T. Livi ab urbe condita libri, ed. A. Zingerle. Ed. maior, Parts 3-4

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 3 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat: nullo labore3 aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus : vigiliarum somnique nee die, nee nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum : ea neque molli strato, neque silentio arcessita.
Page 23 - Postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Gallise petit, non quia rectior ad Alpes via esset, sed quantum a mari recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo, prius20 quam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere.
Page 158 - Laciniae lunonis, sanctum omnibus circa populis; lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.
Page 245 - Romanos deos, templum id ipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. Visebantur enim ab externis ad •) portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.
Page 147 - An Syphaci Numidisque credis? Satis sit semel creditum; non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat.
Page 215 - Hannibal potest. cautior tarnen quam promptior hic habitus ; et sicut dubites, utrum ingenio cunciator fuerit, an quia ita bello proprie, quod turn gerebatur, aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse , sicut Ennius ait.
Page 78 - Minucius, convocatis militibus, " sœpe ego," inquit, " audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, qui bene monenti obediat ; qui nec ipse consulere nec 25 alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Page 24 - ... torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt.
Page 181 - Scipio e praetoria nave silentio per prae- i conem facto „divi divaeque" inquit „qui maria terrasque 2 colitis, vos precor quaesoque, uti, quae in meo imperio gesta sunt geruntur postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino, qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra mari montions omnibusque sequuntur, bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis auctibus auxitis...
Page 203 - Aedilis 6 curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen. Huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset, ,si me' 7 inquit ,omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo.

Bibliographic information