Page images
PDF
EPUB

Cernis, ut e molli sanguis pulmone remissus
Ad Stygias certo limite ducat aquas.
Afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
Sanabit nulla vulnera cordis ope.

Tollere nodosam nescit medicina podagram,
Nec formidatis auxiliatur aquis.

Cura quoque interdum nulla medicabilis arte,—
Aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
Sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
Rursus amor patriae ratione valentior omni
Quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
Sive pium vis hoc, sive hoc muliebre vocari,
Confiteor misero molle cor esse mihi.

Non dubia est Ithaci prudentia: sed tamen optat
Fumum de patriis posse videre focis.

80.

Sic lenito principis metu, et luce orta, itur ad Agrippinam, ut nosceret obiecta, dissolveretque, vel poena lueret. Burrus iis mandatis, Seneca coram, fungebatur: aderant et ex libertis arbitri sermonis. Deinde a Burro, postquam crimina et auctores exposuit, minaciter actum. Agrippina, ferociae memor, "Non miror," inquit, "Silanam, nunquam edito partu, matrum affectus ignotos habere. Neque enim perinde a parentibus liberi, quam ab impudica adulteri mutantur. Nec, si Iturius et Calvisius, adesis omnibus fortunis, novissimam suscipiendae accusationis operam anui rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii, aut Caesari conscientia subeunda est. Nam Domitiae

inimicitiis gratias agerem, si benevolentia mecum in Neronem meum certaret: nunc, per concubinum Atimetum et histrionem Paridem, quasi scenae fabulas componit. Baiarum suarum piscinas extollebat, cum meis consiliis adoptio, et proconsulare ius et designatio consulatus et caetera apiscendo imperio praepararentur. Aut exsistat, qui cohortes in Urbe tentatas, qui provinciarum fidem labefactatam, denique servos vel libertos ad scelus corruptos arguat. Vivere ego, Britannico potiente rerum, poteram ? at, si Plautus, aut quis alius, remp. iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores, qui non verba, impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea crimina obiciant, quibus, nisi a filio, absolvi non possim." Commotis, qui aderant, ultroque spiritus eius mitigantibus, colloquium filii exposcit: ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret; nec beneficiis, quasi exprobraret, disseruit; sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.

81.

Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae
Bellatorque animo deus incidit.

Pandarus ut fuso germanum corpore cernit
Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
Portam vi magna converso cardine torquet,
Obnixus latis umeris, multosque suorum
Moenibus exclusos duro in certamine linquit ;
Ast alios secum includit recipitque ruentis,
Demens, qui Rutulum in medio non agmine regem
Viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi,
Immanem veluti pecora inter inertia tigrim.

Continuo nova lux oculis effulsit, et arma

Horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae Sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit: Adgnoscunt faciem invisam atque immania membra Turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens Emicat et mortis fraternae fervidus ira

66

Effatur: non haec dotalis regia Amatae,

Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas."
Olli subridens sedato pectore Turnus

"Incipe, siqua animo virtus, et consere dextram :
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem."
Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo
Intorquet summis adnixus viribus hastam.

82.

Credis ob hoc me, Pastor, opes fortasse rogare,
Propter quod vulgus, crassaque turba rogat;
Ut Setina meos consumat gleba ligones,

Et sonet innumera compede Tuscus ager;
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes,
Et crepet in nostris aurea lamna toris ;
Nec labris nisi magna meis crystalla terantur,
Et faciant nigras nostra Falerna nives;
Ut Canusinatus nostro Syrus assere sudet,
Et mea sit culto sella cliente frequens ;
Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
Quem permutatum nec Ganymede velim ;
Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas,
Et Massyleum virga gubernet equum.
Est nihil ex istis: superos ac sidera testor.
Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.

E

83.

Fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. Ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. Hic mos, quem per omnem vitam servabat, seu consulto seu temere vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, rettulitque famam in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam. His miraculis numquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. Multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

84.

In silvam non ligna feras insanius ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas.

Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona, dumque Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,

Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa, Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. Arguta meretrice potes Davoque Chremeta Eludente senem comis garrire libellos

Unus vivorum, Fundani; Pollio regum

Facta canit pede ter percusso; forte epos acer
Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

85.

Qui vero se populares volunt, ob eamque causam aut agrariam rem tentant, ut possessores suis sedibus pellantur, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant; ii labefactant fundamenta reipublicae ; concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae; deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium (ut supra dixi) civitatis atque urbis, ut sit libera et non sollicita suae rei cuiusque custodia.

Atque, in hac pernicie reipublicae, ne illam qui

« PreviousContinue »