Page images
PDF
EPUB

9

Harvard College Library

June 16, 1917

From the Library of

James J. Higginson
New York

videatur, cum diceret ille, non esse quod quemquam moveat va syllaba brevis: sæpe enim poni tribrachom pro dactylo, et choreum pro spondeo. Cum hæc scripsissem, Zoilus hanc Mureti conjecturam tacitus arripuit: et damnavit eam, quam secuti sumus, non solum injuste, verum etiam imperite nam genus hoc loquendi,

[ocr errors]

fit, ut, quæ pars nobis membrorum dextera est, ea in læva speculi parte videatur (h. e. cernatur) non est barbarum, meo quidem judicio. Mureti conjecturam tamen neque olim damnavimus, neque nunc improbamus: quam ille non debuit prærep. tam sibi vindicare. Lamb. Vulgati: ut in lava. Sed barbarum est. Gif. Fit uti læva, Muretus. Creech.

295 Planitiem ad speculi] 'Planitiem speculi,' hic dicit, quam alias 'æquor speculi,' et lib. 1. 'glaciem æris.' Lamb.

Stabuk trabes sustinebat. Virg. Æn. 9.710, Qualis in Euboico Bajarum littore quondam Saxea Pila cadit.' Creech

299 Rectam si fronte figuram] Quidam legendum censent, rectam si forte figuram. Lamb. et Creech.

[ocr errors]

Ex

302 Mutua] Mutuo. Sic inf. vs. 946. Nec motu mutua fungi.' Creech. 303 Fit quoque de speculo] Fit etiam (inquit) ut de speculo in speculum transferatur imago, adeo ut quinque aut sex ejusdem rei simulacra reddantur, dum e speculo in speculum translucent. Nam si qua sunt in ædibus quantumvis remota atque abstrusa, et retro condita, ea, pluribus speculis adhibitis, per flexos quosdam aditus, in ædibus esse videbuntur. Immo vero pluribus specnlis certo modo sitis et compositis fieri potest, ut tergum tuum cernas. empli gratia: sumito duo specula 298 Cretea Persona] Sic mihi le- plana, eorumque alterum a tergo ita gendum videtur, et ita scriptum est collocato, ut sit resupinatum, i. e. in cod. Bertin. et Memm. In Vati- neque prorsus rectum, neque prorsus cano autem cetera, litteris transposi- supinum; alterum sublime et suspentis. Quod autem in nonnullis impres- sum supra caput teneto, ita ut ob sis legitur Cerea persona, ferri non oculos tuos obversum sit, prono et potest: nam neque, quod hic dicit proclivi situ. sine dubio tergum tuum Lucretius, ex cerea persona fieri po- in speculo illo sublimi, et tuis oculis test, neque cera arescit, sed durescit superne opposito cernes, tui videlicet potius. Quidam putant legendum tergi imagine a posteriore et resuTerrea, quod minus probo. Malim pinato speculo in alterum translata. tamen legi, Cressam personam. Liceat Erat autem ordo versuum hoc loco etiam Creteam legere, ut cet a per in libris vulgatis mirum in modum avvisnow coëant in unam syllabam. perturbatus : quem ego invita invidia Lamb. Quæ olim 'e gypso et luto princeps restitui. Lamb. Hic melior figulari' fiebat. Res e Comicis Græ- est ordo quam qui in aliis quibusdam. cis notissima. Faber. Vulg. Cerea. Gifan. Imaginum elisionem atque Gifan. Nam e gypso aut luto figulari inversionem ulterius vss. 9. confirfiebat; ideo Cerea persona rejicitur: mat, nam ex interiori ædium parte Lambinus vero amat Cressam seu Cre- per specula rite disposita veluti eduteam personam. Vetusti Codd. quos citur imago, et in quamlibet partem Heinsius vidit, constanter exhibent transfertur; illa autem imago quæ Cretea persona. In Catalect. Petron, sinistram partem dextræ objecti parDum sumit creteam faciem Serto- ti in primo speculo oppositam exhiria, cretam Perdidit illa simul, per- bebat, in secundo speculo converti-didit et faciem,' Creech. tur, et dextras partes dextris objecti Pilave] Apuleius, Pila, media quæ partibus adversas refert. Creech.

