Page images
PDF
EPUB

bus vulgatum est, quod ad horum librorum vel criticam vel enarrationem aliquod habeat momentum; nam Tischeriana editio tam pauca sua habet atque propria, ut vix in censum venire possit. Scripsi Hannoverae die I. mensis Maii anni MDCCCLIII.

64

IN

M. TULLII CICERONIS

TUSCULANARUM DISPUTATIONUM

LIBROS QUINQUE
PROLEGOMENA.

I. De universa philosophia apud Romanos 1).

Philosophiae studium apud Romanos diu neglectum iacuit. Etenim gens Romana, a primis civitatis initiis continuis bellis occupata, ita instituta erat, ut omnem laudem gloriamque in re militari civitatisque administratione collocaret. Quae quidem via posteris quoque temporibus ad summam in re publica auctoritatem adipiscendam una erat atque certissima. Primus Graecarum doctrinarum sapientiaeque amor in Romanorum animis effloruit, quum clarissimi illi Graeci, Carneades, Critolaus, Diogenes, primi qui a Romanis cogniti sunt philosophi, ab Atheniensibus Romam missi sunt (598 a. U. c. 155 a. Chr.). At enimvero M. P. Cato, severus ille senex, pristinae Romanorum disciplinae innutritus, metuens, ne iuventus flagranti illo litterarum ardore a veteris disciplinae severitate, quam militaris rei publicae conditio necessario requireret, degeneraret et, Graecorum infecta doctrina, ingenii magis cultui, quam rebus strenuis operam daret, effecit, ut legati mox domum remitterentur.

Postea vero, Romano imperio longe lateque propagato et stabilito, ingentes opes et cum eis luxuria ac magnificentia, libidines omniaque scelerum genera civium animos pessumdabant. His quidem temporibus, in hac rerum atque otii affluentia, uti in deterioris ingenii hominibus luxuriae voluptatumque cupiditas excitabatur, ita in excelsioribus animis magnum quoddam mentis doctrinis excolendae exortum est desiderium. Itaque eo tempore, quo philosophia efflore

1) Quae in his prolegomenis in studiosae iuventutis gratiam a nobis prolata sunt, summa quaedam quasi capita eorum continent, quae in hanc rem uberius disputavimus in libro, qui inscribitur: M. Tullii Ciceronis in philosophiam eiusque partes merita. Commentatio regio praemio ornata. Hamburgi sumptibus Friderici Perthes. MDCCCXXV., additis nonnullis, quae ad interiorem Tusculanarum Disputationum intelligentiam facere viderentur.

ed. quarta.

1

scere coeperat, Romanorumque animi ad id studium persequendum satis exculti videbantur, antiquus rerum publicarum status populique ingenium commutatum plane erat atque conversum.

Onnium fere disciplinarum philosophi e Graecia Romam commigraverunt ibique summa illustrissimorum virorum perfruentes dignitate in eorum domibus sedem suam fixerunt. Inter eas disciplinas, quae studiosissime colebantur a Romanis, duae potissimum nominandae sunt, quae plane contrariae erant, Stoicam dico et Epicuream. Etenim uti Romanorum ingenium in vita aut ad tetricam quandam severitatem, aut ad effusam luxuriam inclinabat; ita in philosophia aut Stoicae scholae asperitatem aut Epicureae mollitiam amplexatum est. Stoica disciplina, omnes externas res negligens atque spernens, splendore ac magnificentia praeceptorum ornata, excelsioris ingenii Romanos, qui pristinam illam morum severitatem, gravitatem atque ingenii altitudinem retinere et rem publicam praeclare honesteque gerere studebant, mirifice capiebat. Epicurea philosophia, quae et cognitu satis facilis erat, et blandis voluptatis illecebris invitabat, eis maxime grata erat, qui, a re publica remoti, magis sibi vivebant et corporis vel animi voluptatibus frui, quam vitam negotiosam transigere malebant.

II. De Cicerone eiusque universa philosophia.

Etsi multi tum Romani philosophiae operam navabant; tamen, quum ea ferme a Graecis tradi Graecisque litteris contineri soleret, et perpauca tantum perque exigui pretii monumenta Latina relicta essent, fieri non potuit, ut illa laete effloresceret ac magna incrementa caperet. Itaque Cicero, flagranti patriae amore agitatus, uti, quum in gerenda re publica versabatur, omnem in ea operam, omnes curas cogitationesque posuerat civiumque salutem atque incolumitatem modis omnibus augere et promovere studuerat, ita, in senili aetate constitutus, quum, Romana re publica eversa atque libertate Caesaris dominatu oppressa, administrandis civitatis muneribus civibus suis prodesse non posset, ne otio, quo abundabat, langueret, universam philosophiam e Graecia traductam Latinarum litterarum luce illustrare sibi proposuit, magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis, res tam graves tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri et hanc reliquam gloriam Graeciae eripi.

Quanquam Tullius nullum fere philosophiae locum, qui non Latinis litteris illustratus pateret, reliquit; tamen non perfectam artis quandam disciplinam condidit. Neque id in conscribendis suis de philosophia libris secutus est consilium; sed praeclarissima quaeque et ad mores conformandos vitamque melius instituendam saluberrima

sapientiae praecepta, Romani sermonis splendore explanata, ex umbra quasi in solem atque pulverem producenda putavit.

