Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[graphic][merged small][merged small][merged small][subsumed]

M. TULLII CICERONIS

TUSCULANARUM DISPUTATIONUM

LIBER PRIMUS.

DE CONTEMNENDA MORTE.

I. QUUM defensionum laboribus senatoriisque mu- 1 neribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, retuli me, Brute, te hortante maxime, ad ea studia, quæ retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi: et, quum omnium artium, quæ ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiæ, quæ philosophia dicitur, contineretur; hoc mihi Latinis literis illustrandum putavi. Non, quia philosophia Græcis et literis et doctoribus percipi non posset: sed meum semper judicium fuit, omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Græcos, aut accepta ab illis fecisse meliora, quæ quidem digna statuissent, in quibus elaborarent. Nam mores 2 et instituta vitæ resque domesticas ac familiares nos profecto et melius tuemur et lautius: rem vero publicam nostri majores certe melioribus temperaverunt et institutis et legibus. Quid loquar de re militari? in qua quum virtute nostri multum valuerunt, tum plus

B

etiam disciplina. Jam illa, quæ natura, non literis assecuti sunt, neque cum Græcia, neque ulla cum gente sunt conferenda. Quæ enim tanta gravitas, quæ tanta constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quæ tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum 3 majoribus nostris comparanda? Doctrina Græcia nos et omni literarum genere superabat: in quo erat facile vincere non repugnantes. Nam quum apud Græcos antiquissimum sit e doctis genus poetarum, si quidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo; serius poeticam nos accepimus: annis enim fere DX post Romam conditam Livius fabulam dedit, (C. Claudio, Cæci filio, M. Tuditano consulibus, anno ante natum Ennium: qui fuit major natu, quam Plautus,) et Nævius.

:

II. Sero igitur a nostris poetæ vel cogniti vel recepti. Quamquam est in Originibus, solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus honorem tamen huic generi non fuisse, declarat oratio Catonis, in qua objecit, ut probrum, M. Nobiliori, quod is in provinciam poetas duxisset. Duxerat autem consul ille in Ætoliam, ut scimus, Enniumi. Quo minus igitur honoris erat poetis, eo minora studia fuerunt. Nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere exstiterunt, non satis Græcorum 4 gloriæ responderunt. An censemus, si Fabio, nobilissimo homini, laudi datum esset, quod pingeret, non multos etiam apud nos futuros Polycletos et Parrhasios fuisse? Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloria; jacentque ea semper, quæ apud quosque improbantur. Summam eruditionem Græci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus. Igitur et Epaminondas, princeps, meo judicio, Græciæ, fidibus

præclare cecinisse dicitur: Themistoclesque aliquot ante annis, quum in epulis recusaret lyram, habitus est indoctior. Ergo in Græcia musici floruerunt, discebantque id omnes; nec, qui nesciebat, satis excultus doctrina putabatur. In summo apud illos honore geometria 5 fuit itaque nihil mathematicis illustrius. At nos metiendi ratiocinandique utilitate hujus artis terminavimus modum.

III. At contra oratorem celeriter complexi sumus: nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum; post autem eruditum. Nam Galbam, Africanum, Lælium doctos fuisse traditum est: studiosum autem eum, qui his ætate anteibat, Catonem: post vero Lepidum, Carbonem, Gracchos: inde ita magnos nostram ad ætatem, ut non multum aut nihil omnino Græcis cederetur. Philosophia jacuit usque ad hanc ætatem, nec ullum habuit lumen literarum Latinarum; quæ illustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi. In quo eo magis nobis est elaboranduni, quod 6 multi jam esse Latini libri dicuntur scripti inconsiderate, ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. Fieri autem potest, ut recte quis sentiat, et id, quod sentit, polite eloqui non possit: sed mandare quemquam literis cogitationes suas, qui eas nec disponere, nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperantur abutentis et otio et literis. Itaque suos libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit præter eos, qui eamdem licentiam scribendi sibi permitti volunt. Quare si aliquid oratoriæ laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiæ fontes aperiemus, e quibus etiam illa manabant. IV. Sed, ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientiæ 7

« PreviousContinue »