Page images
PDF
EPUB

99.

Itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. Cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique, ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod vineis contectum erat, ducere instituunt. Cuius ubi ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum cuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. Quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam nec fuit magni operis; momento enim ad inane suspenso fulturis ab hostibus muro pervenerunt. Ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis. Nova etiam haud magna operis adversus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. Dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. Hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt. Per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant. Scintillam levem ignis inditam plumae

folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt. Inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.

[ocr errors][merged small]

Imposuitque orbi, communis gloria nobis :

Nos quoque sublimes Magnus facit. Adspice litus,
Spem nostri sceleris: pollutos consule fluctus,
Quid liceat nobis: tumulumque e pulvere parvo
Adspice Pompeii non omnia membra tegentem.
Quem metuis, par huius erat. Non sanguine clari:
Quid refert? nec opes populorum ac regna movemus :
Ad scelus ingentis fati sumus. Adtrahit illos

In nostras Fortuna manus. En, altera venit
Victima nobilior.

Placemus caede secunda
Hesperias gentes. Iugulus mihi Caesaris haustus
Hoc praestare potest, Pompeii caede nocentis
Ut populus Romanus amet. Quid nomina tanta
Horremus, viresque ducis, quibus ille relictis
Miles erit? Nox haec peraget civilia bella,
Inferiasque dabit populis, et mittet ad umbras,
Quod debetur adhuc mundo caput. Ite feroces
Caesaris in iugulum: praestet Lagea iuventus
Hoc regi, Romana sibi. Tu parce morari :
Plenum epulis, madidumque mero, Venerique paratum
Invenies aude: superi tot vota Catonum
Brutorumque tibi tribuent.

IOI.

Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
Pacemne exanimis et Martis sorte peremptis
Oratis? equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent:
Nec bellum cum gente gero. Rex nostra reliquit
Hospitia, et Turni potius se credidit armis.
Æquius huic Turnum fuerat se opponere morti.
Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat; his decuit mecum concurrere telis :
Vixet, cui vitam Deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem.
Dixerat Æneas: olli obstupuere silentes,
Conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior, semperque odiis et crimine Drances
Infensus iuveni Turno, sic ore vicissim

Orsa refert: O fama ingens, ingentior armis,
Vir Trojane, quibus coelo te laudibus aequem?
Iustitiae-ne prius mirer, belli-ne laborum?
Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem :
Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino
Iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.

I02.

Quoties causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est, hodiernum diem, consensumque vestrum, initium libertatis totius Britanniae fore: nam et universi servitutis expertes, et nullae

ultra terrae, ac ne mare quidem securum, imminente nobis classe Romana: ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima, sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant; quia nobilissimi totius Britanniae, eoque in ipsis penetralibus siti, nec servientium litora adspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos, terrarum ac libertatis extremos, recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit nunc terminus Britanniae patet: atque omne ignotum pro magnifico est. Sed nulla iam ultra gens; nihil nisi fluctus et saxa; et infestiores Romani; quorum superbiam frustra per obsequium et modestiam effugeris.

103.

Huic ego vulgus

Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo :
Integer est mentis Damasippi creditor. Esto!
"Accipe quod nunquam reddas mihi," si tibi dicam,
Tune insanus eris, si acceperis? an magis excors
Reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
Scribe decem a Nerio; non est satis: adde Cicutae
Nodosi tabulas centum, mille adde catenas:

Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

Cum rapies in ius malis ridentem alienis,

Fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor.

F

104.

Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo conspectam, et bovem feminam locutam publice ali. Minturnis quoque per eos dies caeli ardentis species adfulserat. Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes lacrimavit. In urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae, quae in colle est, duo diversa prodigia, palmam in area enatam, et sanguine interdiu pluvisse. Duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco factum esset,— palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat,—alterum, quod in loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur. Publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, et ut supplicatio fieret, cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent, populusque coronatus esset. Omnia, uti decemviri praeierunt, facta.

105.

Est sane iocus iste, quod libellum
Misisti mihi, Gryphe, pro libello.
Urbanum tamen hoc potest videri,
Si, post hoc, aliquid mihi remittas :
Nam, si ludere, Gryphe, perseveras,

« PreviousContinue »