienses vellent, ad P. Cornelium Scipionem in Africam deportarent: nunciarentque ei, ut, si pax convenisset, sine pretio eos Karthaginiensibus redderet. Feciales quum in Africam ad fœdus Feciales. feriendum ire juberentur; ipsis postulantibus, senatusconsultum in hæc verba factuni est: Ut 78 privos lapides silices, privasque verbenas secum ferrent: uti prætor Romanus

[blocks in formation]

80

78* Privos lapides silices] Privos idem est ac singulos. Lapides silices sic dicit hoc loco Livius, ut supra I. 24. Saxo silice. Vid. ibi not. 74.

79 Verbenas... sagmina] Vid. not.
63. ad l. I. c. 24.

80* Prætor
...prætorem] Præto-
rem credimus hic antique dictum pro

U. C. 551, his imperaret, ut fœdus ferirent, illi prætorem sagmina pos4. C. 201. cerent. Herbæ id genus ex arce sumtum dari fecialibus

Pax.

solet. Ita dimissi ab Roma Karthaginienses, quum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus, pacem fecerunt. Naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quatuor millia tradiderunt. inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. Naves provectas in altum incendi jussit. quingentas fuisse omnis generis, quæ remis 500, naves, agerentur, quidam tradunt: quarum conspectum repente

Incensæ

k

incendium tam lugubre fuisse Pœnis, 81 quam si tum ipsa Karthago arderet. De perfugis gravius, quam de fugitivis, consultum; nominis Latini qui erant, securi percussi; Romani in crucem sublati.

XLIV. Annis ante quadraginta pax cum Karthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus. bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio, Ti. Sempronio consulibus. 2 Finitum est septimodecimo anno, Cn. Cornelio, P. Elio Pæto consulibus. Sæpe postea ferunt Scipionem dixisse, Ti. Claudii primum cupiditatem, deinde Cn. Cornelii, fuisse in mora, quo minus id bellum exitio Karthaginis finiret. 83 Karthagini' quum prima conlatio pecuniæ diutino bello exhaustis difficilis videretur, mæstitiaque et fletus in curia esset, ridentem HanRisus Han- nibalem ferunt conspectum. cujus quum Hasdrubal Hædus nibalis in risum increparet in publico fletu, quum ipse lacrimarum publico caussa esset; Si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis adpareret, non læti, sed prope amentis malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse. qui tamen nequaquam adeo est intempestivus, quam vestræ istæ absurdæ atque abhorrentes lacrima sunt. Tunc flesse decuit, quum ademta nobis arma, incensæ naves, interdictum externis bellis, illo enim vulnere concidi84 Nec esse in vos, odio vestro, consultum ab Romanis credatis. Nulla magna civitas diu quiescere potest. si foris hostem non habet, domi invenit: ut prævalida corpora ab externis caussis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur.

fletu.

mus.

[blocks in formation]

A. C. 201.

Tantum, nimirum, ex publicis malis sentimus, quantum ad U. C. 551. privatas res pertinet: nec in eis quidquam acrius, quam pecuniæ damnum, stimulat. Itaque, quum spolia victæ Karthagini detrahebantur, quum inermem jam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africa cerneretis, nemo ingemuit. nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. Quam vereor, ne propediem sentiatis, levissimo in malo vos hodie lacrimasse! Hæc Hannibal apud Karthaginienses. Scipio, concione advocata, Masinissam, ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris Masinissa urbibus agrisque, quæ ex regno Syphacis in populi Romani regno Sypotestatem venissent, adjectis donavit. Cn. Octavium clas- phacis dosem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere jussit. legatos Karthaginiensium Romam proficisci, ut, quæ ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea Patrum auctoritate populique jussu confirmarentur.

natus.

sus trium

phat.

XLV. Pace terra marique parta, exercitu in naves inpo- Scipio Rosito, in Siciliam Lilybæum trajecit. inde magna parte mili- mam revertum in navibus missa, ipse per lætam pace non minus, quam victoria, Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. 5 Argenti tulit in ærarium pondo centum millia viginti tria. militibus ex præda 86 quadragenos æris divisit. Morte subtractus spectaculo magis hominum, quam triumphantis gloriæ, Syphax est, Tibure haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta mors tamen ejus fuit, quia publico funere est elatus. Hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. Secutus Scipionem triumphantem est 88 pileo capiti inposito Q. Terentius Culleo: omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africanum cognomen militaris prius favor, an popularis aura, celebraverit, an, sicuti Felicis Sullæ Magnique Pompeii patrum memoria, cœptum ab adsentatione familiari sit, parum compertum habeo. Primus certe hic imperator nomine victæ ab se gentis est nobilitatus. exemplo deinde hujus, nequaquam victoria pares, insignis imaginum titulos claraque cognomina familiæ fecere.

85 Argenti.. pondo centum millia viginti tria] Selibras nostrates 156286. una semuncia minus.

86 Quadragenos æris] Binos denarios cum semisse, qui æquabant grana argenti 180.

87 Conspecta] Vulgo nota et spec

tata.

88 Pileo capiti imposito] Quia videlicet pileus erat receptæ libertatis insigne. *Vid. supra XXIV. 16.

FINIS TOMI SECUNDI.

« PreviousContinue »