Page images
PDF
EPUB

(44 a. Chr.) absolutas esse 1). Nomen duxerunt a Tusculano, Ciceronis praedio (v. Indic. historic. vv. Tusculum et Tusculanae Disp.).

Aperiunt autem hi libri res ad beate vivendum maxime necessarias. Primus enim est de contemnenda morte; secundus de tolerando dolore; de aegritudine lenienda tertius; quartus de reliquis animi perturbationibus; quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime illustrat; docet enim, ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam 2). Licet unusquisque horum librorum proprium quoddam et peculiare argumentum pertractare videatur; omnes tamen communi quodam societatis vinculo ita inter se cohaereut, ut unum idemque sit, ad quod spectent. Etenim omnes quinque libri referendi sunt ad methodologiam ethicam vel asceticam, quam vulgo dicunt, quae, quomodo, remotis virtutis impedimentis, efficiendum sit, ut appetitus rationi obediant, praecipit: quem quidem locum Tullius breviter perstrinxit in libris de Officiis 3). Scilicet tanquani summum, quod sequamur, propositum nobis esse debet, ut beate vivamus. Beata autem vita constat in animi constantia, tranquillitate, aequabilitate. Si quis igitur vitam beatam consequi vult, efficere debet, ut rationi obediant appetitus omniaque removeantur, quae illam animi constantiam perturbare videantur. Ad ea autem, quae hominum animos misere cruciant atque vexant, referendus est sine dubio metus mortis. Itaque in his libris, in quibus Tullius omnia, quae vitae beatae adversarentur, removere, quae autem eam adiuvarent, afferre studuit, aptissime primo loco efficiendum putavit, ut mors contemneretur. Nam, ut ipsius Ciceronis 4) verbis utar, qui id, quod vitari non potest, metuit, is vivere animo.quieto nullo modo potest; sed qui non modo, quia necesse est mori, verum etiam, quia nihil habet mors, quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparat.

Uti mors, ita corporis dolores in malis haberi et vitae tranquillitatem vehementer perturbare solent. Itaque secundo libro primum quaesivit, utrum dolor in malis ducendus esset, necne, et, posteaquam principum philosophorum de ea re sententias exposuit atque examinavit, docet, dolorem vel vinci, vel tolerari posse, si appetitus subiiciantur rationi: in qua re veram sapientiam cerni.

1) V. Schütz. Proleg. in Tuscul. Disputt. p. 3 sq. Adde I. 30, 74., ubi Catonis mors, quae in annum DCCVII. U. c. cadit, commemoratur. De librorum inscriptione discrepant Codd. MSS. Alii, ut Reg., praestantissimus codex, exhibent: libri quinque Tusculanarum Quaestionum, alii: libri q. Tusc. Disputationum: quae scriptura germana censenda videtur, quum hoc ipso nomine hi libri ab ipso Cicerone (ut Tuscul. V. 1, 1. de Divin. II. prooem. de Fato c. 2. ad Attic. XV. 2. 4.) aliisque scriptoribus, ut Lactantio Div. Instit. III, 14., affeV. Davisius ad Tuscul. princip. Grammatici veteres, ut Nonius, Charisius, Priscianus, saepe hos libros simplici Tusculanarum nomine afferunt. 2) de Divin. II. 1. 3) I. 29, 102. V. Beier. ad Offic. I. 3. p. 18. 4) Tuscul, Disp. II. 1, 2.

rantur.

Quemadmodum autem sapiens corporis dolores ratione comprimere et domare debet, ne eis turbetur vitae constantia; ita summa ope niti debet, ut animus liberetur doloribus animi, i. e. aegritudine reliquisque animi perturbationibus. Quod quomodo effici posset, demonstrare conatus est libro tertio et quarto, et quidem de aegritudine separatim disputavit, quia in ea est miseriarum fons et caput.

Tali modo remotis omnibus, quae turbent animi constantiam et tranquillitatem, in qua vita beata posita est, toti disputationi tanquam cumulus accedit liber quintus, qui est omnium pulcherrimus et sententiarum ubertate gravissimus, quo ostenditur, virtutem se ipsa contentam esse ad vitam beatam 5).

V. De fontibus, quibus Cicero usus est in Tusculanis.

Cicero philosophiam suam duxit e Graecorum fontibus, et quidem in moralibus, ut supra demonstravimus, maximam partem Stoicorum vestigiis ingressus est. Sic Tusculanae Disputationes totae fere manaverunt e Stoicorum fontibus. In primo autem libro, qui est de contemnenda morte, fuse etiam atque copiose pertractavit locum de animorum immortalitate: quem paene totum ex Platone petivit, qui eandem doctrinam in compluribus scriptis, uti Phaedro, Menone, Timaeo, decimo libro de Republica, persecutus est, maxime vero in Phaedone. In secundo libro, qui agit de tolerando dolore, multis partibus Stoicos, tacitus tamen, secutus videtur. In tertio libro et quarto tantum non omnia e Stoicorum fontibus hausit; in primis auctore usus est Chrysippo; sed in tertio multis locis Crantoris, Academici, лɛì ñévdovs librum imitando expressit. In quinto libro ex Platone, Aristotele, Theophrasto, Xenocrate, Speusippo, Polemone, et vero etiam e Stoicorum libris doctrinam suam duxit 6).

