Page images
PDF
EPUB

aeternum nihil sentiendi receptaculum. Theodorus Lysimacho mortem minitanti: Magnum vero, inquit, effecisti, si cantharidis vim consecutus es. 118. Paullus Persi deprecanti, ne in triumpho duceretur: In tua id quidem potestate est. Multa primo die, quum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, quum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud sane periculum est, ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet.

XLI. Mihi quidem in vita servanda videtur illa lex, quae in Graecorum conviviis obtinetur. Aut bibat, inquit, aut abeat! et recte; aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat. Sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Haec eadem, quae Epicurus, totidem verbis dicit Hieronymus 2. 119. Quod si iis philosophis 3, quorum ea sententia est, ut virtus

6 Sic Or. c. R. P. Gud. 1. b. aliisque pro vulg. sentienti: quod ineptum est. 7 v. Adn. XLI. 1 v. Adn. 2 Sic Or. c. R. P. Gud. 1. 2. b. aliisque multis pro et Hier. 3 v. Adn.

sius comparat. Senec. de Tranq. c. 14. Valer. Max. VI. 2, 3. Stob. Serm. II, 31. Cf. supra I. 43. pr.

§. 118. Persi] Sic R. P. Gud. 1. 2. Mon. 1. 2. Rehd. Duisb. tres Oxx. unus Leid. Med. Petr. ed. vet. Bouh.; Or. c. vulg. Persae. V. ad I. 42, 101. De re Menkius in Observv. ined. comp. Plutarch. Aemil. Paull. c. 34.

In tua id quidem potestate est] in triumpho non duci, quum hanc ignominiam morte possis evitare. Pro id quidem plurimae edd. vett. habent id inquit, et nonnulli codd. deteriores inquit id aut id quidem inquit. At verbum inquit non raro omittitur. Cf. I. 43, 104: ubi v. Adn. V. 35, 98. Cf. Wesenb. Adn. Tusc. p. 16.

[ocr errors]

quae qui recordetur] Coniunctivus positus, quia haec enuntiatio ad sequentem enuntiationem pendentem: ne putet relata est. Cf. Divin. I. 56, 127: qui enim teneat caussas rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat, quae futura sint. V. Madvigium ad Fin. II. 27, 86. p. 291.

legem firmiter tenere; ergo dicitur: lex obtinetur pro: lex valet. V. Klotzium in Lectt. Tull. I. p. 128., qui recte vulgatam defendit exemplisque illustravit, et Wesenb. Em. II. p. 57. Supra I. 12, 26: sententiam, quam vis obtineri. Fin. II. 33, 107: illud autem ipsum quî obtineri potest. Partit. orat. 37, 130: quae autem scripta non sunt, aut consuetudine aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur (ut paullo ante: quae sine litteris aut gentium iure aut maiorum more retinentur). Off. I. 21, 84: quod (regnum) a Tantalo et Pelope proditum iure obtinebatur.

Aut bibat aut abeat] Graece ide άñde. (Nobis: sauf oder lauf'!) Erasm. Adag. Chil. I. cent. X, 47.

orationem

§. 119. Quod si iis philosophis] Or. edidit: quod si ii philosophi, uti est in Vat. tribus Pall. quatt. Oxx. Ego cum Klotzio vulgatam revocavi, ávaxóλoudov esse statuens. Dativos iis philosophis Tullius posuit, quum in mente haberet scribere: tamen licet semper beatum censere esse sapientem; deinde CAP. XLI. obtinetur] W. Or. Tr. e autem post longiorem interpositionem Dav. coni. obtinet, uti legitur in Gud. 2. institutae structurae oblitus alteram enunet Marb.; cod. El. continetur; reliqui tiationis partem non verbis antecedenomnes libri et scripti et editi obtinetur tibus iis philosophis accommodat et sub(R. obtineť i. e. obtinetur). Rectissime. Au- iungit, sed, quasi coeptam enuntiatioreae enim aetatis scriptores obtinendi nem iam absolverit ad finemque perduverbum nunquam intransitive usurpant, xerit, tanquam integram enuntiationem sed semper transitive. Legem obtinere est per et adiungit. Etiam ex hoc loco ap

