Page images
PDF
EPUB

prudenter et amice suades, ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus, haec, quae commota sunt, quorsum evadant. Sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet respublica; non quo aut sit mihi quidquam carius, aut esse debeat; sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. Quare ista valeant: me res familiaris movet rem dico? immo vero existimatio. Cum enim tanta reliqua sint; ne Terentiae quidem adhuc, quod solvam, expeditum est. Terentiam dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS XXV dissolvere. Pudentissime hoc Cicero petierat, ut fide sua. Liberalissime,

ut tibi quoque placuerat, promiseram; Erotique dixeram, ut sepositum haberet. Non modo; sed iniquissimo foenore versuram facere Aurelius coactus est. Nam, de Terentiae nomine, Tiro ad me scripsit, te dicere, nummos a Dolabella fore. Male eum credo intellexisse, si quisquam male intelligit; potius, nihil intellexisse. Tu enim ad me scripsisti Cocceii responsum, et iisdem paene verbis Eros. Veniendum est igitur vel in ipsam flammam. Turpius est enim privatim cadere, quam publice. Itaque, caeteris de rebus, quas ad me suavissime scripsisti, perturbato animo, non potui, ut consueram, rescribere. Consenti in hac cura, ubi sum, ut me expediam: quibus autem rebus, venit quidem mihi in mentem: sed certe constituere nihil possum, priusquam te videro. Qui minus autem ego istic recte esse possim, quam est Marcellus? Sed non id agitur: neque id maxime Quid curem, vides. Adsum igitur.

curo.

68.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas quibus ipsa procul discordibus armis
Fundit humo facilem victum iustissima tellus.
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Mane salutantum totis vomit aedibus undam,
Nec varios inhiant pulchra testudine postes,
Inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera,
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
At secura quies et nescia fallere vita,
Dives opum variarum, at latis otia fundis
(Speluncae vivique lacus et frigida tempe
Mugitusque boum mollesque sub arbore somni)
Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum,
Et patiens operum exiguoque adsueta iuventus
Sacra deum sanctique patres; extrema per illos
Iustitia excedens terris vestigia fecit.

69.

Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet, misit. Circa Larisam erat rex. Certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. Inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari

ferme intervallo ab iugo, quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos, qui, quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset, consulerent, quieti opperientes. Et illo quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi

sunt.

70.

Tu pulmentaria quaere

Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro

Rara avis et picta pandat spectacula cauda;

Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris

ista,

Quam laudas, pluma? Cocto num adest honor idem ?
Carne tamen, quamvis distat nil, hac magis illa.
Imparibus formis deceptum te patet. Esto:
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
Captus hiet, pontesne inter iactatus an amnis

Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem

Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.

Ducit te species, video: quo pertinet ergo

Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis

Maiorem natura modum dedit, his breve pondus.

Iejunus raro stomachus vulgaria temnit,

71.

C. Quintius fuit P. Quintii huius frater; sane caeterarum rerum paterfamilias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Naevio fecerit, viro bono, verumtamen non ita instituto, ut iura societatis et officia certi patrisfamilias nosse posset: non quo ei deesset ingenium : (nam neque parum facetus scurra Sex. Naevius, neque inhumanus praeco est unquam existimatus.) Quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset; vocem in quaestum contulit; libertate usus est, quo impunius dicax esset.

Quare, quod socium tibi eum velles adiungere, nihil erat, nisi ut in tua pecunia condisceret, qui pecuniae fructus esset. Tamen, inductus consuetudine ac familiaritate, Quintius fecit (ut dixi) societatem earum rerum quae in Gallia comparabantur. Erat ei pecuaria res ampla, et rustica sane bene culta et fructuosa. Tollitur ab atriis Liciniis, atque a praeconum consessu, in Galliam Naevius, et trans Alpes usque transfertur. Fit magna mutatio loci, non ingenii. Nam, qui ab adolescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, posteaquam nescio quid impendit, et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat. Nec mirum, si is, qui vocem venalem habuerat, ea, quae voce quaesierat, magno sibi quaestui fore putabat. Itaque, hercule, haud mediocriter de communi, quidquid poterat, ad se in privatam domum sevocabat,

72.

At nox, felicis Magno pars ultima vitae, Sollicitos vana decepit imagine somnos. Nam Pompeiani visus sibi sede theatri Innumeram effigiem Romanae cernere plebis, Adtollique suum laetis ad sidera nomen Vocibus, et plausu cuneos certare sonantis. Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim quum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Hiberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque

Quam currus ornante toga, plaudente senatu,
Sedit adhuc Romanus eques. Seu fine bonorum
Anxia venturis ad tempora laeta refugit,

Sive per ambages solitas contraria visis
Vaticinata quies, magni tulit omina planctus :
Seu vetito patrias ultra tibi cernere sedes,
Sic Romam Fortuna dedit. Ne rumpite somnos,
Castrorum vigiles; nullas tuba verberet aures.
Crastina dira quies, et imagine maesta diurna
Undique funestas acies feret, undique bellum.
Unde pares somnos populi, noctemque beatam ?
O felix, si te vel sic tua Roma videret.
Donassent utinam superi patriaeque tibique
Unum, Magne, diem, quo fati certus uterque
Extremum tanti fructum caperetis amoris.
Tu velut Ausonia vadis moriturus in urbe :
Illa, rati semper de te sibi conscia voti,
Hoc scelus haud umquam fatis haerere putavit,
Sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.

« PreviousContinue »