Delph. et Var. Cias.

Lucret.

4 R

304 Quinque etiam sexve ut fieri] Codex Bertin. non habet disjunctivam ve: sic enim in eo scriptum est, Quinque etiam sex ut. atque ita fortasse legi debet. sic Hor. Epist. 1. 1. 5. • Si quadringentis sex septem millia desunt.' quem versum tamen aliter, quam vulgo intelligi solet, explicavi in secunda editione Horatiana. Zoilus superiorem hanc annotationem arripuit, et secutus est, ab ingenio suo non discedens. Lamb. Sex ut. Ita ex quibusdam libris vet. malim, ut 'sex septem' Hor. Epist. 1. 1. et Ter. Eun. in aliis: sexve. Gifan.

311 Inde retrorsum reddit se, et convertit eodem] Cum in codicibus quatuor manuscr. Inde retrorsum redit, scriptum reperissem sine copulatione que, continuo judicavi ab aliis ita esse repositum, ut habent libri vulgati, Indeque retrorsum redit: ab aliis, Inde retrorsum etiam redit, &c. ut habent tres Manuscripti. Nam Bertin. neque habet copulationem que, neque etiam. Itaque sic restitui, Inde retrorsum reddit se, et convertit eodem. sententia autem hæc mihi videtur esse: Inde, id est, ex primo speculo, vel ex parte dextra, imago reddit se retrorsum, id est, in lævam partem, in secundo speculo scilicet, et convertit se eodem, nempe in lævam. Cum hæc scripsissem, Zoilus exortus legendum dixit, Inde retrorsum reddit, et convertit eodem: ut sit choreus pro spondeo, et 'reddit et convertit' sint absoluta: quod fieri non potest: neque reperietur in tota Lingua Latina. Adde quod versus erit inconcinnus. cujusmodi versus ipse facit: non cujusmodi sunt Lucretiani. Lamb. Reddit et. Ita vet. libri, nisi quod antiquo more, de quo Pierius, habebant redit. Lambinus addidit se. forsan; ut olim fuerit s' et. Ego veram scripturam reposui. Nam et 'reddit,' ut convertit,' absolute accipi possit; et in reddit,' choreus pro spondeo. Inf. etiam vs. 324.

Recte

utitur: 'reddita.' Gifan. Gifanius, qui integros versus non amat, omittit se. Quidam tamen Codd. Inde retroversum redit, &c. Creech. Oblitas est sui Gifanius, cum in Indice notat 'reddere' absolute hic accipi. Sed, quum omnes veteres habeant redit, et hoc orationis filum requirat, reti nere id malim; posteriorem Tʊû' Inde' producere auctoritate Græcorum poëtarum, quia r prima litera sequenti est voci, ut versus sibi constet; similiter hoc eodem lib. vs. 362. Fierique perinde videmus Corpore tum plagas in nostro, tanquam aliqua res Verberet.' Ubi eadem vis literæ ad ultimam in 'aliqua' producendam. Gron. Obs. scil. lib. 2. cap. 7. pag. 261. eamque lectionem sumus secuti. Hav.

[ocr errors]

312 Quin etiam quæcumque] Significantur, opinor, multa specula conjuncta, columnæ figura, convexa. numerantur autem a mathematicis septem speculorum genera, ex quibus fiat usitata et rata reflexio: speculum planum speculum columnare, convexum: speculum columnare, concavum: speculum pyramidis in morem conformatum, convexum: huic similiter conformatum, concavum speculum globosum, seu sphæricum, convexum: globosum, concavum. Lamb. vss. 7. subjungit de spe. culis quorum sunt latuscula (facieculæ) varia, instar viz. speculorum plurium ad dextram lævamque sie oppositorum, ut ex reflexione unius in aliud, et porro in oculum situs restituatur; aut potius quorum latera sint partes, regionesve ejusdem speculi concavi, e quo reflexa, et post factam radiorum decussationem spectata imago eo exhibeatur situ, ut dextra ad dextram, sinistra ad sinistram sit; tametsi aliunde pars superior inferior, et inferior superior evadit. Gassendus. Creech.

