Page images
PDF
EPUB

[A. C. 229.

4 hostem fore pupulo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africa fraude Romanorum, stipendio (2) etiam insuper imposito, interceptam. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret majus eum quam quod gereret agitare in animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Pœnos arma Italiæ illaturos fuisse, qui Hannibalis ductu intulerunt. 2 Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore ætatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus, et, quia gener erat, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane volun4 tate principum in imperio positus. Is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam 5 bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Cæterum nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat, comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si evasisset vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante lætitia dolores ridentis etiam 6 speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus imperioque suo jungendis fuerat, fœdus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur,

A. C. 221.]

In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin præ-(3) rogativam militarem, qua extemplo juvenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat, favor plebis sequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris 2 ad se accersierat: acta res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus ut adsuesceret militiæ Hannibal atque in paternas succederet opes: Hanno alterius factionis princeps "Et æquum postulare videtur" inquit "Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum." Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in 3 se omnes convertisset, "Florem ætatis" inquit "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet: nos tamen minime decet juventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Ha- 4 milcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et, cujus regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum ma ture serviamus? ego istum juvenem domi tenendum, sub legibus sub magistratibus docendum vivere æquo jure cum cæteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet." Pauci ac ferme opti-(4) mus quisque Hannoni adsentiebantur, sed, ut plerumque fit, major pars meliorem vicit. Missus Hannibal 2 in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: Hamilcarem juvenem redditum sibi veteres milites credere, eundem vigorem in vultu vimque in oculis habitum oris lineamentaque intueri: dein brevi effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Numquam ingenium idem 3 ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit; itaque haud facile discerneres, utrum impe

[A. C. 221.

ratori an exercitui carior esset: neque Hasdrubal aliun quemquam præficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere 4 aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, 5 plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat : caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque de6 siderio naturali non voluntate modus finitus. Vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora : id quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato neque silentio accersita: multi sæpe militari sagulo opertum humi jacentem inter custodias 7 stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excellens: arma atque equi conspicieban8 tur. Equitum peditumque idem longe primus erat: princeps in prælium ibat, ultimus conserto prælio exce9 debat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri nihil sancti, nullus deûm metus, nullum jus10 jurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

(5) Cæterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. 2 Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines-ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in ditione Carthaginiensium erat-induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus jungendoque

A. C. 219.]

tractus ad id bellum videri posset. Cartalam urbem 3 opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque, quo metu perculsæ minores civitates stipendio imposito imperium accepere: victor exercitus opulentusque præda Carthaginem novam in hiberna est deductus. Ibi large 4 partiendo prædam stipendioque præterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbocala eorum urbes vi captæ. Ar-5 bocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum— priore æstate domitæ gentis-quum se junxissent, concitant Carpentanos, adortique Hannibalem regressum ex Vaccæis haud procul Tago flumine agmen grave præda turbavere. Hannibal prælio abstinuit, castrisque 6 super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit, valloque ita producto ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit 7 ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur peditum agmen: in ripa elephantos-quadraginta autem erant -disponit. Carpentanorum cum appendicibus Olca- 8 dum Vaccæorumque centum millia fuere, invicta acies, si æquo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces 9 et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. Et ex parte altera 10 ripa vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber-equo vel per medios gurgites stabili

[A. Č. 219. 11 comminus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta, quidam verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt: postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit, vastatisque agris intra paucos dies Carpentanos quoque in deditionem accepit.

12 Et jam omnia trans Hiberum præter Saguntinos (6) Carthaginiensium erant. Cum Saguntinis bellum nondum erat, cæterum jam belli causa certamina cum 2 finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus quum adesset idem qui litis erat sator, nec certamen juris sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum jam haud dubie imminens orantes. 8 Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio et Tib. Sempronius Longus, qui quum legatis in senatum introductis de re publica retulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent ut ab Saguntinis sociis populi Romani abstineret, et Carthaginem in Africam trajicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum 4 oppugnari adlatum est. Tunc relata de integro res ad senatum, et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebat, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum: erant qui non temere movendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos censerent. 5 Hæc sententia, quæ tutissima videbatur, vicit: legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus et Q. Bæbius Tamphilus Saguntum ad Hannibalem atque inde Car

« PreviousContinue »