Page images
PDF
EPUB

et ad urbem accessurum Veientes audivere, obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus rex Romanus 5 vicit, persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida miuris ac situ ipso munita abstinuit; agros rediens vastat ulciscendi magis quam praedae studio. Eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte multatis

Io in centum annos indutiae datae.

Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito recuperando, non condendae urbis consilium, non bello 15 ac pace firmandae. Ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis: trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Cele20 res appellavit, non in bello solum sed etiam in pace habuit.

During a review in the Campus Martius Romulus mysteriously disappears from the earth. Reappearing in deified form, he predicts Rome's future glory.

XVI. His inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno 25 fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius contioni abstulerit. Nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi 30 satis credebat patribus, qui proxumi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta mae

stum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde a paucis initic facto deum deo natum, regem parentemque urbis Romanae salvere universi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, 5 qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent manavit enim haec quoque sed perobscura fama; illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. Et consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. Namque Proculus Iulius, sollicita civitate deside- 10 rio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor in contionem prodit. "Romulus " inquit "Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obvium dedit. Cum perfusus horrore venerabundus adstitissem, petens preci- 15 bus, ut contra intueri fas esset: "Abi, nuntia inquit, "Romanis, caelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse." "Haec" inquit "locutus subli- 20 mis abiit." Mirum quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide inmortalitatis lenitum sit.

[ocr errors]

Interregnum, during which the senators rule in rotation. Dispute between the two parts of the nation as to the choice of a king. Discontent of the lower orders. The election is referred to the people, subject to confirmation by the Senate.

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. Necdum ad singulos, quia nemo magno- 25 pere eminebat in novo populo, pervenerat; factionibus inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant; Romani veteres peregrinum

regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa civitatium inritatis 5 animis vis aliqua externa adoriretur. Et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum patres decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent, consociant. Decem im10 peritabant, unus cum insignibus imperii et lictoribus erat; quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat; annuumque intervallum regni fuit. Id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum. Fremere deinde plebs, multiplicatam servi15 tutem, centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum videbantur passuri. Cum sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo permissa, ut non plus darent iuris quam retinerent. 20 Decreverunt enim, ut, cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent. Hodie quo

que in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt. Tum 25 interrex contione advocata "Quod bonum faustum felixque sit" inquit, "Quirites, regem create: ita patribus visum est. Patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis, auctores fient.” Adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id 30 modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret qui Romae regnaret.

Numa Pompilius, a Sabine renowned for piety and justice, is elected king and inaugurated upon the Capitoline Hill. XVIII. Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat, consul

tissimus vir, ut in illa quisquam esse aetate poterat, omnis divini atque humani iuris. Auctorem doctrinae eius, quia non extat alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem Servio Tullio regnante Romae centum amplius post annos in ultima Italiae ora circa Metapontum 5 Heracleamque et Crotona iuvenum aemulantium studia coetus habuisse constat, Ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos, aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset, quove praesidio unus per tot gentes dissonas ser- 10 mone moribusque pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis, instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.

15

Audito nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferen- 20 dum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. Inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem in lapide ad meridiem versus consedit. Augur 25 ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt. Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determi navit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septem- 30 trionem esse dixit, signum contra, quoad longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit; tum lituo in laevam manum translato dextra in caput Numae imposita precatus ita est: "Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Ro- 35 mae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos

fines, quos feci." Tum peregit verbis auspicia, quae mitti vellet; quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.

Numa founds the temple of Janus, reigns in unbroken peace, inculcates fear of the gods and establishes the calendar.

XIX. Qui regno ita potitus urbem novam, conditam 5 vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro .condere parat. Quibus cum inter bella adsuescere videret non posse, quippe efferari militia animos, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus 10 ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati dii dederunt ut videremus, post bellum Actiacum ab 15 imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta. Clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum rem 20 ad multitudinem inperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est. Qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se monitu, quae acceptissima 25 diis essent, sacra instituere, sacerdotes suos cuique deorum praeficere.

Atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses describit annum; quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque . . . dies solido 30 anno, qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies

« PreviousContinue »