Page images
PDF
EPUB

agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provocatus erat, insidente galcae corvo, el unguibus rostroque hostem infestante, occidit, et ex eo Corvi nomen accepit; consulque proximo anno, quum annos viginti tres haberet, ob virtutem creatus est. Amicitia cum Karthaginiensibus iuncta. Campani, quum urgerentür a Samnitibus bello, auxilio adversus eos a senatu petito, quum id non impetrarent, urbem atque agros populo Romano dediderunt: ob quam causam ea, quae populi Romani facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit. Quum ab A. Cornelio consule exercitus in_iniquum_locum deductus in magno discrimine esset, P. Decii Myris tribuni militum opera servatus est. Qui, occupato colle super id iugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in aequiorem locum evadendi dedit: ipse ab hostibus circumsessus erupit. Quum milites Romani, qui Capuae in praesidio erant relicti, de ea occupanda urbe conspirassent, et, detecto consilio, metu supplicii a populo Romano defecissent; per M. Valerium Corvum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revocaverat, patriae restituti sunt. Res praeterea contra Hernicos, et Gallos, et Tiburtes, et Privernates, et Tarquinienses, et Samnites, et Volscos prospere gestas continet.

T. LIVII PATAVINI
LIBER VII.

Annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate. Hos sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit: Patres prae

turam Sp. Furio M. filio Camillo; aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio collega ex Patribus datus L. Aemilius Mamercinus. Principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio. Quum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit: nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus, curulibus sellis praetextatos tanquam consules sedentes, nobilitas sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem, et collegam consulibus, atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui ex Patribus iubendi aediles curules creari. Primo, ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat: postea promiscuum fuit. Inde, L. Genucio et Q. Servilio consulibus, et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta. Censorem, aedi. lem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse: maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura, tam acerba, M. Furii fecit. Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna: princeps pace belloque prius, quam exsulatum iret; clarior in exsilio vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit. Par deinde per quinque et viginti annos (tot enim postea vixit) titulo tantae gloriae fuit, dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.

II. Et hoc et insequenti anno, C. Sulpicio Petico, C. Licinio Stolone consulibus, pestilentia fuit. Eo nihil-dignum memoria actum, nisi quod pacis deum

exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. Et quum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo, (nam circi modo spectaculum fuerat) inter alia coelestis irae placamina instituti dicuntur. Ceterum parva quoque (ut ferme principia omnia) et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant; sed impletas modis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, (idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor) dicitur, quum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem quum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paullatim verterat; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit: quae inde exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui`

passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur, et stipendia, tanquam expertes artis ludicrae, faciant. Inter aliarum parva principia rerum, ludorum quoque prima origo po nenda visa est: ut appareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.

III. Nec tamen ludorum primum initium, procurandis religionibus datum, aut religione animos, aut corpora morbis levavit. Quin etiam, quum medios forte ludos circus Tiberi superfuso irrigatus impedisset, id vero, velut aversis iam diis aspernantibusque placamina irae, terrorem ingentem fecit. Itaque Cn. Genucio, L. Aemilio Mamercino secundum consulibus, quum piaculorum magis conquisitio animos, quam corpora morbi, afficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur, pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam. Ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit, Dictus L. Manlius Imperiosus, L. Pinarium magistrum equitum dixit. Lex vetusta est, priscis literis verbisque scripta, ut, qui practor maximus sit, Idibus Septembribus clavum pangat. Fixa fuit dextro lateri aedis lovis optimi maximi, ex qua parte Minervae templum est. Eum clavum, quia rarae per ea tempora literae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt: eoque Minervae templo dicatam legem, quia numerus Minervae inventum sit. Volsiniis quoque clavos, indices numeri annorum, fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, comparere, diligens talium monumentorum auctor Cincius affirmat. M. Horatius consul ex lege templum Iovis optimi maximi dedicavit anno post reges exactos: a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollenne clavi figendi translatum est. Intermisso deinde more, digna etiam per se visa res, propter

quam dictator crearetur. Qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac reipublicae gerendae, ac non solvendae religione, gratia creatus esset, bellum Hernicum affectans, delectu acerbo iuventutem agitavit; tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis, seu vi, seu verecundia victus, dictatura abiit.

IV. Neque eo minus principio insequentis anni, Q. Servilio Ahala, L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. Acerbitas in delectu, non damno modo civium, sed etiam lace ratione corporum lata, partim virgis caesis, qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat: et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox, cognomenque Imperiosi grave liberae civitati, ab ostentatione saevitiae ascitum; quam non magis in alienis, quam in proximis, ac sanguine ipse suo exerceret. Criminique ei tribunus inter cetera dabat, quod filium iuvenem, nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, penatibus, foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum, dederit: ubi summo loco natus dictatorius iuvenis quotidiana miseria disceret, vere imperioso patre se natum esse. At quam ob noxam? quia infacundior sit, et lingua impromptus. Quod naturae damnum utrum nutriendum patri, si quicquam in eo humani esset, an castigandum ac vexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie sua parum prosperum sit. At, hercule, L. Manlium ma lum malo augere filii, et tarditatem ingenii insuper premere; et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id exstinguere vita agresti et rustico cultu, inter pecudes habendo.

V. Omnium potius his criminationibus, quam ipsius iuvenis, irritatus est animus: quin contra, se quoque parenti causam invidiae atque criminum esse,

« PreviousContinue »