6

per se ipsa nihil valeat, omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicamus, id illi cassum quiddam et inani vocis sono decoratum esse dicant; et tamen semper beatum censent esse sapientem: quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum vides?? quorum alii tantam praestantiam in bonis animi esse dicunt, ut ab iis corporis et externa obscurentur 9. 120. Alii autem haec ne bona quidem ducunt, in animo reponunt omnia. Quorum controversiam solebat tanquam honorarius arbiter iudicare Carneades. Nam quum, quaecunque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur; neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis, bonae va

8

4 Sic R. P. Gud. 1. 2. sex Oxx. Mon. 1. Duisb. tres Pall.; eodem ducunt Pal. 1. Mon. 2., qui habent ducamus; Or. c. vulg. dicimus. 5 Or. et uncis cinxit; alii deleverunt; Wes. Em. I. p. 31. coni. dicant, ei (= ii, v. ad IV. 36, 78.), ut ei respondeat antecedenti illi, v. ad III. 8, 18. 6 Sic Or. c. Vat. Gud. 1. Vind. 2. sept. Oxx. Rehd. (hic q. t. Socrati et Platoni prof.) et edd. vett. post Gebh. omnib. pro perfectis: quam absurdam scripturam tam acriter contra eos, qui profectis receperant, defendi potuisse a Kl. sane miror; nunc is in Add. p. 208. rediit ad profectis. 7 v. Adn. 8 Sic Mon. 2. Duisb.; Or. c. vulg. his; at v. ad I. 3, 5. 9 Sic Or. c. codd. Ball. Med. quinq. Oxx. Rehd. et plerisq. edd. vett. pro vulg. observent; unus Leid. obscurent (ortum ex obscurent); ed. Ven. Alt. observentur; R. P. Gud. II. observant; Bentl. coni. obruantur.

[blocks in formation]

quid tandem faciendum vides?] Sic R. P. Gud. 1. duo Leidd. sept. Oxx. Mon. 2 Vind. 2. aliique; Or. c. vulg. putes (pro vides); Tregder e coni. Madvigii ad Fin. p. 273. putas: quod etiam Wesenb. Em. I. p. 33. probat; Klotzius, qui receperat in ed. vides, nunc in Add. p. 203. legendum suspicatur suades, de rariore structura comparans Suet. Tib. 32: ,,praesidibus onerandas tributo provincias suadentibus," vel dices. Si quid mutandum sit, ego e Duisb. praetulerim censes; sed quum verbum videndi ad mentem translatum latissime pateat notionique intelligendi finitima sit notio iudicandi, optimorum codd. scripturam retinendam existimavi.

alii] Peripatetici et Academici. §. 120.
Stoici.

alii,
§. 120. honorarius arbiter] dicitur is,
ad quem honoris caussa defertur arbi-
trium. Sic de Fato XVII, 39: Chry-
sippus, tanquam arbiter honorarius, me-
dium ferire voluisse (sc. videtur). V.
Ernestii Clav. v. honorarius et Iordan. ad
or. p. Caecina 2, 6.

dissidendi] Sic Or. c. plerisque edd. vett. et codd. El. et uno Ox.; omnes fere codd., etiam Vat. R. P. Gud. 1. II., desiderandi: quod Kl..recepit locum hoc contorto modo interpretans:,,da sei Nichts mehr, was man noch verlangen könnte; da könne man weiter Nichts verlangen; da sei kein Grund zu mäkeln." Nunc in Add. p. 209. coni. discrepandi, dicens locum a Bentl. allatum ad defendendam scripturam dissidendi de Finn. IV. 26, 72:,,Videsne igitur, Zenonem tuum cum Aristone verbis consistere, re dissidere; cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare ?" pari iure adhiberi posse ad defendendam coniecturam suam discrepandi. Mon. 1. disserendi.

hunc locum de summo bono.

ceterarum disciplinarum] praeter Stoicos et Peripateticos, qui re consentiunt, verbis dissentiunt. Ceterarum igitur disciplinarum philosophi, qui in constituendo summo bono a Stoicis et Peripateticis dissident, recte an perperam sentiant, nunc non quaero; certe laudandi sunt, quod in eo cum illis consentiunt, quod sapientem semper beatum esse dicunt.

