Page images
PDF
EPUB

quisque conscius malo atque infido animo esse, de M. Livio Druso juxta, ac de se existimaverunt. Itaque metu, ne per tantam gratiam solus rerum potiretur, contra eam nixi, sua ipsius consilia disturbaverunt. Quo tibi, imperator, majore cura fideque amici et multa præsidia paranda sunt. Hostem adversum opprimere strenuo homini haud difficile est : occulta pericula neque facere, neque vitare, bonis in promptu est. Igitur, ubi eos in civitatem adduxeris, quoniam quidem revocata plebs erit, in ea re maxime animum exercitato, ut colantur boni mores; concordia inter veteres et novos coalescat. Sed multo maximum bonum patriæ, civibus, tibi, liberis, postremo humanæ genti pepereris, si studium pecuniæ aut sustuleris, aut, quoad res feret, minueris. Aliter neque privata res, neque publica, neque domi, neque militiæ, regi potest. NAM ubi cupidò divitiarum invasit, neque disciplina, neque artes bonæ, neque ingenium ullum satis pollet: quin animus magis, aut minus mature, postremo tamen succumbit. Sæpe jam audivi, qui reges, quæ civitates et nationes per opulentiam magna imperia amiserint, quæ per virtutem inopes ceperant. Id adeo haud mirandum est. NAM ubi bonus deteriorem divitiis magis clarum magisque acceptum videt, primo æstuat multaque in pectore volvit sed ubi gloria honorem magis in dies, virtutem opulentia vincit, animus ad voluptatem a vero deficit. QUIPPE gloria industria alitur: ubi eam dempseris, ipsa per se virtus amara atque aspera est. Postremo ubi divitiæ claræ habentur, ibi omnia bona vilia sunt, fides, probitas, pudor, pudicitia. NAM ad virtutem una et ardua via est; ad pecuniam, qua cuique lubet, nititur: et malis et bonis rebus ea creatur. Ergo in primis auctoritatem pecuniæ demito: neque de capite, neque de honore ex copiis quisquam magis aut minus judicaverit, si neque Prætor, neque Consul ex opulentia, verum ex dignitate creetur. Sed de magistratu facile populi judicium fit. Judices a paucis

probari, regnum est: ex pecunia legi, inhonestum. Quare omnes primæ classis judicare placet, sed numero plures, quam judicant. Neque Rhodios, neque alias civitates unquam suorum judiciorum pœnituit, ubi promiscue dives et pauper, ut cuique sors tulit, de maximis rebus juxta, ac de minimis disceptat. Sed de magistratibus creandis haud mihi quidem absurde placet lex, quam C. Gracchus in tribunatu promulgaverat, ut ex confusis quinque classibus sorte centuriæ vocarentur. Ita coæquati dignitate, pecunia, virtute anteire alius alium properabit. Nec ego magna remedia contra divitias statuo. NAM perinde omnes res laudantur atque appetuntur, ut earum rerum usus est: malitia præmiis exercetur: ubi ea dempseris, nemo omnium gratuito malus est. Cæterum avaritia bellua fera, immanis, intoleranda est: quo intendit, oppida, agros, fana, atque domos vastat: divina cum humanis permiscet, neque exercitus, neque mænia obstant, quominus vi sua penetret: fama, pudicitia, liberis, patria, atque parentibus cunctos mortales spoliat. Verum, si pecuniæ decus ademeris, magna illa vis avaritiæ facile bonis moribus vincetur. Atque hæc ita sese habere tametsi omnes æqui atque iniqui memorent: tamen tibi cum factione nobilitatis haud mediocriter certandum est: cujus si dolum caveris, alia omnia in proclivi erunt. Nam hi, si virtute satis valerent, magis æmuli boDorum, quam invidi essent. Quia desidia, et inertia, et stupor eos, atque torpedo invasit; strepunt, obtrectant, alienam famam suum dedecus existimant. Sed quid ego plura, quasi de ignotis memorem? M. Bibuli fortitudo atque animi vis in consulatum erupit: hebes lingua, magis malus, quam callidus ingenio. Quid ille audeat, cui consulatus maximum imperium maximo dedecori fuit? An L. Domitii magna vis est, cujus nullum membrum a flagitio aut facinore vacat? lingua vana, manus cruentæ, pedes fugaces, quæ honeste nominari ne