In quattuor primis Tusculanarum libris, ut in aliis de philosophia scriptis, hanc in adhibendis Graecis philosophis secutus videtur rationem, ut unum potissimum quem sequeretur auctorem, Chrysippum, ob oculos haberet et ad eum suun imitandi studium componeret, nec tamen eum converteret, sed ex eius sententiis atque decretis tantum delibaret, quantum ad rem ac consilium suum maxime conferre videretur. Neque ceteros, qui idem argumentum pertractaverunt, prorsus neglexit; sed, quae in singulis rebus ab iis elegantissime erant aptissimeque disputata, elegit, quae autem minus recte dicta erant, notavit, et, ubi ille quem sequitur auctor rem non satis accurate videbatur atque copiose exponere, alios in consilium adhibuit scriptores et, quae ab illo praetermissa erant, ex eis supplevit.

5) Cf. Kernium 1. d. p. 33 sqq. 6) Uberius hunc de Tusculanarum fontibus locum pertractavimus in libro dicto de Cicer. in phil. merit. p. 111 — 116.

Sed probe tenendum est, Ciceronem eis, in quibus Graecos auctores secutus est, suum ipsum adiunxisse iudicium). In imitandis autem atque exprimendis Graecorum philosophorum scriptis tam insigni arte versatus est, ut sententias illorum atque argumenta non anxie colle→ gisse, sed ex suo ipsius ingenio exprompsisse videbatur.

VI. De proprio Ciceronis philosophandi genere.

lam vero, si Ciceronis de philosophia libros et quam in eis inivit philosophandi rationem altius perscrutamur, praeclare intelligemus, eam saepissime proxime accedere ad Socraticam rationem. Enimvero, quum Cicero argumentum aliquod omnibus ex partibus examinavit, tum, si ex allatis a se aliorum philosophorum sententiis, discrepantibus inter seque dissidentibus, aliquid veri vel certe verisimile elici posset, relictis philosophorum in suis disciplinis subtilitatibus et sano quo instructus erat mentis iudicio in consilium vocato, tentavit. Quam quidem ingressus rationem praeclarissimas saepe proposuit sententias. Sana igitur mens, tenerrimo quodam honesti iudicio coniuncta, quae nulli disciplinae adstrigendam se tradit, in eius de philosophia scriptis maxime elucet. Itaque, ut firmo hac in re incederet pede, Academico more diversorum philosophorum sententias comparavit, ut, quid recte ab eis atque probabiliter, quid parum recte disputatum esset, ex hoc quasi sententiarum earumque argumentorum ac rationum conflictu appareret. Socratis morem, quem Carneades quoque acutissime copiosissimeque tenuit, secutus, suam ipse sententiam texit, errore alios levare et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaerere studuit et, qui requirerent, quid quaque de re ipse sentiret, curiosius id facere dixit, quam necesse esset ®); neque enim tam auctoritatis in disputando, quam rationis momenta quaerenda esse; quin etiam obesse plerumque eis, qui discere vellent, auctoritatem eorum, qui se docere profiterentur; desinere enim illos suum iudicium adhibere et id habere ratum, quod ab eo, quem probarent, iudicatum viderent. Ex eis igitur, quae de Ciceronis philosophandi ratione exposuimus, Ciceronem Academicum Socraticum potius, quam solum novae academiae asseclam dicendum concludi posse videtur.

esse,

VII. De disputandi genere, quo Cicero usus est in

Tusculanis.

Uti cetera fere omnia de philosophia scripta, ita has Tusculanas Tullius dialogorum forma composuit. In plerisque dialogis suis copiosius quoddam et uberius atque fusum genus secutus est: qui erat 7) V. nos in libro dicto p. 91 sq. 8) N. D. I. 5.

mos άgioToTélεlos: in quo sermo ita inducitur, ut penes unum sit principatus. Posteaquam argumentum quoddam, de quo disputetur, propositum est, perpetua oratione (lóyo) explicatur, additis simul caussis atque argumentis, cur ita sentiat is, qui disputat; tum alter procedit et contra illius sententias perpetua oratione disputat, uti in Academicis, in libris de Natura Deorum, de Divinatione, de Finibus. In Tusculanis autem partim Socraticam contra alterius opinionem disserendi consuetudinem "), quae subtiliter interrogandi et respondendi rationem ita secuta est, ut rebus singulis insisteret et, quid quisque concederet, quid abnueret, intelligere studeret et ex rebus concessis concluderet atque ita ad exitum perveniret, tenere studuit; posteaquam autem illa interrogandi et respondendi ratione disputationem ad certum quendam exitum deduxit, hoc conciso et brevi disserendi genere relicto, reliqua perpetua oratione exposuit.

