Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

Institution of the great Flamens, the Vestals, the Salii, and the Pontifex Maximus.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed quia in civitate 5 bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Iovi adsiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. Huic duos flamines adiecit, Marti unum, alte- 10 rum Quirino; virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. Iis, ut adsiduae templi antistites essent, stipendium de publico statuit, virginitate aliisque caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo le- 15 git, tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen, caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit.

Pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex 20 patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque adtribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset, quo consultum plebes 25 veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo caerimonias sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove quo visu missa susciperentur atque cura- 30 rentur. Ad ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit, deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

[ocr errors]

Peaceful reign of the pious king. His meetings with the goddess Egeria. Institution of the worship of Fides.

XXI. Ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea 5 pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro anxio legum ac poenarum metu civitatem regerent. Et cum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent, tum finitumi etiam populi, qui antea castra non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum violare ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congres15 sum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent. Et Fidei sollemne instituit. Ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam 20 sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse. Multa

Quo

alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni. — Ita duo deinceps reges, alius alia 25 via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. Cum valida tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.

30

Tullus Hostilius is chosen third king. War is declared against Alba Longa

XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce

clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit: patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. Cum aetas viresque tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus undique 5 materiam excitandi belli quaerebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent. Imperitabat tum Gaius Clulius Albae. Utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid to prius quam mandata agerent. Satis sciebat negaturum Albanum : ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. Tantisper Romani et res repetiverant priores et neganti Al- 15 bano bellum in tricesimum diem indixerant. Haec renuntiant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos, sed imperio subigi: 20 res repetitum se venisse; ni reddantur, bellum indicere iussos. Ad haec Tullus "Nuntiate" inquit "regi vestro, regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli."

When the armies meet, the Alban dictator deprecates a pitched battle as fatal to both parties.

25

XXIII. Haec nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus 30 tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod

nec acie certatum est, et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.

Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque 5 milia passuum locant, fossa circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. Interim Tullus ferox prae10 cipue morte regis, magnumque deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum inpium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettium. Ducit quam prox15 ume ad hostem potest. Inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus Tullus, tamen, si vana adfe20 rantur, in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam structi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: "Iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse videor, nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre. Sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte an perperam, interpretor; fuerit ista eius deliberatio, qui bellum 30 suscepit: me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Tuscis, hoc magis scis. Multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas 35 acies spectaculo fore, ut fessos confectosque simul victorem ac victum adgrediantur. Itaque si nos di amant,

25

quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit." Haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe victoriae 5 ferocior erat. Quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

The contestants agree to decide the war by a combat of three champions from each army.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua 10 alia est nobilior. Tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt; plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria 15 dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur. Tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuius populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret.

20

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: "Iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?" Iubente rege "Sagmina" inquit “te, rex, 25 posco.” Rex ait "Puram tollito." Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. Postea regem ita rogavit :

Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?" Rex respondit : "Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium 30 fiat, facio." Fetialis erat M. Valerius. Is patrem patratum Spurium Fusium fecit, verbena caput capillosque

« PreviousContinue »