§. 121. eundum] a Tusculano in urbem."

ubi] positum videtur pro: quomodo, at videtur tantum; est enim: in qua re, in quo studio. Neque aliter ubi accipiendum est in Lael. 14, 51.

letudini, ceteris rebus generis eiusdem, quam Stoici; quum ea, re, non verbis ponderarentur, caussam esse dissidendi1 negabat. Quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi quemadmodum obtinere possint, ipsi viderint; mihi tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce profitentur. 121. Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus. Equidem me etiam conscripturum arbitror, (ubi enim melius uti possumus hoc, cuicuimodi 2 est, otio?) ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus, a quo non modo impulsi sumus ad philosophiae 3 scriptiones, verum etiam lacessiti. In quo quantum ceteris profuturi si

1 v. Adn. 2 Sic plerique codd., etiam R. P. Gud. 1. II.; alii deteriores cuiuscunque modi vel cuiusmodi. V. ad III. 34, 83. 3 v. Adn.

alteros quinque] praeter quinque libros de Finibus Bonorum et Malorum, quos dedicaverat Bruto.

φικός λόγος etc. Cum adiectivo φιλόσο pos, philosophus, contendit Orellius qλόλογος, philologus (non φιλολογικός, ad philosophiae scriptiones] Sic scripsi philologicus), comp. ad Att. XIII, 29: cum Klotzio et Tregdero e Nonio, qui et quum quasi alias res quaererem de phip. 174, 18. Ciceronis verba impulsi su- lologis [philologa, tà pikóλoya] e Nicia. mus ad philosophiae scriptiones, et p. 134, Primus Lactantius Div. Instit. III. 14, 19. 2. impulsi sumus ad philosophiae scriptio- ausus est dicere philosophice. Nam Cic. nem, verum etiam lacessiti affert. D. W. Acad. I. 2, 8. scriptura philosophice scriOr. ediderunt philosophas, quod exhibent bere est corrupta. Scripturae philosophiR. (supra adscripto ic) Gud. 1. unus Ox. cas, philosophas sine dubio ex eo origiquatt. Gebh. unus Ursini. Adiectivum nem suam duxerunt, quod imperitiores philosophus legitur in Pacuvii loco ap. librarii, vera ac propria vi nominis scriGell. N. A. XIII, 8: Ego odi homines ptiones non percepta, id pro scriptis, ignava opera et philosopha sententia. At libris acceperunt; neque negari potest e Pacuvio nihil concludi potest de Ci- durissime dictum fuisse philosophiae scriceronis usu. Praeterea Moser attulit Ma- pta, libri, idque plane abhorrere a concrob. Saturn. VII. 1. p. 625. ed. Zeun.: suetudine Ciceronis, qui dicere solet libri, ,,verbum nullum, nisi philosophum, sen- qui sunt de philosophia vel simili modo, sit; sed ibi alii legunt philosophicum quanquam Plinius (a Klotzio in Add. et, ut legatur philosophum, tamen, ubi p. 209. allatus) H. N. XIII, 27. dicit: Ciceronis oratio agitur, Macrobii aucto-,,in his libris scripta erant philosophiae ritas non plus valebit, quam Pacuvii. Pythagoricae. Eosque combustos a Q. Ex ipso quidem Cicerone idem Moser Petilio praetore, quia philosophiae scripta excitavit locum in ep. ad Q. Fr. III. ep. 1. c. 2, 5:,,quanquam ea villa, quae nunc est, tanquam philosopha videtur esse, quae obiurget ceterarum villarum insaniam ; sed ne hoc quidem loco quicquam probatur; nam ibi philosopha non est adiectivum, sed substantivum; festive et lepide villam Tullius tanquam personam inducit eamque appellat philosopham. Omnium minime probabilis est vulgata philosophicas, quanquam eam etiam optimus cod. P. exhibet; nam adiectivum philosophicus non magis apud Latinos scriptores in usu fuit, quam Loooqixos apud Graecos, qui etsi qtóoopos hoyos, pilóσopov σúrypauua et similia dicunt, tamen nunquam poco