VIII. De pretio, quod statuendum est Tusculanis.

Tusculanae Disputationes referendae sunt, ut supra demonstravimus, ad eos libros, qui populariter magis, quam subtilius limatiusque perscripti sunt. Alia est enim illa, quum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas; alia, quum ad opinionem communem omnis accommodatur oratio 1). Sed praestantissimae atque excelsissimae in eis expressae sunt sententiae et praecepta: quae quum omnes homines, tum maxime erectioris indolis adolescentes et magnificis sensibus imbuere, et animi firmitate augere, et ad praeclarissima quaeque erigere debent. Quum vel ipsa horum librorum argumenta ita comparata sint, ut sine ullis orationis ornamentis et illecebris exposita sponte animos advertant ad se rapiantque; tum eo dicendi genere explanata et illustrata sunt, ut, quo minus illud ad severas orationis leges exactum et castigatum sit, hoc libentius in eo conquiescas. Etsi negari non potest, hos libros multis locis festinantius 2) et negligentius et multo minus, quam alia eiusdem Tullii de philosophia scripta, elimatos ac perpolitos esse, multaque in eis inesse, in quibus philosophi subtilitas et diligentia desideretur; tanta tamen et sententiarum ubertate, gravitate ac salubritate, el orationis facilitate, iucunditate, venustate sese commendant, ut et in utilissimis et in suavissimis philosophi nostri scriptis iure censeri queant. Atque uti in Ciceronis orationibus rhetoricisque libris summum Romani sermonis splendorem et maiestatem, summamque ac vix imitandam artem admiramur, ita hae de philosophia disputationes egregium

9) Cf. Tuscul. I. 8, 16 sq. 1) Cicero de Offic. II. 10. 35, ubi v. Beier. p.69. 2) F. A. Wolfius in Praef. edit. suae p. IV. Tusculanas unius vel duorum mensium fetum esse putat. Atque ex hac ipsa festinatione factum est, ut hi libri referti sint ἀνακολούθοις verborum consecutionibus.

dialogi formae specimen exhibent, in qua oratio, artis regulis minus adstricta, liberius evagatur et gratam quandam negligentiam sequitur.

In omnibus Ciceronis de philosophia scriptis eius ingenium, poesis veneribus omniumque doctrinarum varietate et copia excultum et philosophiae subtilitate subactum eiusque ubertate nutritum praeclare enitescit. Etenim in coniungendis sobrie moderateque orandi praeceptis cum philosophiae gravitate atque severitate admirabilem quandam artem probavit. Inter publicam enim eloquentiam et contritum vulgaremque, atque tetricum ac difficilem sermonem quum semper medium tenere studuerit, aequabile quoddam et temperatum quietumque exstitit orationis genus. Verum etsi maximam partem in philosophiae disquisitionibus eius sermo placidi fluminis instar decurrit, semper tamen prudenter stilum ad rei quam pertractavit momentum composuit. In subtilioribus enim argumentis exponendis oratio fere pura est atque dilucida, nullis adhibitis sermonis illecebris ac lenociniis; quum autem de rebus grandioribus, uti de divino numine eiusque virtutibus, de mundi pulchritudine, ordine atque ornatu, de moralis doctrinae gravissimis argumentis verba facit, atque ipsae res verba rapiunt; tum oratio sublimiore quasi spiritu exsurgit et summo Romani sermonis splendore ac maiestate, et beatissima quadam ingenii ubertate elucet 3).

IX. De critica Tusculanarum.

De critica horum librorum post Lambinum, Bentleium, Davisium, homines et eruditissimos, et acutissimos, optime meruerunt F. A. Wolfius et I. C. Orellius. Quam viam in constituenda scriptura institisset Wolfius, ipse in praefatione ad Tusculanas, a se editas, exposuit. Orellius Wolfii vestigiis institit, ut tamen ea non anxie premeret, sed, suum ipse secutus iudicium, multis locis ab eis discederet. Praeter tres codices manuscriptos plurimos qui sub censum venire possunt libros editos comparavit atque in hoc difficili et molesto negotio tanta cura atque diligentia versatus est, quanta eorum, qui ante eum in his libris critica luce illustrandis operam suam collocaverant, nemo. Nec paucos locos, qui, quum eorum sententia reconditior esset nec communi intelligentiae pateret, ab doctis hominibus teinere vel coniecturis tentati et sollicitati, vel adeo ut spurii plane exturbati sunt, ingeniosa ac docta explicatione vindicavit et restituit.

Post Orellium Reinoldus Klotzius, Georgius Henricus Moser, Paulus Hagerupius Tregder ad Tusculanas critica ratione castigandas atque emendandas operam suam contulerunt et partim novis 3) V. librum dictum de Ciceronis in philos. mer. p. 83 sqq.

« PreviousContinue »