Page images
PDF
EPUB

XLV, 7-9.

- PERSEA VICTVM BENIGNE EXCIPIT L. AEMILIVS PAVLVS.

VII. SECUNDAM eam Paulus, sicut erat, victoriam ratus, victimas cecidit eo nuntio; et, consilio advocato, litteras praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in 5 praetoria frequentis jussit. Non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. Patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis fama comparandus, tunc accessio Punici belli fuerat, sicut 10 Gentius Macedonici. Perseus caput belli erat; nec ipsius tantum, patris avique ceterorumque, quos sanguine ac genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac Magnus Alexander, qui summum inperium in orbe terrarum 15 Macedonum fecerant. Pullo amictu cum filio Perseus ingressus est castra, nullo suorum alio comite, quam qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. Progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi 20 sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent.

Consurrexit consul, et, jussis sedere aliis progressusque paulum, introeunti regi dextram porrexit, summittentemque se ad pedes sustulit, nec attingere genua passus, introductum in tabernaculum adversus advo25 catos in consilium considere jussit.

VIII. Prima percontatio fuit, qua subactus injuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? Cum, responsum ex30 pectantibus cunctis, terram intuens diu tacitus fleret, rursum consul: "si juvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer, ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc vero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide ad

re

versus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum îs tibi bellum esse quam pacem malle?" Nec interrogatus nec accusatus cum sponderet: "utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate, inciderunt, bonum animum habe; multorum regum et populorum casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet." Haec Graeco sermone Persei; Latine deinde suis 10 "exemplum insigne cernitis" inquit "mutationis rerum humanarum. Vobis hoc praecipue dico, juvenes. Ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet, nec praesenti credere fortunae, cum, quid vesper ferat, incertum sit. Is demum 15 vir erit, cujus animum neque prospera flatu suo efferent nec adversa infringent." Consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. Eo die et invitatus ad consulem Perseus, et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat.

20

IX. Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit, idemque finis inclyti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. Vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fulvio, 25 L. Manlio consulibus regnum accepit; a senatu rex est appellatus M. Junio, A. Manlio consulibus; regnavit undecim annos. Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum Amyntae filium fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae 30 se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae adque Illyrici amplexa. Superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope immenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit. 35 Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis Rubrum mare amplectitur, peragravit. Tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum

ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus; a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.

[ocr errors]

XLV, 40-42.-L. AEMILI PAVLI DE REBVS GES

TIS ET CALAMITATE SVA CONTIO.

SED non Perseus tantum per illos dies documentum 5 humanorum casûm fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens. Nam duobus e filiis, quos, duobus datis in adoptionem, solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, 10 ferme duodecim annos natus, quinque diebus ante triumphum, major, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit; quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis praedestinantis triumphos, oportuerat. Paucis post diebus, data a M. 15 Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum dissereret, memorabilis ejus oratio et digna Romano principe fuit.

XLI. "Quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum 20 meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam 25 meam fortunam. Profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. Inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. A Delphis quinto die 30 in castra perveni; ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium

erant, neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia ejus saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici, Macedoniam in potestatem populi Romani redegi, et, quod bellum per quadriennium quattuor ante me consules ita gesserunt, ut semper 5 successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci. Aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus. Divitates omnes Macedoniae se dediderunt; gaza regia in potestatem venit; rex ipse, tradentibus prope ipsis dîs, in templo Samothracum 10 cum liberis est captus. Mihi quoque ipsi nimia jam fortuna videri eoque suspecta esse. Maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando. Postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt, 15 neque erat quod ultra precarer, illud optavi, ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem ejus domus mea potius quam res publica sentiret. Itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut 20 ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. Et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, ille, qui ante se, captivos ipse, duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet; ego, qui de 25 illo triumphavi, ab alterius funere filii curru in Capitolium vectus sum, ad alterum ex Capitolio prope jam expirantem veni; neque ex tanta stirpe liberûm superest, qui L. Aemilii Pauli nomen ferat. Duos enim, tamquam ex magna progenie liberorum, in 30 adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent; Paulus in domo praeter me nemo superest. Sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur." XLII. Haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si 35 miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.

15- Livy.

« PreviousContinue »