Page images
PDF
EPUB

Quod si hoc idem ex aeternis tenebris contingeret, ut subito lucem adspiceremus; quaenam species coeli videretur? Sed assiduitate quotidiana et consuetudine oculorum assuescunt animi: neque admirantur, neque requirunt rationes earum rerum, quas semper vident; proinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare.

Quis enim hunc hominem dixerit, qui, cum tam certos coeli motus, tam ratos astrorum ordines, tamque omnia inter se connexa et apta viderit, neget in his ullam inesse rationem; eaque casu fieri dicat, quae quanto consilio gerantur, nullo consilio assequi possumus? An, cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphaeram, ut horas, ut alia permulta; non dubitamus, quin illa opera sint rationis; cum autem impetum coeli admirabili cum celeritate moveri vertique videamus, constantissime conficientem vicissitudines anniversarias, cum summa salute et conservatione rerum omnium; dubitamus, quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti quadam divinaque ratione? Licet enim iam, remota subtilitate disputandi, oculis quodammodo contemplari pulchritudinem rerum earum, quas divina providentia dicimus constitutas.

127.

Omnia ventorum concurrere praelia vidi,
Quae gravidam late segetem ab radicibus imis
Sublime expulsam eruerent: ita turbine nigro

Ferret hiems culmumque levem, stipulasque volantes.
Saepe etiam immensum coelo venit agmen aquarum,

Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
Collectae ex alto nubes: ruit arduus aether,
Et pluvia ingenti sata laeta, boumque labores
Diluit: implentur fossae, et cava flumina crescunt
Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus aequor.
Ipse Pater, media nimborum in nocte, corusca
Fulmina molitur dextra: quo maxima motu
Terra tremit fugere ferae, et mortalia corda
Per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti
Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo
Deicit ingeminant Austri, et densissimus imber:
Nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
Hoc metuens, coeli menses et sidera serva:
Frigida Saturni sese quo stella receptet:
Quos ignis coeli Cyllenius erret in orbes.

:

128

Paucis post Kal. Ianuarias diebus Pompeii Propinqui, procuratoris, e Belgica literae afferuntur: superioris Germaniae legiones, rupta sacramenti reverentia, imperatorem alium flagitare, et senatui ac pop. Rom. arbitrium eligendi permittere: quo seditio mollius acciperetur. Maturavit ea res consilium Galbae, iam pridem de adoptione secum et cum proximis agitantis. Non sane crebrior tota civitate sermo per illos menses fuerat primum licentia ac libidine talia loquendi, dein fessa iam aetate Galbae. Paucis iudicium aut reip. amor: multi occulta spe, prout quis amicus vel cliens, hunc vel illum ambitiosis rumoribus destinabant, etiam in T. Vinii odium, qui in dies quanto potentior,

eodem actu invisior erat. Quippe hiantes, in magna fortuna, amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat ; cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.

129.

Certe :

Quo tu, quo, liber otiose, tendis
Cultus Sidone non cotidiana?
Numquid Parthenium videre?
Vadas et redeas inevolutus :
Libros non legit ille, sed libellos;
Nec Musis vacat, aut suis vacaret.
Ecquid te satis aestimas beatum,
Contingunt tibi si manus minores?
Vicini pete porticum Quirini :
Turbam non habet otiosiorem
Pompeius vel Agenoris puella,
Vel primae dominus levis carinae.
Sunt illic duo tresve, qui revolvant
Nostrarum tineas ineptiarum,

Sed cum sponsio fabulaeque lassae
De Scorpo fuerint et Incitato.

130.

Exclusus qui distat, agit ubi secum, eat, an non,
Quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
Invisis foribus? Nec nunc, cum me vocat ultro,
Accedam? an potius mediter finire dolores?
Exclusit; revocat: redeam? Non, si obsecret.
Servus non paulo sapientior: O here, quae res

Ecce

Nec modum habet neque consilium, ratione modoque
Tractari non vult. In amore haec sunt mala, bellum,
Pax rursum haec si quis tempestatis prope ritu
Mobilia et caeca fluitantia sorte laboret

Reddere certa sibi, nihilo plus explicet, ac si
Insanire paret certa ratione modoque.

Quid, cum Picenis excerpens semina pomis
Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
Quid, cum balba feris annoso verba palato,
Aedificante casas qui sanior? Adde cruorem
Stultitiae atque ignem gladio scrutare.

131.

At illos debitos iam morti destinatosque alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et, quae procurator tenuerat, pro domino possederit; proditus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor. Sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis alteri Gelonis filias nuptas. Sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur nullam earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. Ea natura multitudinis est: aut servit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec sibi parare modice nec habere sciunt. Et non ferme desunt irarum indulgentes mini

stri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent; sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur.

132.

Talibus Allecto dictis exarsit in iras.

At iuveni oranti subitus tremor occupat artus,
Diriguere oculi: tot Erinnys sibilat hydris,
Tantaque se facies aperit. Tum flammea torquens
Lumina, cunctantem et quaerentem dicere plura
Repulit, et geminos erexit crinibus angues,
Verberaque insonuit, rapidoque haec addidit ore:
En ego victa situ, quam veri effoeta senectus
Arma inter regum falsa formidine ludit.

Respice ad haec; adsum dirarum ab sede sororum :
Bella manu, letumque gero.

Sic effata facem iuveni coniecit, et atro Lumine fumantes fixit sub pectore taedas.

Olli somnum ingens rupit pavor: ossaque et artus Perfudit toto proruptus corpore sudor.

Arma amens fremit, arma toro tectisque requirit.

133.

Sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis, ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae: deinde ut ipse in legionibus P. Crassi

« PreviousContinue »