313 Adsimili lateris, &c.] H. e. exhibeant partes imaginis respondentes

[ocr errors]

T. LUCRETII CARI DE RERUM NAT. LIB. IV. 1363

iisdem nostris partibus, nempe dextras dextris, lævas lævis: Fayus. Imperite, ista enim flexura adsimilis lateris nostri ad ipsum speculum pertinet, et idem significat quod 'flexa figura speculi.' vs. 318. Creech.

314 Dextera] I. e. quorum dextræ partes nostris dextris respondent. Lamb.

318 Flexa figura] Teres speculi figura, instar columnæ. Lamb.

Docet] Efficit, et, ut alibi loquitur, curat. Faber.

321 Propterea, quia de speculi] Hæc ratio est admodum arguta, facilis, atque illustris. simulacra (inquit) videntur nobiscum ingredi in speculo, quia, qua de parte speculi recedas, statim ex ea parte non possint simulacra reverti. hujus rationis ratio est, quia quæcumque ab rebus simulacra mittuntur, ea ad æquos et pares angulos referuntur. Mathematici autem docent, idcirco imaginem rei visæ in speculo moveri videri, quia cum omnia puncta rei visæ ab aliis

Convertier] Videlicet imaginem. atque aliis identidem punctis reflecLamb.

319 Indugredi porro pariter] Hæc etiam ad speculorum considerationem pertinent. idcirco hos sex proximos versus hoc loco excudendos curavi, eoque magis, quod hoc ordine leguntur in cod. Bertiniano. Sive Indugredi autem, sive Endogredi legatur, nihil refert. Nam utroque

usos esse veteres,' endo' et' indu' pro in, et veteres grammatici testantur et multorum antiquorum scriptorum testimonia probant. Adde quod libri veteres sic habent hoc loco. Postremo vocabularium Latino-Græcum mihi a Cl. Puteano commodatum sic habet; Indupe

[ocr errors]

rat, ἐπιτάσσει et indu, εἰς, ἐν, ἔνδον, evrós.' Et Lucil. apud Nonium in verbo concelebrare:'Multis indu locis sermonibus concelebrarunt.' sic enim legendum, non, ut vulgo, inductis; neque, ut habent libri vet. inde locis. Lamb. His vss. 6. docet imagines in speculis videri nobiscum incedere, nostrumque gestum imitari, quoniam qua de parte speculi recedamus, statim ex ea imago nequeat reverti, nam quæcunque ab rebus simulachra mittuntur, ea ad æquos et pares angulos referuntur; itaque apposite id refert ad variatas speculi partes, ex quibus aliis ac aliis necessarium est reflexionem in oculum fieri, ac proinde imaginem progredi videri, Creech.

tantur, nova totius rei visæ efficitur imago. unde per motum rei visæ puncta a quibus facta est reflexio, permutantur. ita forma moveri videtur, cum re vera non moveatur, sed potius nova imago, situ rei visæ mntato, gignatur. id autem accidit propter continuationem punctorum reflexionis, quæ fit in extrema cæsura speculi. Sed videtur legendum, Continuo nequeunt illuc simulacra rev. Lamb.

322 Nequeunt illinc] Lambinus nequeunt illuc, quæ lectio admitti non potest. remitti Gassendus pro reverti. Creech.

325 Splendida porro oculi] Absoluta de speculis disputatione, et eorum ratione, docet quamobrem splendida oculos offendant. Maxime si nimium sint splendida, cujus rei hanc etiam causam afferri posse puto. Quæ sub sensum videndi cadunt, actionem quandam in eum explicant, ita nt videndi sensus a rebus quæ cernun‣ tur, patiatur. Cum igitur actio et perpessio sunt intra modum, et altera alteri ex proportione respondet, juvatur videndi sensus a re, quæ cernitur potius, quam offenditur, et probe suo munere fungitur. Cum vero perpessio actionem superat, i. e. cum id quod cernitur, plus æquo acre et validum est; oculum et videndi sensum offendit: ex quo fit, ut ingens et immoderatus sonitus, audiendi sensum corrumpat; et ni