1

queunt, inhonestissima. Unius tamen M. Catonis ingenium versutum, loquax, callidum haud contemno. Parantur hæc disciplina Græcorum. Sed virtus, vigilantia, labor apud Græcos nulla sunt. Quippe cum domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne eorum præceptis imperium haberi posse? Reliqui de factione sunt inertissimi nobiles: in quibus, sicut in statua, præter nomen nihil est additamenti. L. Posthumius et M. Favonius mihi videntur quasi magnæ navis supervacua onera esse; ubi salvi pervenere, usui sunt: siquid adversi coortum est, de illis potissimum jactura fit; quia pretii minimi sunt. Quoniam nunc, ut mihi videor, de plebe renovanda corrigendaque disserui; de Senatu, quæ tibi agenda videntur, dicam. Postquam mihi ætas ingeniumque adolevit, haud ferme armis atque equis corpus exercui, sed animum in literis agitavi; quod natura firmius erat, id in laboribus habui. Atque ego in ea vita multa legendo atque audiendo ita comperi, omnia regna, civitates, nationes usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt: ubicunque gratia, timor, voluptas, ea corrupere; post paulo imminutæ opes, deinde ademptum imperium, postremo servitus imposita est. Equidem ego sic apud animum meum statuo, cuicunque in sua civitate amplior illustriorque locus, quam aliis est, ei magnam curam esse Reip. Nam cæteris, salva urbe, tantummodo libertas tuta est: qui per virtutem sibi divitias, decus, honorem pepererunt, ubi paulum inclinata Respub. agitari cœpit, multipliciter animus curis atque laboribus fatigatur: aut gloriam, aut libertatem, aut rem familiarem defensat : omnibus locis adest, festinat: quanto in secundis rebus florentior fuit, tanto in adversis asperius magisque anxie agitat. Igitur ubi plebs Senatui, sicut corpus animo, obedit, ejusque consilia exequitur, patres consilio valere decet, populo supervacanea est calliditas. Itaque majores nostri, cum bellis asperrimis premerentur,

equis, viris, pecunia amissa, nunquam defessi sunt armati de imperio certare. Non inopia ærarii, non vis hostium, non adversa res ingentem eorum animum subegit, quin, quæ virtute ceperant, simul cum anima retinerent. Atque ea magis fortibus consiliis, quam bonis præliis patrata sunt. Quippe apud illos una Respub. erat, ei consulebant, factio contra hostes parabatur: corpus atque ingenium patriæ, non suæ quisque potentiæ exercitabat. At hoc tempore contra, homines nobiles, quorum animos socordia atque ignavia invasit, ignari laboris, hostium, militiæ, domi factione instructi, per superbiam cunctis gentibus moderantur. Itaque patres, quorum consilio antea dubia Respublica stabiliebatur, oppressi, ex aliena libidine huc atque illuc fluctuantes agitantur: interdum alia, deinde alia decernunt: uti eorum, qui dominantur, sinultas ac arrogantia fert, ita bonum malumque publicum existimant. Quod si aut libertas æqua omnium, aut sententia obscurior esset; majoribus opibus respublica et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coæquari gratiam omnium difficile est: quippe cum illis majorum virtus partam reliquerit gloriam, dignitatem, clientelas; cætera multitudo pleraque inscia: sit sententia eorum a metu libera. Ita occulto sibi quisque alterius potentia carior erit. LIBERTAS juxta bonis et malis, strenuis et ignavis optabilis est. Verum eam plerique metu deserunt. Stultissimi mortales, quod in certamine dubium est quorsum accidat, id per inertiam in se, quasi victi, recipiunt. Igitur duabus rebus confirmari posse Senatum puto: si numero auctus, per tabellam sententiam feret. Tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat : in multitudine et præsidii plus et usus amplior est. Nam fere his tempestatibus, alii judiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum negotiis implicati, haud sane Reipublicæ consiliis adfuerunt: neque cos magis occupatio, quam superba imperia disti

« PreviousContinue »