Page images
PDF
EPUB

Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
Et genus et forman regina Pecunia donat,
Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
Ne fueris hic tu.

179.

Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur: quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua quaeque res efficiatur; alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat; de materia disseruerunt; vim, et causam efficiendi reliquerunt. Sed hoc commune vitium illae Epicuri propriae ruinae. Censet enim, eadem illa individua et solida corpora ferri suo deorsum pondere ad lineam; hunc naturalem esse omnium corporum motum. Deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret; si omnia deorsum e regione ferrentur, et, ut dixi, ad lineam, nunquam fore, ut atomus altera alteram posset attingere; itaque attulit rem commenticiam: declinare dixit atomum perpaulum: quo nihil posset fieri minus: ita effici complexiones, et copulationes, et adhaesitationes atomorum inter se; ex quo efficeretur mundus, omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae cum res tota ficta sit pueriliter, tum ne efficit quidem quod vult.

180.

Ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem facie

bat et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur. Quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos velut vinctos praebebat. Et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur. Duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt; Hanno, alter imperator, cum eis, qui postremi iam profligato proelio advenerant, vivus capitur. Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt ; Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas inde domos diffugerunt.

Peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset. iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat. Itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi, si nihil eam ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id quod relicuum belli erat in ultimam Hispaniam adversus Hasdrubalem pergit. Poenus cum castra tum forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit. Ceterum, quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gades traiceret, exercitum omnem passim in civitates divisit, ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.

181.

At puer Ascanius mediis in vallibus acri

Gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum aut fulvom descendere monte leonem.
Interea magno misceri murmure caelum
Incipit, insequitur commixta grandine nimbus :
Et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
Tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Troianus eandem
Deveniunt, prima et Tellus et pronuba Iuno
Dant signum: fulsere ignes et conscius aether
Conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.
Ille dies primus leti primusque malorum
Causa fuit. Neque enim specie famave movetur
Nec iam furtivom Dido meditatur amorem :
Coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam.

182.

Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, Scire velim, chartis pretium quotus arroget annus. Scriptor, abhinc annos centum qui decidit, inter Perfectos veteresque referri debet, an inter Viles atque novos ? Excludat iurgia finis. Est vetus atque probus, centum qui perficit annos. Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno, Inter quos referendus erit? Veteresne poetas, An quos et praesens et postera respuat aetas ? Iste quidem veteres inter ponetur honeste,

Qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.
Utor permisso caudaeque pilos ut equinae

Paulatim vello et demo unum, demo et item unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,

Qui redit in fastos et virtutem aestimat annis
Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.

183.

Principio, male reprehendunt praemeditationem rerum futurarum. Nihil est enim, quod tam obtundat levetque aegritudinem, quam perpetua in omni vita cogitatio, nihil esse, quod accidere non possit; quam meditatio conditionis humanae; quam vitae lex, commentatioque parendi; quae non hoc affert, ut semper moereamus, sed ut nunquam. Neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui imbecillitatem generis humani cogitat, moeret cum haec cogitat; sed tum vel maxime sapientiae fungitur munere. Utrumque enim consequitur, ut et, considerandis rebus humanis, proprio philosophiae fungatur officio, et adversis casibus triplici consolatione sanetur: primum, quod posse accidere diu cogitavit; quae cogitatio una maxime molestias omnes extenuat et diluit; deinde, quod humana ferenda intelligit; postremo, quod videt malum nullum esse, nisi culpam; culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari, evenerit. Nam revocatio illa, quam affers, cum a contuendis nos malis avocas, nulla est. Non est enim in nostra potestate, fodicantibus iis rebus quas malas esse opinemur, dissimulatio, vel oblivio. Lacerant; vexant; stimulos admovent; ignes adhibent; respirare

non sinunt. Et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est? Quod a natura datum est, auxilium extorques inveterati doloris ? Est enim tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam affert longinquitas et dies. Iubes me bona cogitare, oblivisci malorum. Diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona sentires esse, quae essent homine dignissima.

184.

In puero statim corporis animique dotes explenduerunt, magisque ac magis deinceps per aetatis gradus : forma egregia et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae, praecipuum robur, quamquam neque procera statura et ventre paulo proiectiore; memoria singularis, docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes. Armorum et equitandi peritissimus, Latine Graeceque, vel in orando vel in fingendis poematibus, promptus et facilis ad extemporalitatem usque; sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque. E pluribus comperi, notis quoque excipere velocissime solitum, cum amanuensibus suis per ludum iocumque certantem, imitarique chirographa quaecumque vidisset, ac saepe profiteri, maximum falsarium esse potuisse.

« PreviousContinue »