essent; sed haec significatio ab hoc loco plane aliena est; nam dici non potest: impulsi sumus ad libros, sed dicendum erat ad scribendos libros. Vim nominis scriptiones verissime intellexit Klotzius, quum philosophiae scriptiones vertit die schriftlichen Beschäftigungen mit der Philosophie. Uti Ciceroni dicitur philosophiae tractatio, ita pari iure ei dicere licuit philosophiae scriptiones, ratione habita variorum philosophiae argumentorum scribendo vel litteris persequendorum.

- profuturi simus] Sic Ern. e coni. W. et Or. c., codd. Mon. 2. Duisb. Beroaldi aliqua ed. ap. Garaton. ad Milon. p. 132. (Bonon.) Iuntina. L. Contra codd. reli

mus 3, non facile dixerimus; nostris quidem acerbissimis doloribus variisque et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.

qui omnes, ed. Rom. 1469. PABSECVM. Gebh. D. Lall. exhibent sumus, quod probant Garat. 1. d. et Wopkensius Lectt. Tull. p. 205. H., ut adnotat Orellius. At indicativum huic loco nequaquam convenire, clarissime docent sequentia verba non facile dixerimus, quae dubitanter et cum fluctuatione quadam prolata sunt. Omninoque nunquam Cicero ceterique diligentes pedestris orationis scriptores in eiusmodi interrogationibus quae dicuntur obliquis indicativum admiserunt. Qui contra afferuntur loci, aliter accipiendi sunt, ut ubi pronomen demonstrativum ante relativum suppleri potest, ut Fin. IV. 24, 67: quo nituntur homines acuti argumento, operae pretium est considerare (h. e. argumentum, quo). de Sen. IV, 12: nihil admirabilius, quam quo modo mortem filii tulit (h. e. modus, quo). VI, 18: senatui, quae sunt gerenda, praescribo (h. e. ea, quae). pr. Rosc. Am. XXX, 83: quaeramus, ubi maleficium et est, et inveniri potest (h. e. locum, ubi). Supra I. 13, 29. Nonnunquam etiam orationis vigore interrogatio non oblique, sed directe infertur, ut supra I. 5, 10:

dic, quaeso: Num te illa terrent? V. nos in Gr. L. §. 158. Not. 14. Eiusmodi locis, in quibus leguntur terminationes -unt, -untur pro -int, -antur, ut sunt pro sint, exquirunt pro exquirant, coluntur pro colantur, porro -vit pro -rit, ut promulgavil pro promulgarit, -um pro -im, ut sum pro sim etc., per litterarum similitudinem nihil effici ac demonstrari potest. Plerumque his locis codd. et edd. veteres variant. Eleganter de hac re disputavit Otto ad Fin. IV. 24, 67. Multa exempla collegit Ramshorn. Lat. Gr. §. 174. p. 712 sq. ed. 2., sed non satis distribute distinxit, multa etiam attulit, quorum scriptura aperte falsa est. Quae Handius ad Wopk. p. 203 sq. docuit, mihi quidem non satisfecerunt. De Offic. III. 7, 23:,,declarat, quantum odium hominum valet ad pestem" recte nunc a Stürenburgo legitur valeat. Corruptelae caussa posita videtur in seq. vocula ad.

nostris quidem] V. ad II. 17, 41.

alia nulla potuit inveniri levatio] V. nos in libro dicto de Cic. in phil. mer. p. 40.

INDEX HISTORICUS.

Prior numerus librum, posterior paragraphum indicat.

A.

Academia fuit proprie gymnasium in
Athenarum suburbio. 5, 91. Ibi Plato
scholam excitavit, quae ex eo loco
Academia dicta est. 2, 4. 9. 3, 12. 5,
82. Significat idem vocabulum locum
in Tusculano Ciceronis, in quo dispu-
tabatur de philosophia. 2, 9. 3, 7: ubi
v. Adn.

