Page images
PDF
EPUB

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBRI.

ITERUM RECOGNOVIT

WILA. WEISSENBORN.

PARS II. LIB. VII – XXI.

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNBRI.

MDCCCLXXVI.

878 L5 W43 1815

LIPSIAE: TYPIS B. C. TEUBNERI,

[ocr errors]

Re

Cum ante hos tredecim annos non tam mea sponte, quod neque nova subsidia critica afferre poteram, et diffi

cultatem rei non ignorabam, quam a B. G. Teubnero inviKitatus et provocatus editionem Livii, quam Detl. C. G. Baum

garten - Crusius instituerat, recognoscendam susciperem, adiumentis cum ab aliis tum paulo ante a C. F. S. Alschefskio comparatis prudenter utendum erat; in hac editione, in qua quod consilium mihi propositum esset, in praefatione primae partis exposui, in eo erat elaborandum, ut et ea, quae M. Hertzii et Nic. Madvigii sollertia atque ingenio indagata aut ab aliis inventa sunt, ad orationem Livii emendandam caute et diligenter adhiberem, et quae ego interim in editione Weidmanniana tentaveram denuo examinarem. Quamquam enim Alschefskius et codicibus optimis diligentissime collatis, qua cura maxime laudabili effectum est, ut nunc demum de eorum auctoritate et inter se cognatione rectius iudicari possit, et multis ad horum exemplarium fidem locis restitutis, quibus priores editores interpolatorum librorum lectiones servaverant, optime de Livio meruit, ut iniuria nuper vehementius ei obtrectatum esse videatur; tamen haud pauca reliquerat aut receperat, quae ab usu linguae Latinae aut a Livii consuetudine aliena non erant ferenda. Atque quid de operibus Alschefskianis sentirem, quaeque in eis laudanda aut vituperanda putarem, in censuris eorum Iahnii annalium vol. XXXI, p. 161 sqq., XXXV, 355; XXXIX, 243 et actis antiquit. anni 1847 p. 998 sqq. insertis uberius explicavi, et multa, quae tum scripsi, ne nunc quidem improbo, de aliis sententiam postea mutasse iam paenitet. Quod consilium in Livio edendo M. Hertzius secutus esset, in praefatione primi vol. paucis significavi et Hertzius in praefationibus singulorum voluminum dilucide exposuit

Qui quamquam de singulis locis tractandis mecum dissentit, tamen in eo consentit, optimos codices quantum fieri possit esse sequendos, et in prima quidem decade accuratius etiam, quam a me factum sit, Medicei codicis vestigia premenda esse censet. Contra Nic. Madvigius in Emendationibus Livianis a. 1860 editis id egit, ut codicibus Livii ex archetypo iam multis modis depravato descriptis non ita multum auctoritatis et momenti tribuendum esse demonstraret, et hoc modo ad orationem Livii, qualem fuisse sibi persuasit, restituendam viam patefecit. Itaque multos locos a reliquis editoribus aut frustra aut minus recte tractatos acutissime emendavit, alios nondum tentatos in dubium vocavit et latentia etiamtum vulnera aut sanavit aut quid requireretur aperuit. Et has quidem coniecturas plerasque et novas alias in Liviano opere denuo tractando aut ab ipso aut a sociis suis factas in editionem, quam adornare coepit, recipiendas putavit. Ex quibus curis quantum utilitatis ad Livii orationem emendandam redundaret in tanto Madvigii acumine tantaque linguae Latinae scientia si multis praedicare vellem, rem actam agerem. Et Emendationes quidem, quibus tum solis mihi uti licuit, maximi ad Livii opus integritati restituendum esse momenti et me ea, quae mihi probarentur, inde petivisse in praefat. vol. V. edit. Weidmannianae professus eram; tamen V. D. in praef. vol. III. editionis suae ita affirmat se utiliter et non negligenter ea, quae recepissem, in Emendationibus posuisse, quasi ego aut negassem utilem esse librum aut damno mihi fuisse et negligenter scriptum esse dixissem; et locos diligenter enumeravit, in quibus suum iudicium secutus essem, quasi nihil umquam in editionibus, quas paravi, per me ipse emendassem, neque quidquam mutare ne errores quidem typothetarum iam indicatos, velut 24, 42, 6, videre possem. Et cum eodem loco ea, quae vera essent, spectantem, qua ratione dicerentur, non magnopere me curare sed aequo animo ferre et suum quemque in ea re iudicium sequi, scripsissem, quasi gravius et acerbius in eum invectus essem, paulo minus me sibi offensionem animi debuisse significare scribit. Haec omisissem, nisi cavendum esse putarem, ne iis, qui mea non legerunt, in

[ocr errors]
[ocr errors]

a

suspicionem venirem aliter, atque convenit, de Madvigii opere iudicasse, et ea, quae in usum meum convertissem, improbanda et negligenda esse dixisse. In re ipsa easdem, quas 1. I. significavi rationes secutus, quae rectius quam ab aliis a V. D. videbantur restituta esse ita, ut voluit, et ipse scripsi, quaedam etiam magis auctoritate eius permotus, quod quae ipse speciosis, quibus utitur, argu• mentis opponerem in promptu non habebam, quamquam non dubitabam, quin aliis me acutioribus suppeterent, quae opponi possent; coniecturas audaciores aut quibus Livii ipsius potius oratio quam librariorum errores corrigi eristimabam, admittere dubitavi, non immemor eorum, quae V. D. cum de totius linguae natura non uno loco, velut Opp. II, 188; 360; 361 n. all., tum de Livii sermone in animadversionibus ad grammaticam latinam additis p. 79 paucis significavit. In iis, quae post Madvigium prolatae sunt, coniecturis, haud sane paucis, non ita multas inveni, quae aut certae viderentur aut probabiles.

« PreviousContinue »