Valerii Maximi Dictorum factorumque memorabilium libri IX.: Ad optimorum librorum fidem editi

Front Cover
sumptibus Ottonis Holtze, 1868 - Rome - 388 pages

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 317 - Sophocles quoque gloriosum cum rerüm natura certamen habuit, tarn bénigne illemirifica opera sua exhibèndo, quam illa operibus eius témpora liberaliter subministrando. Prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum transitum ad mortem Oedipode Coloneo scripto; qua sola fabula omnium eiusdem studii poetarum praeripere gloriam potuit.
Page 57 - Thermopylas superato. lus civile per multa saecula inter sacra caerimoniasque deorum immortalium abditum solisque pontificibus notum Cn. Flavius, libertino patre genitus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione factus aedilis curulis, vulgavit ac fastos paene toto foro exposuit.
Page 47 - Majores natu in conviviis ad tibias egregia superiorum opera carmine comprehensa pangebant, quo ad ea imitanda juventutem alacriorem redderent. . . . Quas Athenas, quam scholam, quae alienigena studia huic domesticae disciplinae praetulerim ? Inde oriebantur Camilli, Scipiones, Fabricii, Marcelli, Fabii.
Page 51 - Lupercalium enim mos a Romulo et Remo inchoatus est tunc, cum laetitia exultantes, quod iis avus Numitor, rex Albanorum, eo loco, ubi educati erant, urbem condere permiserat sub monte Palatino, (hortatu Faustuli educatoris sui) quem...
Page 247 - Atque ut uxoriam quoque fidem attingamus, Tertia Aemilia, Africani prioris uxor, mater Corneliae Gracchorum, tantae fuit comitatis et patientiae ut cum sciret viro suo ancillulam ex suis gratam esse, dissimulaverit, ne domitorem orbis Africanum, femina magnum virum...
Page 84 - Eodem ludos Florales, quos Messius aedilis faciebat, spectante, populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. quod cum ex Favonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatre, ne praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret.
Page 84 - Missus enim ad cum occidendum in privata domo Minturnis clausum servus publicus, natione Cimber, et senem, et inermem, et squalore obsitum, strictum gladium tenens, aggredi non sustinuit: sed claritate viri occaecatus, abjecto ferro, at'onitus inde ac tremens fugit.
Page 202 - Ticini, quo victor hostium ad complectendos parentes venerat, gravi illum et periculosa valetudine in Germania fluctuare cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet. Iter quoque quam rapidum et praeceps velut uno spiritu corripuerit, eo patet, quod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte, mutato subinde equo, ducenta millia passuum, per modo devictam barbariem , Antabagio duce solo comite contentus , evasit.
Page 167 - Dionysio constituta, qui eam acceperat, supervenit. Admiratus amborum animum, tyrannus supplicium fidei remisit; insuperque eos rogavit ut se in societatem amicitiae, tertium sodalitii gradum ultima culturum benevolentia reciperent.
Page 20 - Val. Max. 1, 6, 6 : C. autem Flaminius inauspicato consul creatus, cum apud lacum Trasymenum cum Hannibale conflicturus convelli signa iussisset, lapso equo super caput eius humi prostratus est, nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis negantibus signa moveri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus est.

Bibliographic information