Page images
PDF
EPUB

nhar, Biblindi, Gelldner, Harbarthr, Svithur, Svithrir, Jalker, Kialar, Vithur, Thror, Jalkr, Veratyr, Gantr.

Tunc Gang. Perquam plurima assignaverunt eidem nomina: et hoc mihi persuasum est, multum requiri scientiæ, ut distincte noveris haec nomina, et quænam cujuslibet fuere occasiones. Har resp. Ista omnia rite commemorasse, magna quidem est eruditio. Sed ut brevius dicam: Pleraque nomina ei sunt attributa hanc ob rem, quod variæ sint linguæ in mundo: Attamen omnibus populis placuit ejus nomina in suam transferre linguam, ut eum sua adorent pro semetipsis. Verum quædam occasiones obvenere in itineribus ejus, quaeque priscis Historicis insertæ sunt. Tuque non potes viri eruditi nomen mereri, nisi has magni momenti narrationes enarrare valueris.

*Gang. Quænam sunt reliquorum deorum seu Asarum nomina? Aut quid gloriosum patrarunt?

Hic incipit FAB. XI. apud Mallet, vid. p. 47.

HISTORIA DECIMA TERTIA.

Hic agitur de Toro cjusque regno.

T ORUS est præcipuus et primus illorum, vocatusque fuit Aso Torus, seu Oeko Torus. Is fortissimus Asarum et omnium deorum, virorumque. Ejus regnum est Drudvanger, Aula vero Bilskirner. In hoc aula quingenta sunt pavimenta et quadraginta. Hæc domus est máxima omnium, hominibus cognitarum: ita in Grimneri sermonibus, Quingenta pavimenta et quadraginta, Talem credo Bilskirnerem, cum curvis atriis, cujus tecta magnifica maximi filiorum natu non adeo accurate novi. Torus duos habet hircos et currum: illorum nomina sunt Tangnioster et Tangrisner. Curru Torus vehitur Jotunheimiam aditurus, hircis trahentibus currum; ideo vocatur Oeko Torus. Tria illi etiam sunt clenodia. Primum est Malleus Miolner, quem Rimtussi et Gigantes agnoscant, in aura venientem. Nec mirum hoc est ; nam illo multa confregit capita patrum cognatorumque illorum. Alterum clenodium ei est præstantissimum, Cingulum Fortitudinis: Quo accinctus duplici divino perfunditur robore. Tertium clenodium ejus sunt Manica Ferreæ, quibus, capulum mallei apprehensurus, carere nequit. Nemo vero adeo eruditus est, qui ejus maximas res gestas enumerare possit. Tibi vero plurima enarrare queo, ut dies deficiat prius, quam enarranda. Tunc Ganglerus: Scire cupio de pluribus ejus filiis.

* Har:

*Har: Secundus, inquit, filius est Baldur (Apollo) ille Bonus, deque illo facile est narratu. Ille optimus esty eumque omnes laudant. Hic pulcherrimus est visui, et ita splendens ut. radios emittat. Et unica est herba adeo candida, quae Apollinis supercilio comparetur ; hæc omnium est candidissima herbarum. Et hinc ejus tibi æstimanda, est pulchritudo etatinium et corporis Ille Asarum et candidissimus, et pulcherrimus, atque eloquentissimus, ac maxime misericors. Sed hæc ejus naturæ conditio est, ut nemo ejus judicia irrita reddat. In illa habitat urbe, quæ Bredablikia vocatur, et antea commemorata est. Hæc in coelo est, eamque nihil immundi ingrediatur. Uti hisce perhibetur: Breidablikia vocatur, ubi Apollo habet sua palatia undicunque. In ea regionc, Qua ego collocatas esse scio columnas, quibus runae, ad evocandos mortuos efficaces, sunt inscriptae. Tertius Asarum est Niordius, habitans Nontunae, ibique ventorum dominus. Ille sedare valet mare, ventum et ignem. Is navigaturis invocandus est, ut et venaturis. Tantae ei sunt divitiæ seu opes, ut cuicunque voluerit, potuerit dare regiones et opes. Eam ob rem ille invocandus est. Niordius non est Asarum origine, erat enim educatus in Vanaheimia. Vani vero eum obsidem diis tradiderunt, ejusque loco assumto Hæniro. Hinc pax deos inter et Vanas. Niordius uxorem habuit, nomine Skadæ, filiam Tiassii gigantis. Illa eandem, ac pater ejus, eligit habitationem; nempe in montibus quibusdam, nomine Tronheimiæ inclitis. Niordius autem juxta mare habitare voluit. Hinc inter illos conventum fuit, ut novem noctes in Tronheimia, tres vero Noatunæ, transigerent. Niordius autem de montibus Noatunam redux, ita cecinit. Mihi ingrata sunt montana, Diu dolui ibi, Licet novem tantum noctes: Lupi ululant; Mihi displicuit

Hic incipit FAB. XII. apud Mallet, vid. p. 51.

cantus

cantus Cygnorum. Tunc Skada: Num quiete dormiam in toro Neptuni? Ob avium quærelas, Me excitantium, De sylva venientium quolibet mane. Punc Skada montana petens habitavit in Tronheimia, et sæpenumero, assumptis ligneis soleis, atque arcu, exit feVocatur alias Ondurdea, seu Ondurdis. Uti hisce dicitur: Tronheimia vocatur, ubi habitat Tiassius, ille potentissimus gigas. Jam vero ibi Skada habitat, diserta nympha deorum, in domibus antiquis patris.

ras venatura.

HISTORIA DECIMA QUARTA *.

De Freyero.

IORDIUS Moatunensis deinde duos procreavit liberos; Frejerum nempe, deorum celeberrimum, atque dominatorem pluviæ solisque, ut et terra nascentium. Ille vero pro annona et pace invocandus est. Est etiam pacis et divitiarum humanarum dispensator. Liberorum ejus altero loco est Freja, dearum celebratissima. Ejus habitaculum in cœlo vocatur Folvanga. Eique pugnam adeunti dimidia pars cæsorum cedit, reliqua ver Odino. Uti hisce commemoratur. Folbvanga appellatur ubi Freja dominatur, in pretiosa et optima aula. Dimidiam casorum eligit illa, quotidie, dimidiam vero partem Odinus. Aula etiam ejus vocatur Sessvarna. Profectura vero Cattis suis vehitur, sedens in curru. Illa adorantibus omnium celerrime opitulatur; deque ejus nomine hic honoris titulus deductus est, quod nempe Matronæ digniores Freyor seu Fruor vocitentur. Huic optime placent carmina amatoria, eaque amoris gratia adoranda est.

Tunc Ganglerus: Magni mihi videntur hi Asæ, omnes; nec mirum, vos magnis gandere viribus, cum Deos discernere possitis, atque sciatis, quisnam invocandus sit de hac vel illa re; seu quales preces esse debeant. Sed suntne plures dii? Har:

VOL.II.

* FAB. XIII. apud Mallet, vid. p. 55.

H h

HISTO

« PreviousContinue »