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

mius splendor videndi sensum exstinguat: de qua re mox dicemus. Huc tamen ante adscribam Laberii versus de Democrito, et quodam sene, quos profert Gell. 10. 17. quod ad hunc locum mihi maxime pertinere videantur, et eo magis, quod mendose et perturbate apud Gellium legantur: Democritus Abderites physicus philosophus Clypeum constituit contra exortum Hyperionis, Oculos effodere ut posset splendore æreo: Radiis solis sibi aciem effodit luminis, Malis bene esse ne videret civibus: Sic ego splendore fulgentis pecuniæ Volo eludificare exitum ætatis meæ, Ne in re bona videam esse nequam filium.' Lamb. Splendida objecta oculi pati non possunt, et sol excæcat, quoniam vss. 8. splendidum ob. jectum emittit multa ignis semina quæ oculos adurunt, vel est sensibile exuperans sensorium, atque ideo corrumpit, quod ipsius texturam solvens, debitam in eo temperiem commensurationemque pervertat ac destruat, adeo ut aliis sensibilibus deinceps excipiendis incapax evadat. Creech.

326 Sol etiam cæcat, &c.] Sic M. Tull. lib. 6. de repub. Hic vero tan. tus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint: sicut in terris intueri solem neqnitis adversum, ejusque radiis acies vestra sensusque vincitur. Aristot. lib. 3. de anima, tradit hoc esse commune omnium sensuum, ut ea quæ sub eos cadunt, si modum superent, corrumpant sensus, aut certe sensuum instrumenta. Verbi gratia, sonitus nimius, et modum superans, exsurdat : nimius splendor oculorum aciem præstinguit, atque adeo exstinguit: et ita de cæteris sentiendum. cujus rei hanc rationem affert, quod sensus, ratio quædam est: omnis autem ratio corrumpitur ab eo quod est nimium, et ab eo quod est parum, quem

admodum symphonia corrumpitur, si chordæ vehementius, quam par sit, pulsentur; aut si vel nimis remissæ, vel nimis contentæ fuerint. Lamb.

6

Contra si tendere] Sic habent nostri omnes libri vet. et item vulg. In tendere' autem subintelligendum oculos. Sic autem loquuntur boni scriptores, tendere,' et contendere oculos.' Sic sup. 1. 67. 'Primum Graius homo mortaleis tendere contra Est oculos ausus.' neque est quod quisquam mihi dicat, vocem oculi aut nimis longe abesse, aut nusquam hic esse positam. Est enim in superiore versu proximo, sic in hoc eodem dixit, Sol etiam cæcat.' nempe 'oculos.' Quod si in his verbis, 'Sol etiam cæcat,' recte. subintelligitur 'oculos;' cur non et in contra tendere?' Sic enim procedit sententia: Sol cæcat oculos, si pergas oculos contra tendere. Zoilus autem legit cernere, non recte, et contra omnium librorum auctoritatem. Lamb. Contra si cernere. Ita ex veteribus malim. Vulg. et in aliis: tendere. Gifan.

329 Composituras] Tàs åpμoyàs, Tàs ovvapás. Lamb. Zvvapμoyás. Faber. 332 Insinuando] Пalnτikŵs, insinuantur, jam alibi. Faber.

[ocr errors]

333 Lurida præterea fiunt] Luridi' (inquit Festus) supra modum pallidi. Luridum' autem a lura, i. e. corio. Auctor vocabularii Latino-Græci, Luridus,' inquit,‘¿xpòs, thλios, iktepikós.' In quibusdam libris vulg. tamen impressum est lutea. 'Lutea' autem, i. e. crocei coloris, seu qualis est color ovorum vitellis. Varro: 'Sed Cynicis involucrum et pallium luteum non est.' Sed quærat aliquis, cur hoc fiat. propter oculi vitium scilicet. nam cum visus fiat per adventum formarum adspectabilium in oculos: quicquid autem recipit, debeat esse omnis qualitatis expers, si futurum est, ut formas probe recipiat, quemadmodum materia debet esse

« PreviousContinue »