C. Cornelii Taciti opera: ex recensione Joh. Augusti Ernesti, Volume 4

Front Cover
C. L. F. Panckoucke, 1820

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 30 - Si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare.
Page 17 - In universum aestimanti, plus penes peditem roboris: eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni juventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt: idque ipsum inter suos vocantur; et quod primo numerus fuit, jam nomen et honor est.
Page 34 - Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est; ne pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. vicos locant non in nostrum morem, conexis et cohaerentibus aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi.
Page 208 - Oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
Page 29 - ... nee rubor inter comites adspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas, hae vires, magno semper electorum iuvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium.
Page 17 - Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. nec regibus infinita aut libera potestas , et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt.
Page 37 - Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. Intersunt parentes et propinqui, ac munera probant: munera non ad delicias muliebres quaesita, nec quibus nova nupta comatur: sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
Page 49 - Agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur. Facilitatem partiendi camporum spatia praestant ; arva per annos mutant, et superest ager.
Page 26 - Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam iubendi potestate.
Page 126 - Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. inde etiam habitus nostri honor, et frequens toga, paullatimque discessum ad delinimenta vitiorum, porticus, et balnea, et conviviorum elegantiam. idque apud imperitos, humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.

Bibliographic information