Page images
PDF
EPUB

[A. C. 218. Hasdrubale sibi dimicandum esse, malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit: sex millia hostium cæsa, duo capta cum præsidio castrorum : nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Scissis propinquum cas6 tris oppidum expugnatur. Cæterum præda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica ac vilium mancipiorum castra militem ditavere non ejus modo exercitus qui victus erat, sed et ejus qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenæum relictis. (61) Priusquam certa hujus cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo millibus peditum mille equitum tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Scissim 2 amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantesque per agros, quod ferme fit ut secundæ res negligentiam creent, equite passim dimisso cum 3 magna cæde majore fuga ad naves compellit. Nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione op4 primeretur, trans Hiberum sese recepit.

Et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, quum in paucos præfectos navium animadvertisset, præsidio Tarracone modico relicto Emporia cum classe rediit. 5 Vixdum digresso eo Hasdrubal aderat, et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso, cum eorum ipsorum juventute agros fidelium Romanis sociorum vastat: excito deinde Scipione hi6 bernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus Atana

A. C. 218.1 grum urbem, quæ caput ejus populi erat, circumsedit, intraque dies paucos, pluribus quam ante obsidibus imperatis, Ilergetes pecunia etiam multatos in jus ditionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Hiberum, 7 socios et ipsos Ponorum, procedit, atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul jam urbe, quum intrare vellent, excepit insidiis: cæsa ad duodecim millia, exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere. Nec 8 obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur: triginta dies obsidio fuit, per quos raro umquam nix minus quatuor pedes alta jacuit: adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola ignibus aliquotiens conjectis ab hoste etiam tutamentum fuerit. Postremo, quum Amusicus princeps eorum ad 9 Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.

Romæ aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta (62) aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt: in quîs ingenuum infantem semenstrem in foro olitorio triumphum clamasse, et foro bovario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese dejecisse, et navium speciem de cœlo adfulsisse, et ædem Spei, quæ est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvii hastam se commovisse et corvum in ædem Junonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Cære sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. Ob cætera prodigia libros 2 adire decemviri jussi: quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et subinde aliis

[A. C. 218.

3 procurandis prope tota civitas operata fuit. Jam primum omnium urbs lustrata est, hostiæque majores quibus editum est Diis cæsæ, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium ad Junonis portatum est, et signum æneum matronæ Junoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Cære, ubi sortes adtenuatæ erant, imperatum, et supplicatio Fortunæ in Algido : Romæ quoque et lectisternium Juventati et supplicatio ad ædem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio majores hostiæ cæsæ quinque, et C. Atilius Serranus prætor vota suscipere jussus, si in decem annos res publica eodem ste4 tisset statu. Hæc procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos. (63) Consulum designatorum alter Flaminius, cui ha legiones quæ Placentiæ hibernabant sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit ut is exercitus 2 idibus Martiis Arimini adesset in castris. Huic in provincia consulatum inire consilium erat, memori veterum certaminum cum patribus, quæ tribunus plebis et quæ postea consul prius de consulatu qui abrogabatur dein de triumpho habuerat: invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adjuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quæ plus quam trecentarum ampho3 rarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos: quæstus omnis patribus indecorus 4 visus. Res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud 5 plebem alterumque inde consulatum peperit. Ob hæc ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, 6 simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. Ea

A. C. 218.] res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis jam ante patribus movit: non cum senatu modo sed jam cum diis immortalibus C. Flaminium bellum gerere consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie diis atque hominibus non paruisse, nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Jovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Jovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret: lixa modo sine insignibus sine lictoribus profectum clam furtim, haud aliter quam si exilii causa solum vertisset: magis pro majestate videlicet imperii Arimini quam Romæ magistratum initurum et in diversorio hospitali quam apud penates suos prætextam sumpturum. Revocandum universi retrahen- 7 dumque censuerunt et cogendum omnibus prius præsentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in provinciam iret. In eam legationem- 8 legatos enim mitti placuit-Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt quam priore consulatu litteræ moverant ab senatu missæ: paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese quum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit: fuga procul etiam major apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit: id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio pri- 9 oris anni consule duabus a C. Atilio prætore acceptis in Etruriam per Apennini tramites exercitus duci est cœptus.

[blocks in formation]

TITI LIVII

AB URBE CONDITA

HISTORIARUM.

1)

LIBER XXII.

JAM ver adpetebat, quum Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Apenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo 2 moratus ac metu. Galli, quos prædæ populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque sæpe principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate qua consenserant consensum indicantium, servatus erat, et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. 3 Cæterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

4 Per idem tempus Cn. Servilius consul Romæ idibus 5 Martiis magistratum iniit. Ibi quum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere:-quod enim illi justum imperium, quod auspicium esse? magistratus id a domo-publicis privatisque penatibus-Latinis

« PreviousContinue »