Page images
PDF
EPUB

verbis colligentur sententiae. Non erat hoc apud antiquos. Et quidem nihil aliud fere non erat: nam et verba eligebant, et sententias graves et suaves reperiebant; sed eas aut vinciebant aut explebant parum. "Hoc me ipsum delectat," inquiunt. Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis, quam haec iam perfecta, delectet? illa nobis sit, credo, repetenda haec scilicet repudianda. Nominibus veterum gloriantur. Habet autem, ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas; quae quidem apud me ipsum valet plurimum: nec ego id, quod deest antiquitati, flagito potius, quam laudo, quod est : præsertim cum ea maiora iudicem, quae sunt, quam illa, quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione sententiarum, quam non habent.

16.

Frigora iam zephyri minuunt, annoque peracto
Longior antiquis visa Tomitis hiems,

Inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,
Tempora nocturnis aequa diurna facit.

Iam violam puerique legunt hilaresque puellae,
Rustica quae nullo nata serente venit;
Prataque pubescunt variorum flore colorum,
Indocilique loquax gutture vernat avis ;
Utque malae matris crimen deponat, hirundo
Sub trabibus cunas tectaque parva facit;
Herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,
Exit et expandit molle cacumen humo;

Quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur :

Nam procul a Getico litore vitis abest;
Quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus :
Nam procul a Geticis finibus arbor abest.
Otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis
Cedunt verbosi garrula bella fori.

Usus equi nunc est, levibus nunc luditur armis,
Nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus,
Nunc, ubi perfusa est oleo labente, iuventus
Defessos artus Virgine tinguit aqua.

Scaena viget, studiisque favor distantibus ardet,
Proque tribus resonant terna theatra foris.

17.

"Quid nobis," inquis, "cum epistola? parumne tibi praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video quare tragoedia atque comoedia epistolam accipiant, quibus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua lingua: in quacunque pagina visum est, epistolam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantem inducere personam. Denique videris, an te delectet contra retiarium ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.” Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid, si scias, cum qua et quam longa epistola negotium fueris habiturus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient.

18.

L. Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri (Quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli Diceret "haec mea sunt; veteres migrate coloni." Nunc victi tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi (quod nec vertat bene) mittimus haedos. L. Certe equidem audieram, qua se subducere

colles

Incipiunt mollique iugum demittere clivo,

Usque ad aquam et veteres iam fracta cacumina fagos Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras: et fama fuit; sed carmina tantum Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. Quod nisi me quacumque novas incidere lites Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas. L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis

Paene simul tecum solacia rapta, Menalca?

Quis caneret nymphas ? quis humum florentibus herbis
Spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?

Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras :
"Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas
Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
Occursare capro (cornu ferit ille) caveto."

19.

Qualem ministrum fulminis alitem, Cui rex deorum regnum in aves vagas Permisit expertus fidelem

Iuppiter in Ganymede flavo,

Olim iuventas et patrius vigor
Nido laborum propulit inscium,
Vernique iam nimbis remotis
Insolitos docuere nisus

Venti paventem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus,
Nunc in reluctantes dracones

Egit amor dapis atque pugnae

Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta fulvae matris ab ubere
Iam lacte depulsum leonem
Dente novo peritura vidit :

Videre Raetis bella sub Alpibus Drusum gerentem Vindelici; quibus Mos unde deductus per omne Tempus Amazonia securi

Dextras obarmet, quaerere distuli,
Nec scire fas est omnia; sed diu
Lateque victrices catervae

Consiliis iuvenis revictae

Sensere, quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus

Posset, quid Augusti paternus
In pueros animus Nerones.

20.

Ceteris servis non in nostrum morem discriptis per familiam ministeriis utuntur : suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur. Verberare servum ac vinculis et opere coercere rarum: occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est. Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. Ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.

Faenus agitare et in usuras extendere ignotum ; ideoque magis servatur quam si vetitum esset. Agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur ; facilitatem partiendi camporum spatia praebent. Arva per annos mutant, et superest ager. Nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant et prata separent et hortos rigent: sola terrae seges imperatur. Unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species: hiems et ver et aestas intellectum ac vocabula habent, autumni perinde nomen ac bona ignorantur.

B

« PreviousContinue »