-

Academici vocati sunt philosophi scholae
Academicae, cuius auctor erat Plato.
Hi sunt Academici veteres (5, 82.), a
quibus distinguendi sunt Academici re-
centiores, quorum auctor erat Arcesi-
las, qui nihil esse certi, quod aut
sensibus aut ratione percipi posset, ob
eamque rem de omnibus rebus dubi-
tandum esse statuebant. Cf. nos in
libro d. de Ciceronis in philos. mer.
p. 148 sqq., Prolegomena ad hos li-
bros II., Adn. in 4, 6. 4, 6. 47.
5, 30. 75. 83. 85.
Academici libri II. 2, 4.
Accius (non Attius, v. V. Scr. 1, 105.),
L., filius libertini, Romanorum, poëta
tragicus, natus 582. U. c. 172. a. Chr.
Eum Decius Brutus tanti faciebat, ut
templa, quae e spoliis hostibus de-
tractis exaedificaverat, carminibus Ac-
cii exornari iuberet. Mortuus est val-
de senex. 1, 68. 105. 2, 13. 19. 20. 33.
38. 3, 20. 62. 4, 55. 69. 77. 5, 52.
Achilles, Pelei et Thetidis filius. 1, 105.
Rapta sibi ab Agamemnone Briseide
adeo ira exarsit, ut aliquamdiu bello
abstinuerit. Deinde quum Graeci a
Troianis valde premerentur, missi sunt
auctore Nestore Ulixes et Aiax ad
Achillem, qui donis ac precibus eius
animum flecterent, ut ad pugnam re-
diret. Ex hoc cum Achille sermone
sumpta sunt verba a Cicerone allata
3, 18. - 4, 52.

Achradina fuit pars Syracusarum. Con-
stabant Syracusae quattuor urbibus,
quarum una fuit Achradīna, in qua
forum maximum, pulcherrimae porti-

cus

ornatissimum prytaneum, am-
plissima curia templumque egregium
Iovis Olympii. Reliquae urbis partes
una lata via perpetua multisque trans-
versis divisae privatis aedificiis conti-
nentur. Cic. in Verrem L. 4. c. 53.
Liv. 24, 22 sqq. 25, 24 sqq. 5, 65.
Sed legendum est: ad portas Agra-
gianas; v. Adnot.

[ocr errors]

Aeăcus, Iovis ex Aegina filius, rex Ae-
ginae, tanta iustitia regnasse dicitur,
ut cum Minoe et Rhadamantho tertius
iudex apud inferos a Plutone consti-
tueretur. 1, 98.

Aeētes, rex Colchorum, filius Solis. Eius
liberi fuerunt Medea, Absyrtus, Cal-
ciope. Iaso aureum vellus, quod as-
servabat, Medeae ope abstulit ipsum-
que pepulit. 3, 26. 39.
Aegyptii 1, 108. 5, 78. Aegyptus, Africae
terra, 5, 97.

Aelius. a) Catus Aelius Sextus Paetus,

iuris civilis scientia insignis indeque
Cati cognomine ornatus, qui, quum
patricii post publicatos a Cn. Flavio,
aedilis Appii scriba, fastos actiones-
que primum editas novas notas, qui-
bus ius diceretur, invenissent, ius Ae-
lianum, i. e. harum notarum interpre-
tationem edidit a. 552. U. c. 202. a.
Chr. Consul fuit a. 555. U. c. 199.
a. Chr. 1, 18. b) Q. Aelius Tubero.
V. Tubero.
Aemilius. V. Lepidus.
Aeschines, Adrometi filius, clarissimus
Atheniensium orator, Philippicarum
partium princeps Demosthenisque ad-
versarius, 3, 63.

[ocr errors]

Aeschylus, Euphorionis filius, clarissimus
Atheniensium tragicus poëta. Floruit
fere 480. a. Chr. Postea ad Hiero-
nem, Siciliae regem, sese contulit et
Gelae a. 456 a. Chr. diem supremum
obiit. 2, 23 sqq. 2, 60. 3, 71. Aeschy-
lus Pythagoreus. 2, 23., ubi v. Adn.
Aesculapius, filius Apollinis e Coronide,
a Chirone arte medica institutus, me-

« PreviousContinue »