Omnium philosophorum disciplinas perscrutatus, summos Graeciae philosophos de gravissimis quaestionibus dissentire interque se dissidere quum intellexisset sibique persuasisset, non aliter, nisi de omnibus rebus in contrarias partes disserendo, quid in quaque re verisimile esset, inveniri posse: Academicorum recentiorum disciplinae, quam iam adolescens Philone duce et didicerat, et tanquam optimum instrumentum ad eloquentiae laudem comparandam mirifice am→ plexatus fuerat, totum se penitusque tradidit. Huius enim philosophiae proprium est, in utramque partem veri reperiendi caussa disserendo errores opinionesque non firmis superstructas fundamentis destruere, iudicium nullum interponere, ea probare, quae simillima veri videantur, conferre caussas et, quid in quamque sententiam dici possit, expromere, nulla adhibita sua auctoritate, iudicium audientium relinquere integrum ac liberum. Ex quo intelligitur, Academicos non omnem scientiam sustulisse, sed cum ratione probabilitate usos esse. Itaque Cicero, nullius philosophiae disciplinae auctoritate adstrictus, principum philosophorum sententias examinavit atque excussit el, in utramque partem pondèratis rei momentis rationibusque comparatis, quae ad probabilitatem atque veri similitudinem maxime propensa esse viderentur, secutus est.

Inter eos philosophos, quos maxime probavit Cicero, primum locum obtinet Plato: cuius philosophiam totam vel certe maximam eius partem sine dubio sibi vindicasset Latinisque litteris illustrasset, si et Romanorum ingenia satis exculta fuissent ad illius sublimitatem atque excelsitatem percipiendam, et ipse totam eius subtilitatem mente sua concepisset. Platonis auctoritatem in eis potissimum secutus est, quae ad naturae cognitionem (physica) et ad animorum immortalitatem spectant. Secundum philosophiam Platonicam maxime amplexatus est Stoicorum disciplinam, in primis in eis, quae praeclare ab illis scripta erant de morali doctrina, de legis natura, de conformanda re publica. Etsi haud raro Stoicorum philosophiam vehementer aggreditur atque perstringit; tamen omnino de illa magnifice sentit eiusque sententias excelsissimas inter cives suos divulgare et propagare studet, neque eas ipsas, sed quibus eas firmare nitebantur argumenta, longissime nonnunquam arcessita, reprehendit.

III. De Ciceronis philosophia morali.

Veteres philosophiam in tres partes dividebant: dialecticam, physicam, ethicam. In unaquaque parte Cicero elaboravit et egregia

scripta reliquit. Praestantissimus autem atque pulcherrimus Ciceronianae philosophiae locus sine dubio censendus est is, qui est de moralibus, et, quod in exponenda hac doctrina sanissimum quo illius ingenium pollebat iudicium praeclare enitescit, et vero etiam, quod philosophus noster, quaecunque eximia adhuc a Graecis philosophis de morali doctrina erant disputata, perscrutatus eisque eleganter prudenterque usus, praeclarissimas in scriptis suis moralibus consignavit sententias et complures huius doctrinae notiones primarias, excussis interque se comparatis contrariis Graecorum philosophorum decretis, clariore luce illuminavit.

In moralibus Tullius principum Academicorum, Arcesilae et Carneadis, more probabilitati maximum locum concessit. Multa enim probabilia esse iudicavit, quae quanquam non perciperentur, tamen, quia visum haberent quendam insignem et illustrem, eis sapientis vitam regi posse existimabat. Iam supra demonstravimus, in morali doctrina Ciceronem maximam partem Stoicorum vestigiis institisse; nulla enim firma in ea et coniuncta naturae praecepta tradi posse statuit, nisi aut ab eis, qui solam, aut ab eis, qui maxime honestatem propter se dicerent expetendaın, i. e. aut a Stoicis aut ab Academicis et Peripateticis: quas tres disciplinas in hoc philosophiae loco re consentire, nominibus discrepare dicebat.

Stoici philosophiam moralem distribuerunt in doctrinam de rebus bonis, malis, indifferentibus, de virtutibus, de animi perturbationibus, de officiis. Duplex autem erat philosophiam moralem tractandi ratio; utraque tamen eandem sibi subiectam habebat materiam. Altera ratio erat doyuarinn vel dewontixń, fundamentum totius philosophiae moralis, quae in scrutanda natura morum et origine aperiendisque iusti, boni, aequi fontibus versabatur. Huc pertinent Ciceronis libri de Finibus Bonorum et Malorum. Altera ratio erat лaqαivεtiný, eaque popularis et ad communem intelligentiam accommodata, quam Cicero in libris de Officiis, in Tusculanis Disputationibus aliisque libris secutus est. Ea praecepta dat, quibus mores corrigantur et ordinentur, et in omnes partes usus vitae conformari possit.

IV. De Tusculanis Disputationibus.

Scripti sunt quinque libri Tusculanarum Disputationum turbulento illo tempore, quum res publica bello civili misere vexabatur, et Cicero, muneribus orbatus, et sibi et litteris vivebat. E temporis notis, quae sane multae in his ipsis Tusculanis exstant, luculentissime apparet, eas post libros de Finibus Bonorum et Malorum anno DCCVIII. U. c. (45 a. Chr.) inchoatas, easdemque anni DCCIX. initio

« PreviousContinue »