Page images
PDF
EPUB

de quo cogitaret, effici posset : quod quum ille fieri posse respondisset ; jussisse eum novaculâ cotem præcidere ; idque protinus ab Atto factum. XXXVII. Sabinos præterea acie vicit. XXXVIII. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. XL. Occisus est ab Anci filiis, quum regnâsset annos triginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana ; cui puero, adhuc in củnis posito, caput arsisse traditum est. XLII, XLIII. Vejentes atque Etruscos prælio fue dit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes, centuriasque descripsit. XLIV. Pomcerium protulit : colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. XLV. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. XLVII, XLVIII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque patrum, neque populi jussu, regnum invasit : quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. L, LI. Turnum Herdonium fraude interemit. LIII. Bellum cum Volscis gessit : LIV. et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere: quorum aræ moveri non potuerunt. LV. Filii Sexti Tarquinii dolo, Gabios in potestatem suam redigit. LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Rome, dictum est, eum regnäturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est. idque factum ejus eventus rei comprobavit. ' Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adducis. set; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretia pudicitiani, quæ, vocato patre ad se Tricipitino, et viro Collatino, obstestata, ne inulta mors ejus es. set, cultro se interemit). LIX. Bruti operâ maximè expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. LX. Tunc consules primùm creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

3

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim; Quippe qui, quum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi, pro virili parte et ipsum consuluisse ; et, si in tantâ scriptorum turbâ mea fama in obscuro sit, nobilitáte 'ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea, et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, et quæ, ab exiguis profecta initiis, eò creverit, ut jam magnitudine Jaboret suâ : et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines proximaque originibus, minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contrà hoc quòque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certè dum prisca illa totâ mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quàm incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec, affirmare, nec refellere, in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores ; ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quàm imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi militiæ. que, et partum et auctum imperium sit. labente deinde paulatim disciplinâ, velut desidentes primò mores sequatur animo ; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire ceperint præcipites : donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri : inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias ; inde fædum inceptu, fædum exitu, quod vites. Cæterùm aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis- exemplis ditior fuit : nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint : nec ubi tantus ae tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit. adeò, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divi. tiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium, per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certè tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potiùs ominibus, votisque ac preca tionibus Deorum Dearumque, si, ut poëtis, nobis quoque mos esset, libentiùs inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

I. JAM primum omnium satis constat, Trojâ captâ, in ceteros sævitum esse Trojanos; duobus, Æneâ Anteno, reque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæ. que Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetûm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadriatiei sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incole bant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras ; et in quem primùm egressi sunt locum, Troja vocatur ; pagoque inde Trojano nomen est : gens universa Veneti appellati. Ænean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primò in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quærentem sedes dela. tum: 'ab Siciliâ, classe Laurentem agrum tenuisse: Troja et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, præter arma et naves,

superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est : alii prælio victum Latinum, pacem cum Æneâ, deinde affinitatem junxisse tradunt: alii, quum instructæ acies constitissent, priùs quàm signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocâsse ad colloquium ; percunctatum deinde, qui mor. tales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent ? Postquam audierit, multitudinem Trojanos esse ; ducem Ænean, filium Anchisæ et Veneris : crematâ patriâ et domo profugos, sedem, condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, - dexterâ datâ fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fædus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Ænean apud Latinum fuisse in hospitio. ibi Latinum apud penates Deos domesticum publico adjunxisse fædus, filiâ Æneæ in matrimonium datâ. ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certâque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi, stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit ; cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aboriginęs Trojanique simul petiti, Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægrè patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Teutra acies læta ex eo certamine abiit. victi Rutuli: victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde. Turnus Rutulique diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque, eorum regem, confugiunt: qui, Cære opulento tum oppido imperitanș, jam inde ab initio minimè lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quàm satis tutum esset accolis, rem Trojanam. crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem jure solùm, sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere. fretusque his animis coalescentium indies magis duorum

populorum Æneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solùm, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, famâ nominis sui implêsset ; tamen, quum mænibus bellum propul. sare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prælium Latinis, Æneæ etiam ultimum operum mortalium fuit. situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicium flumen: Jovem indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat : tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit. tantisper tutelâ muliebri (tanta indoles in Laviniâ erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam, (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an major, quàm hic, Creusâ matre Ilio incolumi natus, comesque. inde paternæ fugæ, quem Iulum eundem Julia gens auc. torem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicunque et quâcunque matre genitus (certè natum Æneâ constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, relia quit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit ; quæ ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. tantum tamen opes creveránt, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc. Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Ænean Silvium creat. is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniæ ali. quot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnârunt. - Latino Alba ortus, Albâ Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus ; qui, in trajectu Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen Alumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius ; post Agrippam Romulus Silvius, a patre. accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit. is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen colli fecit. Proca

« PreviousContinue »