Page images
PDF
EPUB

[A. C. 213. castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moniaque, quæ pars tutissima manibus erat-quia maxime neglectam custodia vidit-ea potissimum ad3 gredi statuit. Comparatis omnibus, quæ ad urbes oppugnandas usui sunt, centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis præfecit et milites sexcentos, quantum satis visum est, adtribuit, eosque, ubi quartæ vigilia signum cecinisset, ad eum 4 locum scalas jussit ferre. Porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam partem urbis : eam portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere jubet, et tenentes partem urbis cornu signum dare ut cæteræ copiæ admoverentur: parata omnia atque instructa sese habi5 turum. Ea impigre facta, et, quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adjuvit: imber ab nocte media coortus custodes vigilesque delapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonituque primo largioris procellæ strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde æqualiorque accedens auribus magnam partem hominum sopivit. 6 Postquam portam tenebant, cornicines in via paribus intervallis dispositos canere jubent ut consulem exci7 rent. Id ubi factum ex composito est, signa efferri consul jubet ac paulo ante lucem per effractam portam (47) urbem ingreditur. Tum demum hostes excitati sunt 2 jam et imbre conquiescente et propinqua luce. Præsidium in urbe erat Hannibalis quinque millia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria millia hominum armabant eos primos Pœni, ne quid ab tergo fraudis esset, 3 hosti opposuerunt. Pugnatum primo in tenebris an4 gustisque viis est. Quum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portæ occupâssent, ne peti

:

A. C. 218.]

superne ac vulnerari possent, cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde colloquia cœpta fieri, percunctantibus Romanis, quid sibi vellent Arpini, quam ob noxam Romanorum, quod aut meritum Pœnorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent, et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africa facerent: Arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Pœno, captos oppressosque a paucis esse. Initio orto 5 plures cum pluribus colloqui: postremo prætor Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus Carthaginiensium arma se verterunt. Hispani quoque, paulo 6 minus mille homines, nihil præter ea cum consule pacti quam ut sine fraude Punicum emitteretur præsidium, ad consulem transtulerunt signa. Carthaginiensibus 7 portæ patefactæ emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt. Arpi sine clade ullius 8 præterquam unius veteris proditoris, novi perfuga, restituti ad Romanos. Hispanis duplicia cibaria dari 9 jussa, operaque eorum forti ac fideli persæpe res publica usa est.

Quum consul alter in Apulia alter in Lucanis esset, 10 equites centum duodecim nobiles Campani per speciem prædandi ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quæ super Suessulam erant, venerunt, stationi militum qui essent dixerunt, colloqui sese cum prætore velle. Cn. Fulvius castris 11 præerat : cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero jussis inermibus deduci ad se, ubi quæ postularent audivit nihil autem aliud petebant quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur, in fidem omnes accepti. Et ab altero prætore Sempronio Tuditano 12

[A. C. 213. oppidum Atrinum expugnatum: amplius sex millia hominum capta et æris argentique signati aliquantum. 13 Romæ fœdum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit: solo æquata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Equimælio Jugarioque vico: in templis Fortunæ ac matris Matutæ et Spei extra portam late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit. (48) Eodem anno P. et Cn. Cornelii, quum in Hispania res prosperæ essent multosque et veteres reciperent socios et novos adjicerent, in Africam quoque spem 2 extenderunt. Syphax erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus: ad eum centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urgere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui populoque Romano, et adnisuros ut in tempore et bene 3 cumulatam gratiam referant. Grata ea legatio barbaro fuit, colloquutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex comparatione tam 4 ordinatæ disciplinæ animum advertit. Tum primum ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese magister rei militaris retineretur: rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem: ita jam inde a principiis gentis majores suos 5 bella gessisse, ita se a pueris insuetos. Sed habere hostem pedestri fidentem Marte, cui si æquari robore 6 virium velit, et sibi pedites comparandos esse. Et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare: omnia velut forte congregata turba sua vasta ac temeraria 7 esse. Facturos se in præsentia quod vellet legati re

A. c. 218.] spondent, fide accepta ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobâssent factum. Q. Sta-8 torio nomen fuit qui ad regem remansit. Cum duobus 9

Romanis rex tres Numidas legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis: isdem mandavit ut protinus Numidas, qui intra præsidia Carthaginiensium auxiliares essent, ad transitionem perlicerent. Et Statorius ex multa juventute regi pedites 10 conscripsit, ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit, et operi aliisque justis militaribus ita adsuefecit, ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti, collatisque æquo campo signis justo prœlio Carthaginiensem hostem superaret. Romanis quoque in His- 11 pania legatorum regis adventus magno emolumento fuit: namque ad famam eorum transitiones crebræ ab Numidis cœptæ fieri. Ita cum Syphace Romanis cœpta 12 amicitia est.

Quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad 13 Galam in parte altera Numidia-Mæsuli ea gens vocatur-regnantem legatos mittunt. Filium Gala Ma-(49) sinissam habebat septemdecem annos natum, cæterum juvenem ea indole, ut jam tum appareret majus regnum opulentiusque quam quod accepisset facturum. Legati, 2 quoniam Syphax se Romanis junxisset ut potentior societate eorum adversus reges populosque Africa esset, docent melius fore Galæ quoque Carthaginiensibus jungi quam primum: antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in Africam transeant, opprimi Syphacem nihildum præter nomen ex fœdere Romano habentem posse. Facile persuasum Gale-filio deposcente id bellum-ut 3 mitteret exercitum, qui Carthaginiensibus legionibus conjunctus magno prælio Syphacem devicit. Triginta 4

[merged small][ocr errors]

258

T. LIV. HIST. LIB. XXIV. 49.

[A. C 213.

millia eo prælio hominum cæsa dicuntur: Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas-extremi prope Oceanum adversus Gades colunt-refugit, adfluentibusque ad famam ejus undique barbaris ingentes 5 brevi copias armavit. Cum quibus priusquam in Hispaniam angusto diremptam freto trajiceret, Masinissa cum victore exercitu advenit, isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibns gessit bellum.

In Hispania nihil memorabile gestum præterquam quod Celtiberûm juventutem eadem merccde, qua pacta cum Carthaginiensibus erat, imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia 7 Hannibalis erant, miserunt. Id modo ejus anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercenarium militem in castris neminem ante quam tum Celtiberos Romani habuerunt.

OXONII: EXCUDEBANT JACOBUS PARKER ET SOCIOS.

« PreviousContinue »