Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

VIRO CLARISSIMO

LUDOLPHO DISSENIO

S. P. D.

RAPHAËL KÜHNER.

Recordanti mihi iucundissimum illud tempus, quod ego ante paucos annos Gottingae, bonarum artium doctrinarumque nutrice, antiquarum litterarum studiis deditus, transegi, quum alia multa occurrunt, quae animum suavissime afficiant, tum singularis tua, praestantissime vir, benevolentia erga me atque humanitas: quarum ex eo tempore, quo curriculum academicum ingressus fui, tot tam luculenta exstiterunt documenta, ut incredibilis quidam et tui amor et tuarum virtutum admiratio in me excitaretur. Etenim tu is fuisti, qui non solum eorum studiorum, quae praeclaro humanitatis nomine ornantur, ardentissimum mihi amorem inspiravisti ad eaque et recte ingredienda et gnaviter persequenda facem praetulisti, sed etiam in tota studiorum ratione rudis et indocti iuvenis gressum rexisti. Nam, ut omittam publicas scholas, quibus humanitatis disciplinam iuventuti, bonarum litterarum studiosae, tradis, quae norunt omnes quam praestantes sint et fructuosae, contigit etiam mihi, ut interiore quadam tecum coniungerer familiaritatis societate: ex qua quum mecum

reputo quantum perceperim iucunditatis, quot autem quam varios fructus, tum suavissima animus perfunditur laetitia. Quotiescunque enim tecum eram, sermones miscere solebas, in quibus summa gravitas ac severitas miro quodam lepore et iucunditate cumulatae erant. Sive sermone tuo complectebare universae antiquitatis praestantiam, sive versabare in praedicandis explanandisque summis ac vix imitandis virtutibus principum Graeciae poëtarum, ut Homeri, ut Aeschyli et Sophoclis, ut Pindari, sive denique antiquarum linguarum rationem, subtilitatem elegantiamque enucleare et aperire studebas: tanta loquebare alacritate, ut nunquam abs te discederem, quin insatiabili quadam antiquarum litterarum praestantiae cognoscendae ac penitus percipiendae exardescerem cupiditate.

In harum rerum recordatione quum tam multa grata ac iucunda, quibus in memoriam revocandis saepe soleo animum, si forte in magna sane negotiorum multitudine deficiat, recreare atque exhilarare, obversentur, ut, si omnia enarrare velim, verendum mihi sit, ne in latissimum excurram dicendi campum, qui non possit exiguis epistolae terminis circumscribi: tamen unum, in quo maxime te tuumque ingenium admiratus sum, facere non possum, quin verbo attingam. Scilicet quum sermo deferebatur ad Platonem, tum, nescio qua hilaritate et quasi serenitate, quae ex oculis totoque vultu eluceret, perfusus, tanta gravitate, tanto animi ardore, tanto denique orationis flumine verba faciebas, ut de divina illius philosophia divinitus loqui viderere. Quo factum est, ut quum universae philosophiae, tum Platonicae addiscendae desiderium animum caperet flagrantissimum. Platonicae philosophiae studium posthac traduxit me ad Ciceronis, unius omnium Romanorum praestantissimi sapientiae magistri, philosophiam: quae quum multa Platonis decreta asciverit ac sua

fecerit eademque ad illius exemplum egregio dicendi genere expresserit, mira quadam me allexit ad se delectatione.

Posteaquam ante quattuor annos, Gottinga relicta, in lyceo Hannoverano, quod Georgii Friderici Grotefendi, eruditionis fama clarissimi, auspiciis laetissime effloruit, iuventutis antiquarum litterarum studiis imbuendae fingendaeque provinciam suscepi; enixe omnia facienda putavi, ut, quam perfecti et omnibus numeris absoluti veterum scriptorum interpretis, a tua disciplina ductam, cogitatione concepissem speciem, tanquam exemplar mihi proponerem, ad cuius similitudinem, quantum in me esset, totam interpretandi artem dirigerem ac componerem. Itaque in explicandis veterum scriptorum monumentis nihil prius atque antiquius habui, quam ut, a grammatica ratione et linguae ingenio proficiscens, discipulos meos ita instituerem, ut res et sententias, in illis expressas, animo menteque perciperent et ad divinorum illorum antiquitatis ingeniorum praestantiam admirandam suspiciendamque sese erigerent. Sic enim sperabam, fore, ut iuvenes non solum uberrimos ad ingenii animique cultum caperent fructus, verum etiam, quem hac institutione intimo pectore combibissent veterum scriptorum amorem, eodem per reliquam etiam aetatem percussi, humanitatis et elegantiorum litterarum studia colerent earumque lumen ad alias disciplinas ac doctrinas sive accuratius perscrutandas sive etiam clariore luce illustrandas adhiberent.

Itaque iam diu in optatis fuit, ut veteris scriptoris librum, cura mea illustratum, speciminis loco ederem, quo tibi probarem, quam in explanandis veterum scriptorum monumentis insisterem rationem atque viam. Alia atque alia agitabam, plura inchoabam; omnia tamen inchoata reliqui, sive, ut fit, quod nulla mihi coepta profligandi et ad exitum perducendi

imposita erat necessitas, sive quod semper fere tot districtus eram negotiis scholasticis, ut parum suppeteret otii conquirendis eis subsidiis et instrumentis, quae ad scriptoris non plane vulgarem editionem requiri viderentur. Verum, uno amplius exacto anno, a Frommanno, viro honestissimo, rogor, ut, quum divendita essent Ciceronis Tusculanarum Disputationum, a Neidio illustratarum, exemplaria, eiusdem editionis repetendae in me reciperem curam. Quam provinciam sine ulla recusatione et tergiversatione suscipiendam putavi, quod hi ipsi libri, simul ut eos primoribus tantum labris degustavissem, et argumenti gravitate et sententiarum ubertate et dicendi genere, non limato illo quidem et omnibus numeris absoluto, sed facili ac iucundo, ita me allexissent, ut, repetita eis pervestigatis lectione, iam in academia mihi versato eorum editionis aliquando parandae nasceretur cogitatio. Quare factum est, ut, quum nunc ad easdem Tusculanas illustrandas me accingerem, non plane imparatus ad id negotium accederem, praesertim, quum iam ex longiore temporis spatio interiori cuidam Ciceroniani sermonis atque consuetudinis cognitioni comparandae sedulo operam dedissem. Sed tametsi non mediocrem me curam operamque in Tusculanarum explicatione collocasse libere profiteri posse videor; tantum tamen abest, ut partibus susceptis usquequaque satisfecisse me putem, ut non sine magna quadam animi sollicitudine hoc specimen, in quo primum a me veteris scriptoris explicandi et ad criticam exigendi factum est periculum, acerrimo tuo iudicio subiiciam; quanquam spero, fore, ut, quae tua est humanitas, hunc libellum, tanquam grati animi pignus, non tam pretii magnitudine, quam e qua fluxit mentis voluntate metiare atque diiudices.

« PreviousContinue »