Page images
PDF
EPUB

ferro vellet. Cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent, et deiecta in id sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret, cuiusque sors exciderat, alacer inter gratulantes gaudio 5 exultans cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis quam bene morientium fortuna laudaretur.

Hannibal's address to his army.

IO XLIII. Cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata ita apud eos locutus fertur: "Si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites ; neque enim 15 spectaculum modo illud, sed quaedam veluti imago vestrae condicionis erat. Ac nescio an maiora vincula maioresque necessitates vobis quam captivis vestris fortuna circumdederit: dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentis; 20 circa Padus, amnis maior ac violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis. ac vigentibus transitae. Hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi inposuit, praemia vobis ea victo25 ribus proponit, quibus ampliora homines ne ab dis quidem inmortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque 30 possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum In hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene iuvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando

est.

nunc

nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis; tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit; 5 hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit."

"Nec quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore; saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perlevi momento victi sunt. Nam dempto hoc uno ful- 10 gore nominis Romani quid est, cur illi vobis conparandi sint? Ut viginti annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes huc per- 15 venistis; pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non 20 Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi ae- 25 stimo, milites, quod nemo est vestrum, cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus prius omnium vestrum 30 quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque."

Continuation of the same.

XLIV. "Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum peditem, genero

sissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Carthaginienses cum pro patria tum ob iram iustissimam pugnaturos. Inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, 5 tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis vim quam arcentis. Accendit praeterea et stimulat animos dolor, iniuria, indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum opIo pugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit. Cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum inponere aecum censet. Circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, 15 quos non excedamus, neque eos, quos statuit, terminos observat. Ne transieris Hiberum ! Ne quid rei tibi sit cum Saguntinis!' 'At liberum est Saguntum.' 'Nusquam te vestigio moveris!' 'Parum est quod veterrimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam ademisti? Adi20 mis etiam Hispanias, et inde si decessero, in Africam transcendes.' Transcendes autem? Transcendisse dico. Duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus. Illis timidis et ignavis 25 esse licet, qui respectum habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient; vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis aut vincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem 30 oppetere. Si hoc bene fixum omnibus, si destinatum animo est, iterum dicam, vicistis: nullum contemptu mortis telum ad vincendum homini ab dis inmortalibus acrius datum est."

The Numidians plunder the tribes friendly to Rome. Scipio crosses the Ticinus and encamps. Hannibal's liberal promises to his men.

XLV. His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum jungunt tutandique pontis causa castellum insuper inponunt; Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos 5 sociorum populi Romani agros mittit; Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem sollicitari. Ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum a a Victumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque 10 propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quis- 15 que velit, inmunem ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cuius suorum popularium mutatam 20 secum fortunam esse vellent. Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro iis mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quem 25 ad modum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut dis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

30

The battle of the Ticinus begins unexpectedly to both sides. Defeat of the Romans. Rescue of the consul by his son.

XLVI. Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis; nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore praetorio 5 inminente consederat. Quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantae et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. Neutri Io alteros primo cernebant, densior deinde incessu tot hominum equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Consistit utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit 15 in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore sublato iaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. Inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps. Dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labenti20 bus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat, donec Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus pe25 riculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. Hic erit iuvenis, penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. Fuga tamen effusa iaculatorum maxume fuit, quos primos Numidae invase30 runt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo, sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque effuse ce

« PreviousContinue »